4. De bonis scriptoribus libroru m
Vdi Israel praecepta Domini: et ea s in corde tuo quasi in libro scribe.
O dulce verbum et utile consilium cordi © firmiter inserendum: et piae memoriae iugiter commendandum.
—- CONC CNCY CNC ACA M EONS ZON LONDON)
Sed quia cor hominis est instabile et memoria multum vaga et labilis; ideo oportet adhibere infirmo animo utile remedium contra oblivionem et frequentem errorem: ut verba Dei scribantur in libro, ne pereant semina sancta ex ore prolata. Quoniam quidem vox audita cito perit: littera autem scripta diu manet ad legendum et praedicandum. Prodest autem multum exemplar bonum et correctum ad bene scribendum: et delectat ad saepe legendum. Vnde quidam amator scripturae ait sacros libros scribenti. Scribecorrecte: distincte, protrahe recte. Nec nimis festines: ne imperfecta multa relinquas. Ille enim rem bene facit: qui nil neglegit quod status et ordo rei requirit. Non conturberis in labore prae taedio; nam Deus est causa omnis boni operis: qui reddit unicuique propriam mercedem secundum piam intentionem in caelis. Cum mortuus fueris non desperabis; orabunt enim pro te: qui legerint volumina tua olim a te satis bene scripta. Dicit Dominus in Evangelio. Qui dederit potum calicem aquae frigidae sitienti: non perdet mercedem suam. Multo magis qui dat aquam vivam sapientiae salutaris legenti in libro digito Dei scripto: non perdet mercedem suam in caelo.
` QXS3eXs* DOCTRINALE IVVENVM ZONEN
Chapter 4 of 12