Skip to the text

Liber XIII, Epistola 43

Ad Joannem Panormitanum.

Quem videre peroptabat, manere in Sicilia concedit, ob navigii periculum.

Gregorius Joanni Panormitano.

Amorem circa nos vestrum, quem corporali nobis visione voluimus exhibere, scriptis et 1249 operibus assidue demonstratis. Sed quid aliud haec exhibendo agitis, nisi ut plus quaeramus videre, quem docemur amplius amare? Et paulo minus jam etiam murmur accepimus, quia non possumus videre quem amamus. Sed adfuit qui mihi impossibilitatem navigii de vestra gloria narraret, atque ideo quod amavi retinui, et quod iratus fueram peperci. Omnipotens Deus sua vos protectione custodiat, et a malis omnibus gratia continua defendat.

Chapter 823 of 846