Skip to the text

1. De recommendatione sacrae scripturae

Z NI a iuventute tua excipe doctri- VAY nam: et usque ad canos in- Gy venies sapientiam.

Igitur ante omnes artes disce sacram scripturam legere et recte intellegere, firmiter credere, bene ac iuste vivere: ut ad vitam aeternam possis Christo favente feliciter pervenire. Nam ignorantia divinae legis mater est erroris et ianua mortis: privatio honoris, virtutis !5 et salutis. Verbum autem Dei et doctrina Christi lumen vitae; salus mundi, porta caeli, cibus animae: iucunditas cordis, Deum super omnia amantis. Dicit metrista devotus monachus factus. Hoc est nescire: sine Christo plurima scire.

GXS3ex$3 DOCTRINALE IVVENVM Zex Sex 9 Si Christum bene scis: satis est si cetera nescis, Noxia nempe tibi. Nil ergo sacrae scripturae praeponensdum nil Christo superponendum: nil sibi coaequandum, qui dicit. Ego sum ostium ovium: per me si quis introierit salvabitur. Et iterum. Ego sum via veritas et vita. Nemo venit ad Patrem: nisi per me. Nemo venit ad caelum: nisi per me. Nemo liberatur ab inferno: nisi per me. Vnde sanctus Petrus contra Iudaeos libera voce clamat et dicit. Non est aliud nomen sub caelo datum hominibus in quo oportet nos salvos fieri: nisi nomen Domini nostri Iesu Christi filii Dei.

Chapter 1 of 12