Liber VIII, Epistola 25
Ad Victorem Episcopum Panormitanum.
Judaeos in his quae ipsis concessa sunt nullo incommodo afficiendos.
Gregorius Victori episcopo Panormitano.
Sicut Judaeis non debet esse licentia quidquam in synagogis suis ultra quam permissum est lege praesumere, ita in his quae eis concessa sunt nullum debent praejudicium sustinere. Quae autem nobis in hac urbe Roma habitantes Hebraei pro his qui Panormi degunt, conquesti sunt, data vos ab eis petitio quae in subditis tenetur informat. Si igitur querimonia eorum veritate fulcitur, oportet ut fraternitas vestra, legis serie diligenter inspecta, ita eis quidquid hac de re decretum est custodire debeat ac servare, ut nec ipsa aliquid injustum facere, nec illi pati praejudicium videantur. Si vero est aliquid quod ad restituendum ea quae sunt postulata rationabiliter possit obsistere, judices a partibus eligantur, qui ea quae aequitati conveniunt valeant definire. Quod si forte illic contentio ipsa finiri nequiverit, ad nos venire causam necesse est; quatenus sine vestra invidia quae amica justitiae visa fuerint 915 decernantur. Quousque ergo causa ipsa finem accipiat, a consecratione locorum quae ablata dicuntur fraternitas se vestra suspendat.
Chapter 447 of 846