Skip to the text

Liber VIII, Epistola 21

Ad Joannem Episcopum Syracusanum.

Felicem Christianis parentibus natum a Samaraei servitio liberet.

Gregorius Joanni episcopo Syracusano.

Felix praesentium portitor questus nobis est, cum sit de Christianis natus parentibus, a quodam Christiano, Samaraeo, quod dici scelus est, esse donatum. Et dum hujusmodi superstitionis homines Christiana quolibet modo mancipia possidere nec ratio legis, nec reverentia religionis admittat, se tamen per decem et octo annos in ejus asserit servitio permansisse; sed cognoscente hoc sanctae memoriae decessore vestro Maximiano, ab eo se, zelo, sicut decuit, sacerdotali commoto, de Samaraei servitio nefario dicit liberatum. Sed quia ejusdem Samaraei filius post quinque annos factus dicitur Christianus, et supradictum Felicem in ejus servitium, quantum ipse dicit, quidam nituntur redigere, sanctitas vestra haec quae edocti sumus diligenter inquirat; et si ita ei esse constiterit, eum tueri studeat, et a nullo sub qualibet occasione gravari permittat, quia dum superstitiosae sectae mancipia dominos suos ad fidem praecedentia servitio eorum aperte redigi jura prohibeant, quanto magis hic de Christianis parentibus natus, et factus a parvulo Christianus, hanc non debet quaestionem aliquo modo sustinere, maxime quia nec patris ejus esse servus potuit, quem liquet ex prava potius praesumptione poenam posse venientem de legibus sustinere? Et ideo, sicut diximus, ita eum sanctitatis vestrae defensio rationabiliter tueatur, ut nulli eum sub quolibet argumento sit aliquatenus affligendi licentia. (Cf. Joan. Diac. l. IV, n. 47. Vide lib, VI, ep. 33, indict. 14.)

Chapter 443 of 846