Liber XIII, Epistola 35
Ad Catulum et Romanum.
Optatum defensorem in amovendis a sacerdotum contubernio extraneis mulieribus adjuvet.
Gregorius Catulo, Romano, et Vintarith.
Pervenit ad nos quod qui sunt in sacro ordine constituti in territorio Nursino cum mulieribus extraneis habitent. Quod quia grave et 1243 valde indecens est, Optato defensori praecepimus ut eos debeat adhortari, quatenus, si ita est, nullus eorum cum extraneis mulieribus de caetero audeat habitare. Quod si forte adhortationem ejus neglexerint, hoc quoque ei injunximus, ut ad notitiam fratris et coepiscopi nostri Chrysanthi illud perducere debeat, dummodo per illum corrigat, aut cum ejus auctoritate praedictus defensor studeat emendare. Et ideo magnitudo vestra in hoc capitulo, sicut eam condecet, concurrat, atque eumdem desuper fratrem habeat in omnibus commendatum, ut vobis solatiantibus et quae ei injuncta sunt salubriter expleat, et in aliis contra rationem laborare non valeat.
Chapter 815 of 846