Skip to the text

Liber XIII, Epistola 38

Ad Phocam Imperatorem.

Diaconi sui absentiam ingeniose excusat. Mittit Bonifacium. Adversus Langobardos auxilium implorat.

Gregorius Phocae Augusto.

Considerare cum gaudiis et magnis actionibus gratiarum libet quantas omnipotenti Domino laudes debemus, quod, remoto jugo tristitiae ad libertatis tempora, sub imperiali benignitatis vestrae pietate pervenimus. Nam quod permanere in palatio, juxta antiquam consuetudinem, apostolicae sedis diaconum vestra serenitas non invenit, non hoc meae negligentiae, sed gravissimae necessitatis fuit, quia dum ministri omnes hujus nostrae Ecclesiae tam contrita asperaque tempora cum formidine declinarent atque refugerent, nulli eorum poterat imponi ut ad urbem regiam in palatio permansurus accederet. Sed postquam vestram clementiam, omnipotentis Dei gratia disponente, ad culmen imperii pervenisse cognoverunt, ipsi quoque suadente laetitia ad vestra vestigia venire festinant, qui prius illuc accedere valde timuerant. Sed quia eorum quidam ita senectute sunt debiles, ut laborem ferre vix possint, quidam vero ecclesiasticis curis vehementer implicantur, et lator praesentium, qui primus omnium defensorum fuit, bene mihi ex longa assiduitate compertus est, vita, fide, ac moribus approbatus, hunc aptum pietatis vestrae vestigiis esse judicavi. Unde eum, auctore Deo, diaconum feci, et sub celeritate transmittere studui, qui cuncta quae in his partibus aguntur, invento opportuno tempore, valeat clementiae vestrae suggerere. Cui rogo ut serenitas vestra pias aures inclinare dignetur, ut tanto nobis valeat celerius misereri quanto afflictionem nostram verius ex ejus relatione cognoverit. Qualiter enim quotidianis gladiis et quantis Langobardorum incursionibus ecce jam per triginta quinque annorum longitudinem premimur, nullis explere 1245 suggestionis vocibus valemus. Sed in omnipotente Domino confidimus quia ea quae coepit consolationis suae nobis bona perficiet; et qui suscitavit in republica pios dominos, etiam exstinguet crudeles inimicos. Sancta itaque Trinitas vitam vestram per tempora longa custodiat, ut de bono vestrae pietatis, quod tarde suscepimus, diutius gaudeamus. (Joan. Diac., lib. IV, c. 21.)

Chapter 818 of 846