Caput IX. De septimo angelo, et phiala ejus.
Et septimus angelus effudit phialam suam in aerem, et exivit magna vox de templo a throno, dicens: Factum est (Apoc. XVI). Quemadmodum in aliis visionibus facit, sic in fine hujus visionis agit de fine temporis. Septimus autem angelus est ordo praedicatorum ultimus post mortem Antichristi praedicaturus, cujus phiala in aerem apte effundetur, quia tota daemonum collectio habitatrix aeris hujus, prae timore imminentis judicii et supplicii sempiterni in diebus praedicationis ejus graviter affligetur. Mortuo namque Antichristo, et praedicante septimo angelo, certissime scient instare diem judicii et adventum Christi. Unde de instantia utriusque recte dicitur: Et exivit magna vox de templo a throno, dicens: Factum est. Vox exiet de templo, id est de Ecclesia, et non de quocunque loco, sed a throno, id est ab illis in quibus residet et regnat majestas divina, ut quanto ab excellentioribus testimonium finiendi saeculi profertur, tanto certius credatur, dicens: Factum est. Quasi diceret: Consummata sunt omnia, adest finis mundi. Quae vox recte magna dicitur, quia magnum est quod per eam nuntiatur. Et quoniam post mortem Antichristi alii convertentur per praedicationem ad fidem, alii avertentur per obdurationem ad majorem excaecationem, bene sequitur:
Et facta sunt fulgura, et voces, et tonitrua, et terraemotus magnus qualis nunquam fuit ex quo coeperunt homines esse super terram talis terraemotus tam magnus. Fient namque fulgura, id est miracula, ut, salvandi a morte revocentur, voces, id est admonitiones, ut revocati in bono confirmentur, tonitrua, id est comminationes, ut damnandis futura tormenta praenuntientur. Et terraemotus magnus fiet qualis non fuit ex quo homines fuerunt super terram, quia, sicut dictum est, alii convertentur ad deteriora. Cujus terraemotus magnitudo idcirco bis ponitur, ut ejus quantitas evidentius ostendatur. Sequitur:
Et facta est civitas magna in tres partes, et civitates gentium ceciderunt. Quae superius in hoc capitulo dicta sunt pertinent et ad bonos et ad malos, ea vero quae sequuntur pertinent, et maxime ad malos. Describit autem in sequentibus sub nomine fornicariae Babylonis multiplicem causam damnationis malorum, et sequentem damnationem eorum. Et civitas magna facta est in tres partes. Civitas magna, scilicet Babylon, in tres partes in fine dividenda videtur, quia modo divisa est secundum triplicem vitae modum, tunc secundum triplex aeternae mortis stipendium in ultione dividetur. Dividitur quippe nunc in mundo trifarie, secundum paganismum, Judaismum et falsum Christianismum, et tunc secundum hanc triplicem sectam in inferno recipiet poenam, ut qui nunc diverso modo peccant, tunc secundum meritum damnationem recipiant. Aliter enim punientur pagani, aliter Judaei, aliter falsi Christiani. Et civitates gentium ceciderunt, quia collectiones malorum gentiliter viventium peribunt. Sequitur:
Et Babylon magna venit in memoriam ante Deum, dare ei calicem vini indignationis irae ejus. Et omnis insula fugit, et montes non sunt inventi. Babylonem venire in divinam memoriam est quod superius, sed obscurius dixit civitatem in tres partes factam. Babylon, id est universitas malorum qua modo versatur in confusione vitiorum, quae est civitas, per collectionem multorum, magna, per elationem, venit, id est veniet in memoriam ante Deum, dare illi calicem vini indignationis irae ejus, id est ut detur ei vindictae mensura, quam propinat indignans et iratus Deus. Veniet in memoriam, quia recipiet poenam. Modo namque Deus mala hominum se reminisci dissimulat, dum ad poenitentiam exspectat, quae in fine recte reducere