7. De indocto clerico sine sacris libris
SS tuus ego sum: da mihi intellectum Domine.
Nam legere et non intellegere: neglegere asest. Et quomodo possum intellegere nisi aliquis docuerit me? Et quis melius docebit quam tu Deus in omnibus? Beatus homo quem tu erudieris Domine: et \ CNC ONCE CONCY CONSE SELON ZONE LOND ZONES) de lege tua docueris eum. Melior est auditio et eruditio doctrinae tuae: negotiatione auri et argenti et cunctis opibus. Igitur ad te Domine confugio: doce me facere voluntatem tuam et relinqueres meam. In hoc stat totum quod summe est necessarium: ut omni tempore dicam. Pater fiat voluntas tua: sicut in caelo et in terra. Nihil mihi melius: nil animae meae salubrius. Domine tu omnia bona mea. Tu doctor meus tu liber meus; quia sine te indoctus sum: et ad omnia inutilis. "Vae clerico indocto et sine sacris libris: qui sibi et aliis saepe est causa erroris. Nam clericus sine sacris libris quasi miles sine armis: equus sine frenis; navis sine remis: scriptor sine pennis; avis sine alis: ascensor sine scalis; sutor sine subulis: tector sine tegulis; faber sine malleis: sartor sine acu et filis; rasor sine cultris: sagittator sine iaculis; viator sine baculo: caecus sine ductore. Omnes isti parum vel nihil valent nec proficiunt: sine instrumentis et bono instructore. Similiter claustrum et congregatio clericorum sine sacris libris: quasi coquina sine ollis mensa sine cibis ; puteus sine aquis: rivus sine piscibus; saccus sine vestibus: hortus sine floribus; bursa sine pecuniis: vinea sine ao botris; turris sine custodibus: domus sine GXG39X83 DOCTRINALE IVVENVM KOKOH utensilibus. Ab omnibus his malis et animae damnis custodiat nos pius Dominus noster Iesus Christus et sit ipse nobis omnia in omnibus nunc et in perspetuum. Amen.
Chapter 7 of 12