5. De firma custodia librorum
VR onite librum istum in latere arcae g XO foederis in testimonium coram Dosmino: ut sit in bona custodia et magna reverentia coram sacerdotibus et omni populo. Haec verba et multa alia praecepta locutus est Moyses famulus Domini ante mortem suam: mandans levitis custodire librum legis in arca Dei aurea diligenter obserata. Igitur cum magna cautela et firma clausura servanda est libraria sacrorum eloquiorum ab omni putredine pulisveris; ab incendio ignis, et stillicidio umoris: a raptu furis et strepitu clamoris; a luto pedum et morsu vermium: ab omni macula et ruptura foliorum. Non enim dignus est in sacro libro legere: qui nescit bene custodire, et in apto loco neglegit reponere. Sic accipe librum in manibus tuis ad legendum: sicut Simeon iustus puerum Iesum in ulnas suas ad portandum et osculandum. Et postquam legisti claude librum; et gratias age de omni verbo ex ore Dei: quia invenisti in agro Dominico thesaurum occultum. Ab omni igitur sorde servandus est thesaurus ecclesiae, a sanctis doctoribus ela- QX 63e 53e 53eX53 V. VI LOSOLOSDLESHLESD boratus et editus; a bonis scriptoribus scriptus et collectus: pro multorum consolatione a Deo provisus.
Chapter 5 of 12