dicitur ad memoriam, dum infert vindictam. Et quia boni nequaquam damnationis impiorum erunt participes, apte subjungitur: Et omnis insula fugit, et montes non sunt inventi. Omnis etenim insula fugit, et montes non sunt inventi; quia, qui modo velut insula aquis marinis, ita amaritudinibus persecutionum quatiuntur, sed a fide non moventur, et qui sicut montes ima deserunt, et ad summa conscendunt, a consortio pereuntium erunt penitus tunc alieni. Qui namque non sunt in culpa, minime participes invenientur in poena. Cujus poenae qualitatem aperte describit cum subjungit: Et grando magna sicut talentum descendit de coelo in homines, et blasphemaverunt homines Deum propter plagam grandinis, quoniam magna facta est vehementer. Grando quippe magna est poena aeterna sicut talentum, quia ponderata et mensurata secundum pereuntium merita. Quae descendit de coelo in homines, quia a Deo mittetur in pereuntes. Et blasphemaverunt homines Deum propter plagam grandinis. Quamvis nimirum impii in inferno positi se sentiant juste puniri, dolebunt tamen quod Deus tantam habeat potentiam, et prae nimietate doloris justo judici inferent blasphemiam. Unde de quantitate ejus bene additur, quod magna grando facta est vehementer, quia cruciabit intolerabiliter. Et ut adhuc de his quae pertinent ad malos perfectius nos erudiat, plurima in sequentibus hujus capituli de malorum universitate, et eorum inani gloria, et regnorum eorum elatione, et erga sanctos impia crudelitate explicat, et in fine ejus damnationem eorum denuntiat. Sequitur:
Et venit unus de septem angelis, qui habebant septem phialas, et locutus est mecum, dicens: Veni, ostendam tibi meretricis magnae damnationem quae sedet super aquas multas cum qua fornicati sunt reges terrae, et inebriati sunt, qui habitant terram de vino prostitutionis ejus (Apoc. XVII). Recte unus de septem angelis phialas irae Dei habentibus, quae tormenta malis futura sint, sancto theologo demonstravit, quia unanimis unitas praedicatorum iram divinam in malos praedicantium et exercentium eorum perpetuam damnationem verbo et scripto nobis propalare non desinit. Veni, ostendam tibi meretricis magnae damnationem, quae sedet super aquas multas. Veni per intelligentiam spiritualem, ostendam tibi, per typicam visionem, damnationem meretricis magnae, scilicet Babyloniae, quae relicto Creatore Deo fornicata est cum diabolo, vel cum hoc mundo, quae sedet super aquas multas, per suum principatum super multos populos regnando: aquae enim sunt populi, quia, sicut aquae cursim defluunt, ita populi, per mortalitatem transeunt. Super quos Babylon sedet, quia super eos per suos potentes principatum habet. Cum qua, id est, cujus exemplo fornicati sunt, Deum deserendo, daemones adorando, vel mundum diligendo, reges terrae, id est illi, qui vel se vel alios norunt regere in terrena cupiditate, vel ad litteram intelligantur reges terrae, quia mali quique quanto sunt potestate fortiores, tanto sunt malitia deteriores. Et inde specialius in descriptione nequitiae merentur nominari, quod scelestius aliis noscuntur contaminari. Tanto quippe amplius quisque fornicatur cum Babylone, quanto se gravius involvit daemonum vel saeculi praesentis impuritate. Regibus autem peccantibus et fornicantibus, quodammodo fit supra modum peccans peccatum, cum videlicet illi qui alios regere deberent, semetipsos sceleribus foedare student. Et quoniam non solum superiores, sed etiam inferiores exemplo istius Babylonis incidunt in impietatem fornicationis, recte post regum fornicationem, inhabitantium terram subjungit inebriationem. Et inebriati sunt, qui habitant terram de vino prostitutionis ejus. Qui terram habitant, sunt illi qui magis terrena, quam coelestia amant. Qui bene terram inhabitare dicuntur, quia non cursim transeunt, sed immobiliter in amore terrenorum demorantur. Qui etiam de vino prostitutionis ejus, id est, de doctrina manifestae fornicationis inebriantur, quia nequaquam velut sobrii pensant pondus mali quod operantur. Quemadmodum enim ebrii nihil timent, ita ipsi excaecantur dum immoderate terrenis inhaerent ut nec Deum diligant, nec deinde poenas metuant. Sequitur:
