2. De differentia clerici et monachi
EZ x Ves meae vocem meam audiunt ait MEZA Dominus.
Ille vocem Iesu audit qui mundum spernit, carnem domat, diabolo resistit, et vitia sua vincit: et Iesum ex toto corde Suo diligit et pro posse sequitur. Est magnum vitium in scholis loqui incongrue latinum; sed maius est vitium coram angelis offendere cotidie Deum peccatis: nec QX63e 83953953 I. III ZeS9Y es DZ OND es inde dolere. Est etiam magnum vitium apud logicos nescire solvere argumentum: sed maius est vitium apud monachos frangere ieiunium et silentium. Est magna confusio apud rhetores titubare in linguas et verbis; sed maior est reprehensio apud devotos cantores errare in hymnis et psalmis: nec attendere ad sensum verborum in scripturis. Dicitur quod scientia non habet hostem nisi ignorantem; et conscientianon habet acriorem arguentem: nisi se ipsam male se regentem. De nullo magis conqueri et indignari habes quam de te ipso o homo inoboediens Deo: conscientia propria te accusante absque teste aliquo in iudicio. Cum enim contra virtutem et conscientiam agis: te ipsum laedis et confundis.
Igitur in omnibus agendis: sis custos cordis et oris ad malum cito pronus. Ad haec iuvant optime in solitudine manere: orare studere scribere operari.
Chapter 2 of 12