Skip to the text

Caput primum. De septem angelis, et septem plagis novissimis.

Et vidi aliud signum in coelo magnum et mirabile, angelos septem, habentes septem plagas novissimas quoniam in illis consummata est ira Dei (Apoc. XV). Cunctis quae ad universalis Ecclesiae inter prospera et adversa mundi ad coelestia bona scandentis eruditionem et justificationem pertinent, in secunda et tertia, et quarta visione multiformiter descriptis, ad damnandorum reprobationem et multiplicem divinae in eos ultionis afflictionem describendam sanctus theologus procedit, et more solito narrationem suam secundum seriem temporis disponit. Et vidi aliud signum in coelo, vidi, per spiritualem contemplationem, aliud signum significantem, in coelo, in sacrae visionis mysterio reprobis celato, vel in coelo, id est, in sancta Ecclesia per coelestem conversationem sublimiter exaltata. Magnum et mirabile, magnum in se, mirabile in nobis. Magnum videlicet significatione, mirabile, quia dignum admiratione. Angelos septem habentes septem plagas novissimas. Septem angeli sunt praedicatores universi septiformis Spiritus sancti gratia renati, per omne tempus quod septem dierum circulo volvitur instantes praedicationi. Qui habent septem plagas, quae praenuntiant damnandis universas ultiones divinas, quae plagae idcirco dicuntur novissimae, quia post eas in mundo non succedunt aliae. Vere enim plagas habent, quia iram Dei super iniquos exercent, et vere novissimas, quia in praesenti saeculo non infert Deus alias. Unde recte additur: Quoniam in illis consummata est ira Dei. In ipsis quippe consummatur ira Dei, quia post ipsas ablatis malis de area mundi non exercebit amplius Deus in mundo sententiam judicii. Sequitur:

Et vidi tanquam mare vitreum mistum igni, et eos qui vicerunt bestiam, et imaginem ejus, et numerum nominis ejus stantes super mare vitreum habentes citharas Dei, et cantantes canticum Moysi servi Dei, et canticum Agni, dicentes: Magna et mirabilia sunt opera tua, Domine Deus omnipotens, justae et verae sunt viae tuae, rex saeculorum. Locuturus de plagis malorum, praemittit pauca de justitia bonorum, ut patenter ostendat quod quemadmodum boni a pravitate, malorum sunt liberi, ita sint etiam a plagis eorum alieni. Et vidi, per spiritualem intellectum, tanquam mare vitreum, id est baptismum, quod est justis salutis initium et ostium, mare, per amaritudinis peccatorum remissionem, vitreum, per sinceram et puram et lucidam fidei claritatem, mistum igni, per Spiritus sancti inflammationem. Apte enim baptismus mari vitreo misto igni comparatur, quia in ipso, et remissio peccati, et cognitio Dei, et gratia Spiritus sancti confertur. Et eos subauditur vidi, qui vicerunt bestiam, id est Antichristum, ejus persecutionem patienter sustinendo, ejus miraculis non credendo, ejus divitias et blanditias contemnendo, et imaginem ejus, subauditur vicerunt, impios illi conformes non imitando, et numerum nominis ejus, characterem ejus respuendo, stantes per firmam fidem et rectam intentionem, supra mare, per altiorem perfectionem, habentes citharas Dei per bonam actionem, cantantes canticum Moysi servi Dei, et canticum Agni, per utriusque Testamenti, Veteris scilicet et Novi, professionem et praedicationem, et pro collatis beneficiis gratiarum actionem. Dicentes: Magna et mirabilia sunt opera tua, magna in creatione, mirabilia in recreatione, vel magna in se, mirabilia in nobis, Domine Deus omnipotens. Domine per excellentiam, Deus per naturam, omnipotens per potentiam. Justae et verae sunt viae tuae, rex saeculorum. Viae Dei sunt institutiones ejus, per quas nos ad eum, vel ipse ad nos venit. Quae sunt justae, quia unicuique pro merito reddunt, et verae, quia perducunt quo promittunt. Rex saeculorum, rex per gubernationem, saeculorum per aeternitatem. Vel rex saeculorum, quia regis ordinem et cursum eorum. Sequitur:

Quis non timebit te, Domine, et magnificabit nomen tuum, quia tu solus pius es, quoniam omnes gentes venient et adorabunt in conspectu tuo, quoniam judicia tua manifesta sunt? Quasi diceret: Et cum magna et mirabilia sint opera tua, et justae, et verae viae tuae, quis non timebit te, Domine, filiali videlicet timore, et magnificabit nomen tuum, opere scilicet et praedicatione? Quis, nisi illi, subauditur qui praedictis plagis afficientur in mundo, et a tuo et nostro longe sunt consortio? Caeteri namque vere timebunt, id est, amabunt, quia tu solus pius es, gratiam salutis eis dando, et vere magnificabunt, quia omnes, id est, aliqui de omnibus venient credendo, et adorabunt, se tibi subjiciendo, in conspectu tuo, tibi placita eligendo et faciendo. Et adhuc evidentiorem hujus rei causam subjungit, cum dicit: Quoniam judicia tua manifesta sunt. Quia nimirum divina judicia de reprobatione et damnatione malorum electis manifesta sunt, vere et perfecte divina bonitas ab eis debet amari et ejus justitia voce et opere magnificari. Compendiose ergo justitiam sanctorum ab ipso baptismate et deinceps in his quae dicta sunt comprehendit, et per eam quod a plagis malis sint immunes luculenter insinuavit. Septem itaque angeli, praedicatores universi; septem plagae novissimae, malorum tribulationes in praesenti tempore; mare vitreum, baptismus; bestia, Antichristus; victoria, patientia; citharae, bonorum operum exhibitiones; canticum Moysi et canticum Agni, utriusque Testamenti professio, et pro acceptis beneficiis gratiarum actio.

Chapter 45 of 73