Skip to the text

Liber X, Epistola 57

Ad Secundinum et Joannem Episcopos.

Gregorium expraefectum commendat.

Gregorius Secundino et Joanni episcopis Sicinae.

Bonorum nos hortatur dilectio filiorum utilitatibus eorum studiose concurrere, et eos in quantum ratio suppetit adjuvare. Et ideo quia 1084 quantum se gloriosus filius noster Gregorius expraefecto benigne cunctis exhibuit, tanto omnium debet uti solatiis; fraternitatem vestram his hortamur affatibus, ut illic venienti tam apud Leontium gloriosum exconsulem in disponendis rationibus suis, quam apud alios, ubi causa poposcerit, opem ferre, et partes illius sublevare favente justitia festinetis, ut, vobis sacerdotaliter concurrentibus, nullam molestiam vel dispendium contra ordinem possit aequitatis incurrere. Quem si, quod non credimus, gravari frustra in aliquo senseritis, apud praedictum gloriosum virum agere vos, episcopali modestia servata, necesse est, ut verbum quod ei per Azimarchum virum magnificum scribonem praebuit, custodire debeat ac servare, atque illum irrationabiliter affligi vel sustinere dispendium minime patiatur. Ita ergo fraternitas vestra se erga eum sollicitam curet ostendere, et in ejus se causis secundum Deum studeat exhibere, ut et sacerdotale in vobis subsidium et paternam inveniat charitatem.

Chapter 641 of 846