Skip to the text

Liber VIII, Epistola 20

Ad Marinianum Episcopum Ravennae.

Commendat uxorem Joannis, quae in controversiam suae conditionis vocabatur.

Gregorius Mariniano episcopo Ravennae.

Joannes praesentium portitor queritur uxorem suam, molestias Georgii cujusdam refugientem, diu in septis venerabilibus residere, et nullum hactenus invenire solatium. Cujus quia de conditione esse controversiam asserit, et vestrae eam fraternitati petiit commendandam, his 910 vos hortamur affatibus ut eidem mulieri, servata aequitate, debeatis tuitionem impendere, et a nullo eam contra rationis ordinem gravari aliquo modo permittatis. Sed si de statu ejus quaestio perseverat, studii vestri sit ut sine oppressione aliqua, legali modo, ad judicium veniatur; quatenus, dum, veritate cognita, quod juris ordo suaserit fuerit definitum, neutra se pars aliquod doleat praejudicium pertulisse. Mense Maii, indictione prima.

Chapter 442 of 846