10. De moribus humilis fratris, et vitiis superbi et pigri
a Fapexi Deus in orationem humilium: j et non sprevit preces eorum. Optima doctrina docens nos humiliter 200rare: et de misericordia Dei non desperare. Vide ergo Domine humilitatem meam, vilitatem meam,infirmitatem meam, et cotidianum defectum meum ; et dimitte mihi omnia peccata mea propter nomen sanctum tuum: et merita sanctorum tuorum in caelo et bonorum in terra. Non veniat mihi pes superbiae, nec vana gloria decipiat me: nec mala tristitia de- Q7539/5394539/83 SELON EON LONE ONES) iciat me. Nulla quoque despectio conturbet me: ne forte peccem tibi per impatientiam meam. Esto mihi adiutor in bonis: et protector a malis Deus meus misericordia mea. Tu spes mea a iu-s ventute mea: consolator meus in omni tribulatione mea. Tu salutare vultus mei Deus meus et nemo alius. In te tota salus virtus et gloria mea.
Frater humilis et devotus: paupertatis amator, simplicitatis sectator; patientiae servus, oboedientiae filius: castitatis custos, innocentiae testis; concordiae socius, disciplinae discipulus, pacis amii cus: sibi rigidus, aliis benignus. Hic secretum quaerit, tumultum fugit, silentium amat, longa colloquia vitat; soli Deo vacare appetit, omnia terrena despicit, omni tempore cum Christo esse desiderat.
Frater superbus heu humili contrarius; audax et austerus: vagus et verbosus, multis taediosus, et onerosus; facilis ad iram, difficilis ad veniam petendam: propria quaerit, communia neglegit; raro bene contentus: numquam in se pacatus.
Frater acediosus quasi semper infirmus; ultimus fere in omni loco et horis: otio et somno deditus. Tarde ad sopus venit, cito inde recedit; pronus ad exitum, segnis ad reditum: laetus ad prandium, tristis ad ieiunandum ; velox ad dormiendum, piger ad surgendum: raucus ad cantandum, sonorus ad fabulani10dum; surdus ad oboediendum: claudus ad laborandum. Tepor cordis gravis animae morbus generat taedium operis: et quaerit solacium foris parvi valoris. Non vincitur melius nisi diligentia boni operis, studio sacrae lectionis: et usu frequentis orationis cum memoria Dominicae passionis. Qui vult vitia vincere oportet eum saepius violentiam facere naturae: et Christi gratiam humiliter implorare et patienter expectare.
Chapter 10 of 12