Skip to the text

8. De cantu ecclesiae in hymnis et. psalmis

dels eius in ecclesia sanctorum. oe Surge frater qui dormis: et illuminabit te Christus. Surge piger, campana pulsat vocat te Christus. Surge cito: periculum est in mora. Ecce Iesus venit cum Maria; et omnis angelorum chorus iste expectat cum corona: quam potes promereri in hac hora. Sed satanas e contrario suggerit. lace et dormi adhuc modicum: satis mane est, adhuc tempestive venies. Sic suadet et blanditur caro fragilis; trahit et decipit hostis callidus: cum ei oboeditur et dormitur. Nihil enim est tam bonum sanctum et iucundum, tam divinum et salutiferum: quin malignus daemon hoc nititur impedire et ad malum semper trahere. Domine nonne bonum semen seminasti in agro tuo; unde ergo habet zizania? Inimicus hoc fecit. Sed quomodo haec evellam Domine? Respon- TENT CNC ONCY CNR INEZ OND OND LOND ZONES) det sanctus Petrus. Resistite ei fortes in fide. Et beatus Iacobus similiter. Resistite diabolo: et fugiet a vobis. Si malum ingerit: noli consentire. Si delectat caro: respue contere et repelle. Igiturs invocandus est Iesus et Spiritus sanctus cum omnibus donis suis qui humilibus dat gratiam: ut det etiam tibi virtutem contra diaboli malitiam. Spiritus enim sanctus suggerit menti semper bona; humilia pudica sobria honesta pacifica: simplicia benigna devota caelestia aeterna. Sed heu spiritus malignus fallacia plenus aut aperta mala suggerit; aut si bona quaedam praedicat: mala intentione facit ut seducat. Ipse omnis doli artifex mille modis impugnat: repulsus redit et temptat. Cum bona agis dolet; si dimittis gaudet: mala autem suadere numquam cessat. Sit ergo crebro devotus psalmus in ore; dulcis Iesus in corde: sancta Maria in voce. Nam his auditis nominibus fugiet longe a te hostis immundus. Quot enim sancta verba nominas: tot iacula in hostem iactas. Si cessas orare et legere; hostis incipit vincere et gaudere. Sed si in prece perseveras: fugit superbus et confusus. Ante orationem omnia praesentia exclude; in oratione Iesum Christum tibi praefige: aut in praesepe aut in cruce. Post orationem gratias age: et quocumque GX$3O3$3 DOCTRINALE IVVENVM LOKAI ierit cum eo vade et permane. In omnibus quae agis cogitas et loqueris: sit finis. Benedictus Deus de omni bono in caelo et in terra.

Chapter 8 of 12