Skip to the text

Prologus.

Deus, cujus miserationes super omnia opera ejus, qui dat omnibus affluenter, et non improperat, qui in praesentis ignorantiae tenebris luce sapientiae et scientiae suos fideles illuminat, et arctam et arduam viam quae ducit ad vitam demonstrat, ipse quemadmodum suis dispensat cognitionem veritatis, verbum praedicationis, effectum boni operis, ita reprobis gratiam ejus contemnentibus dignam infert poenam ultionis. Apud ipsum namque, sicut nullum bonum est irremuneratum, ita nullum malum relinquitur impunitum. Unde recte post apertionem sigillorum quae describitur in visione secunda, et cantum tubarum quae continetur in tertia, et partum mulieris qui designatur in quarta, quae cuncta pertinere probantur ad bonos, succedenter de septem plagis agit in quinta quae videntur pertinere ad malos. Qui namque justis confert gloriam, ipse reprobis contemptoribus gratiae infert poenam, quae poena dupliciter discerni potest. Alia est enim poena, quam quandoque patiuntur in mundo, alia est poena quam patientur in inferno. Ista est transitoris, illa perpetua, unde convenienter ad temporalem malorum afflictionem maxime pertinere creduntur ea quae in hac quinta visione de septem plagis scribuntur, quae ad perpetuam vero, ea quae in sexta sequuntur. Quae tamen omnia sive ista quae continentur in quinta, sive illa quae continentur in sexta idcirco scribuntur, ut justi ex ipsis habeant consolationem, et reprobi de sua pravitate minorem excusationem. Agit denique visio ista de septem angelis, et de septem phialis iracundiae Dei, et de muliere circumdata purpura, et de bestia coccinea supra quam sedit, et de sacramento utriusque.

Chapter 44 of 73