Skip to the text

Liber XIII, Epistola 32

Ad Eusebiam Patriciam.

Hortatur ut plus ea quae animae quam quae sunt corporis cogitet.

Gregorius Eusebiae patriciae.

Et si occupata mens vestra divitiis, aut fortasse regiae civitatis tumultuosis implicationibus 1240 nos per epistolas suas visitare postponit, nostrum est tamen etiam aversa filiorum corda dulci charitate prosequi, eaque ad benignum animum et admonendo et orando revocare. Unde nunc debitum salutationis alloquium solvens, hortor ut excellentia vestra a civitatis illius superfluis tumultibus animum avertat, plusque ea quae animae quam quae sunt corporis cogitet. Transitoria esse omnia perpendat. Venturi judicis examen tremendum cum metu et lacrymis quotidie sine cessatione consideret, illumque diem, in quo perturbanda sunt omnia, cum timore ad animum reducat, ut iram judicis in ipso jam die non timeat. Omnipotens autem Deus haec vestris cogitationibus aspiratione sui spiritus infundat, vosque et hic cum nobilissimo conjuge et tranquille vivere, et de domni Strategii salute gaudere faciat, atque post longa tempora ad aeterna praemia pervenire concedat .

Chapter 812 of 846