6. De ornatu claustri bene fundati
O Loriosa dicta sunt de te civitas Dei. NS Placet namque Deo et sanctis eius claustrum bene fundatum; a tumultu saeculi segregatum: multis devotis fratribus et sacris libris ornatum. Hoc etiam pie creditur placere omnibus Deum amantibus et divina libenter audientibus, quia claustrum summi regis est castrum, et caelestis imperatoris palatium: paratum religiosis personis ad habitandum et Deo fideliter serviendum. Vere locus iste sanctus est Deo et angelis acceptabilis; daemonibus terribilis, devotis amabilis, ad obsecrandum Deum multum optabilis : delectabilis suavis et honorabilis. Non est hic aliud sicut legimus et canimus nisi domus Dei ad orandum: aula Dei ad laudandum ; chorus Dei ad cantandum: altare Dei ad celebrandum; porta Dei ad intrandum caelos: scala Dei ad transcendendum nubes; atrium Dei ad sepeliendum mortuos: hospitale Dei ad re- EGAGA DOCTRINALE IVVENVM LAKDI cipiendum peregrinos; cenaculum Dei ad reficiendum pauperes: mensa Dei ad communicandum aegros. Sicut sancti angeli in caelo Deum semper laudant, et sstellae in firmamento caeli clare fulgent: sic religiosi et devoti monachi nocte surgentes hymnos et psalmos in choro cantant; Deo laudes immolant, angelos laetificant, daemones fugant: et se ipsos alarum vocibus excitant ne dormitent. Sicut nobilis civitas muris portis et seris firmatur: sic etiam religiosum monasterium multis devotis fratribus sacris libris et doctis viris, tamquam gemmis et pretiosis laispidibus decoratur, ad laudem Dei et honorem omnium sanctorum suorum; qui cum eo gaudent nunc in caelis: quia secuti sunt vestigia passionis eius in terris.
Chapter 6 of 12