Skip to the text

Caput 1: De anima sororis sua, et quod hominis desiderium post i mortem ejus vivit. '

xiure pietatis heec virgo super afflictos pia gestans viscera, E sicut vivorum semper memor exstitit ante Dominum, ita nihilominus animabus suis devotis orationibus studuit i suffragari. Unde factum est ut multoties, cum etiam pro i animabus oraret, quae orationis subsidio non indigebant, 2d earum meritum et gloriam pius et miserator Dominus eidem; demonstraret.

Dum itaque die quadam Missa pro defunctis in Capella f cantaretur, et ipsa pro anima sororis sua felicis memorice, Domne Gertrudis Abbatiss, cujus gloriam antea multoties ! in spiritu viderat, Historiam' Sancte Trinitatis in gratiarum actionem Deo persolveret, dixit ad eam Dominus : « Modo i iterum libenter videres eam? » Statimque vidit animam ejus : in magna gloria, habentem in capite velum lineum valde splendidum. ‘At illa interrogabat animam quid per velum Hi ejus figuraretur. Cui illa : « Habitum meum designat et

  1. Sic yocatur in Liturgia series Antiphonarum et praesertim Re- omnia fila hujus velaminis divinitas singulari gloria et splendore perlustrat. » In hoc verbo intellexit quod nihil adeo parvum est, quod homo ex devotione et consuetudine sui habitus facit, ut est illud quod velamina et coronas portat, quod coram Deo in oblivione sit, et pro quo anima

non recipiat dignitatem. Et illa: « Ubi est, inquit, corona tua? » Respondit : « Corona mea tam inaestimabilis lorize est, quod a terra usque ad thronum Dei sublimata est, et attingit quatuor mundi confinia. Quae ideo in terris initium habet quia memoriam mei et exempla hominibus in terra reliqui; sed usque ad thronum Dei exaltata est, quia Deus laudem et honorem, et omnes Sancti gaudium habent ex meis virtutibus. Quatuor autem mundi partes ideo complectitur, quia mea conversatio toti proficit Ecclesiae, et usque in finem saeculi est profutura. »

Cum yero illam de quadam causa perquireret pro qua adhuc vivens Dominum oraverat, illa respondit : « Oratio mea modo majoriseffectus est operaturque utilioraet fructuosiora,quam tunc cumessem in terris.» Cui dumilla admirans diceret : « Quomodo hoc fieri poset, illa respondit : « Ita €St, quia oratio justi, etiam illo moriente, nequaquam moritur cum illo, neque deficit; sed qui pro peccatoribus in vita sua oravit ut non perirent, ejus oratio et desiderium etiam post mortem ipsius valebit. Et ita de aliis. »

Simile huic habetur in libro Machabaeorum secundo, ubi legitur Oniam, quisummus fuerat sacerdos, et Jeremiam pro phetam apparuisse Judae Machabeo,et Oniam de Jeremia dixisse: Hic est gui multum orat pro populo,etc. (I1.Maci.xv. 14.) cum certum sit Jeremiae animam tunc fuisse in limbo. Sed qui in diebus vitae suae, ut verus Dei sacerdos, precibus sis Deum populo placaverat, etiam post mortem dicitur pro plebe orare. Unde colligi potest quod quicumque extenderit desiderium suum usque in finem mundi, ita quod si possibile Hi esset,orationibus,desideriis, laboribus et sufferentia sua omni HH bus hominibuset animabus purgandis proDei amore ethonore vivere et proficere vellet, sine dubio Deus votum suum pro HH facto acceptabit.

if al seshbalami spidey ‘wise npdbaioay

i

Chapter 198 of 257