11. De abnegatione sui et omnium rerum
Vi non renuntiaverit omnibus quae ww». possidet: non potest meus esse discipulus. Domine Deus durus videtur hic sermo tuus; et quis potest eum implere? Audi fili mi et docebo te: et non erit tibi grave et impossibile facere quod dixi. Dilige me et relinque te: et invenies me in omni loco et tempore. Ego summum bonum et summe desiderabile animae tuae. En stos ante ostium cordis tui et pulso; aperi mihi et introibo ad te: quia ego salus et vita tua. Ego omnia in omnibus: et super omnia amandus et laudandus. Ego totus tuus hic et ubique praesens; sed caecus me non videt, et surdus non audit: et stultus non intellegit haec. Tu ergo esto totus meus et in nullo te quaerens: et sapiet tibi suavissime prae omnibus Deus tuus. Domine verum est quod loqueris: placet mihi omne quod dicis. Igitur relinquam me cito propter te: ne tarde inveniam te. Tu in me et ego in te per amorem: quem accendis in me. Oro te Domine mane apud me libere: ne deficiam relictus a te tamquam exul in carcere, et peregrinus in itinere. Adiuva me et salvus ero: et meditabor in omnibus viis verbis et factis tuis die ac nocte. Diligam te Domine virtus mea pure et perfecte propter te: et omnia a te facta propter te. Nec me nisi propter te: et semper plus quam me. Omnia autem infra te: et te solum super omnia bona in caelo et in terra. Tu solus mihi sufficis plene et perfecte; ideo nil volo nec cupio nisi te qui es ante omnia et super omnia et in omnibus Deus benedictus in saecula. Amen.
Chapter 11 of 12