Liber VIII, Epistola 28
Ad Victorem et Columbum Episcopos.
Valentionem episcopum occupatas ex Crisconii parochia Ecclesias, necnon ablatas defuncti parochiae hujus episcopi res, Crisconio restituere compellant.
Gregorius Victori et Columbo episcopis Africae, a paribus.
Quanto cordi nostro laetitiam Ecclesiae ordo inculpabiliter custoditus infundit, tanto rescissus 916 taedium doloris imponit, quod pravitatis temeritas in eversionem disciplinae tentat et quae sunt olim laudabiliter statuta dissolvere, et quae fortius punienda praesumere. Praesentium itaque portitoris Crisconii fratris et coepiscopi nostri querela ad nos insinuante pervenit quod, nulla exigente culpa, vel concilii definiente sententia, Ecclesiae ejus parochiae antiquitus deputatae a Valentione fratre et coepiscopo nostro ante fere quindecim annos sint irrationabiliter occupatae, atque eum insuper res decessoris ipsius ad suum, quod dici grave est, arbitrium abstulisse. Quod si ita veritas se habet, quam perversum, quamve sit exsecrandum, praecipue religioso proposito, dicere non valemus. Hac igitur in re, quia nec lenitas, nec aliqua debet esse dilatio, fraternitatem vestram praesenti epistola commonemus, ut sollicitius requiratis. Et si querela ejus manifesta esse constiterit, ablatarum rerum et occupatarum parochiarum restitutione dilectio vestra sine mora succurri provideat, et ita omnia, vobis solatiantibus, cessante excusatione, justitia favente, recipiat, ut nec hunc labor observationis afficiat, nec de ejus damno aliquid lucri invasor acquirat. Accendat ergo vos zelus aequitatis, accendat justitiae rectitudo. Ad custodiendam in cunctis antiquam ecclesiastici ordinis dispositionem, operam instanter impendite, districtos sollicitosque vos inter culpas et innocentiam exhibete, quatenus et justitiam habentibus magna de rectitudinis vestrae sit zelo fiducia, et inquietis de futuro omnis excedendi amputetur occasio.
Chapter 450 of 846