Liber XIII, Epistola 44
Ad Joannem Panormitanum Episcopum.
Quae clericis suis justa petentibus promisit exhibeat.
Gregorius Joanni episcopo Panormitano.
Implenda sunt semper postulantium desideria, quoties illa poscuntur quae a ratione non deviant. Et ideo quia quaedam capitula, quae servaturum te clericis tuis petentibus promisisti, nostra ab eis postulamur auctoritate firmare, fraternitatem tuam his hortamur affatibus, ut ea quae praesentia scripta continent sine aliqua debeat refragatione servare. Primum, ut de reditibus Ecclesiae quartam in integro portionem Ecclesiae tuae clericis secundum meritum, vel officium, sive laborem suum, ut ipse unicuique dare prospexeris, sine aliqua praebere debeas tarditate. De hoc vero quod ex fidelium oblatione accesserit, quartam partem in solidis, vel cellario, eis juxta pristinam consuetudinem dare non differas. Reliqua autem omnia mobilia in tua retineas potestate. Immobilia enim ecclesiasticis reditibus aggregentur, ut multiplicata quantitate clericorum tuorum quarta, Deo largiente, proficiant.
Tabularium autem una cum consensu seniorum et cleri memineris ordinandum, qui annis singulis ad amputandam fraudis suspicionem solemniter suas debeat rationes exponere. Vindemiarum autem tempore idem clerus emendi vinum de possessionibus Ecclesiae tuae ad justa pretia, in quantum vendendum est, remedium consequatur. Nam satis contra rationem est ut quod potest extraneis venundari, clericis dato pretio denegetur. Possessiones igitur, vel si qua sunt alia ecclesiastico juri competentia, et ab extraneis indebite detinentur, cum omni studio servata civilitate, in jus Ecclesiae tuae reparare festina, ut negligens in aliquo videri non valeas. Si quid igitur de quocunque clerico ad aures tuas pervenerit quod te juste possit offendere (Grat., dist. 86, c. 23, caus. 15, q. 7, c. 2), facile non credas, nec ad vindictam te res accendat incognita; sed praesentibus senioribus Ecclesiae tuae diligenter est 1250 veritas perscrutanda, et tunc si qualitas rei poposcerit, canonica districtio culpam feriat delinquentis. Haec itaque omnia sic sollicite ac mansuete studii tui sit custodire, quatenus nec tu promissionis tuae videaris immemor exstitisse, nec illi contra te justam occasionem invenire valeant murmurandi. Datum mense Aug., indict. 6. (Joan. Diac., lib. X, c. 34.)
Chapter 824 of 846