Skip to the text

Liber X, Epistola 55

Ad Leontium Exconsulem.

Gregorium expraefectum commendat.

Gregorius Leontio exconsuli.

Cum justitiae vigor in cognitione vestra, et veritas juvare sufficiat quos tuetur, cujusquam apud vos commendatione opus non fuerat, quippe qui ea quae pro aequitate petenda sunt ex vobis impenditis. Sed ne postulantium desideria, qui bonorum filiorum studium paterna crescere adhortatione confidunt, postponere videamur; idcirco illa apud gloriam vestram agere quae ultro exhibetis omnibus modis invitamur. Eapropter paterna dilectione vos salutantes, petimus ut glorioso viro filio nostro Gregorio expraefecto charitatis gratiam, qua estis praediti, largius tribuatis; quatenus ille et quidquid aequitatis in vestra benignitate confidit, veris possit effectibus experiri, et nos bona quae de vobis multipliciter praedicantur addiscentes, assidue pro gloriae vestrae incolumitate omnipotentem valeamus Dominum deprecari.

Chapter 639 of 846