Liber X, Epistola 58
Ad Bonifacium Regiensem Episcopum.
Gregorii cum Ecclesia sua causam absque dilatione finiat ipsiusve homines habeat commendatos.
Gregorius Bonifacio episcopo Regiensi.
Sacerdotali procul dubio convenit gravitati ut si quas Ecclesiae suae causas habuerit, aut pacifica eas ordinatione, si fieri potest, aut certe judicio interveniente sine mora definiat, ut, sublata e medio contentionis materia, sola illi cum filiis suis pacis possit concordia permanere. Indicavit itaque nobis gloriosus filius noster Gregorius expraefecto, quod inter se et Ecclesiam vestram de locis quae competunt aliqua sit orta contentio. Ob quam rem hortamur ut eam aut cessante jurgio finiatis, aut certe dilatione submota Ecclesiae vestrae actores ad electorum ire judicium faciatis; ut, eorum definitione praecedente, nec ille contra justitiam gravari, nec vestra praejudicium videatur Ecclesia sustinere. Quia vero homines suos et possessiones quas illic habet vobis voluit commendari, oportet ut vestra se charitas in ejus causis quodcunque ratio invitaverit, non omittat impendere. Atque ita eum in quibuscunque valuerit juvare festinet, ut, concurrentibus vobis, absentem se a suis utilitatibus esse non agnoscat.
Chapter 642 of 846