Skip to the text

Caput X. De septimo sigillo, et apertione ejus.

Et cum aperuisset septimum sigillum, factum est silentium in coelo quasi media hora (Apoc. VIII). In fine visionis describit ea quae contingent in fine temporis. Et cum aperuisset sigillum septimum, id est cum per extremitatem saeculi praesentis inciperet demonstrare in sacra visione jam compleri mysterium humanae redemptionis, factum est in coelo, id est in sancta Ecclesia, silentium, id est tranquillitas magna ex omni parte parata. Sed quasi media hora dicitur silentium fieri, quia cito veniet judicium. Apertio igitur septimi sigilli, manifestatio sacri eloquii de his quae fient circa finem saeculi. Silentium quasi media hora, pax et tranquillitas ultima. Et ut cuncta quae in hac visione continentur, breviter ad evidentiam revocemus in fine: In primo capitulo egit auctor de sedente in throno et ornatu ejus. In secundo, de quatuor animalibus. In tertio, de libro signato quem sedens in throno in ejus dextera tenuit, et de Agno, qui librum aperuit. In quarto, de primitivis, et renatis et per gratiam ad vitam resurgentibus. In quinto, de impiis persecutoribus. In sexto, de haereticis. In septimo, de hypocritis. In octavo, de martyrum querimoniis, et singulis stolis sibi datis. In nono, de persecutione Antichristi. In decimo, de parvi temporis pace, et tranquillitate quae eis post Antichristum in fine mundi, et in his omnibus de justorum probatione, et ad coelestem gloriam praeparatione, et de profunditate coelestium mysteriorum, quae in secunda hujus libri visione continentur. Paucas guttas hausimus, sed jam stylum ponendo quiescimus, ut ad tertiam discutiendam alacrius resurgamus.

Chapter 25 of 73