Skip to the text

3. De thesauro eloquiorum divinorum

deem ego super eloquia tua : sicut g qui invenit spolia multa. Vbi? In libraria nostra: multis sacris GXSexss DOCTRINALE IVVENVM Zex9 rex, codicibus ornata. Nam libri doctorum: thesauri sunt clericorum. Docent enim ignaros, arguunt otiosos; excitant torpentes, stimulant dormientes: corrigunt serrantes, erigunt corruentes; terrent ridentes, consolantur lugentes: laudant humiles, vituperant superbientes; confortant debiles, reprimunt praesumentes: concordant rixantes, mitigant turbatos ; laetificant tristes, subsannant vane gloriantes: iustificant pios, damnant perversos; sanant languentes, salvant paenitentes: honorant veraces, confundunt fictos et mendaces; defendunt iustos et misericordes: vindicant omnes iniqua agentes, sicut scriptum est in psalmo. Odisti omnes qui operantur iniquitatem: perdes omnes qui loquuntur mendacium. A quibus malis nos semper custodiat Iesus Christus Dominus noster. Amen.

Chapter 3 of 12