Skip to the text

Liber VIII, Epistola 32

Ad Scholasticum Defensorem.

Ecclesiae colono mercedem juxta laboris modum solvat.

Gregorius Scholastico defensori.

Alexander Frix, praesentium portitor, colonus Ecclesiae nostrae, questus est nobis in domo, id est ecclesia quae Catanae a dilecto filio nostro Cypriano diacono fabricata est, triennii se tempore laborasse, et mercedem non ut dignum est accepisse. Et quanquam per tempora ipsa dicatur ad plurimos laborasse, unde etiam dum hic esses notitiam accepisti, hac tibi tamen auctoritate praecipimus ut diligenter inspicias; et si plus in eadem domo quam mercedis acceperit operatus est, volumus ut secundum laboris modum, si quid super quatuor solidos et tremisses duos quos a memorato diacono accepisse dictus est meritus sit, addere ei quod justum videris debeas, sciens tuis rationibus imputandum.

Chapter 454 of 846