Et abstulit me in desertum in spiritu, et vidi mulierem sedentem super bestiam coccineam, plenam nominibus blasphemiae, habentem capita septem, et cornua decem. Et mulier circumdata erat purpura et coccino, et inaurata auro, et lapide pretioso, et margaritis habens poculum aureum in manu sua, plenum abominatione et immunditia fornicationis ejus, et in fronte ejus nomen scriptum mysterii. Babylon magna fornicationum mater et abominationum terrae. Describit multiplicem reproborum impietatem, ut per hoc ostendat eos promereri damnationem. Et abstulit me in spiritu, ad sublimiora videlicet videnda, in desertum, ad contemplanda reproborum corda, quae sunt a Deo deserta. Et vidi per spiritualem contemplationem, mulierem sedentem, id est, mollem malorum universitatem, quiescentem super bestiam coccineam, id est, diabolicam saevitiam sanguine sanctorum rubicundam: Super bestiam coccineam, quia ubicunque perpetratur malum, ibi diabolicum habet fundamentum: Plenam nominibus blasphemiae; quia dicit mala quae facit Deo non displicere: Habentem capita septem, et cornua decem; hoc in praesenti illibatum pertransimus, ut in sequentibus illud melius exponamus. Et mulier erat circumdata purpura et coccino, et inaurata auro, et lapide pretioso, et margaritis, quia malorum collectio semper se studet decorare gloria, divitiis et ornamentis saeculi praesentis. Quae etiam habet poculum aureum in manu sua, quia exercet impiam doctrinam saecularis sapientiae claritate fulgidam, et operatione manifestam, ut alios inebrians ad culpam pertrahat et suae damnationis participes faciat, plenum abominatione et immunditia fornicationis, id est, abominabili, et immunda veneratione nefandae culturae, vel delectatione illicitae voluptatis, et in fronte ejus nomen scriptum mysterii, quia manifesta professione demonstrat quid habeat in secreto animi ad similitudinem meretricis, quae ostendit in fronte per compositionem, quid gerat in corde per impuram voluntatem. Nemo ergo excusatur si cum eo fornicetur, quia aperte potest cognoscere malum quod debet cavere. Scriptum est enim: A fructibus eorum cognoscetis eos (Matth. VII). Babylon magna mater fornicationum et abominationum terrae. Babylon per confusionem, magna per elationem, mater fornicationum et abominationum terrae per inventionem vitiorum abominabilium, quibus foedantur omnes qui se involvunt terrena cupiditate. Sequitur:
Et vidi mulierem ebriam de sanguine sanctorum, et de sanguine martyrum Jesu. Et miratus sum cum viderem mulierem illam admiratione magna. Superius ostendit qualis ipsa Babylon sit in propria vitiositate, nunc subjungit qualis sit in electorum persecutione. Vidi mulierem ebriam de sanguine sanctorum, id est, minorum, et martyrum Jesu, id est, majorum. Vidi ebriam, id est, extra mensuram satiatam, quia in eo quod ipsos occidendo vicit, velut ebria supra modum exsultavit. Sed quemadmodum sanctus Joannes in superioribus ab eo loco quo scriptum est: Veni, ostendam tibi meretricis magnae damnationem, usque huc gessit personam dicentis, ita hic ubi dicitur, et miratus sum cum viderem mulierem illam, gerit personam admirantis, et nondum ruinam impiorum perfecte contemplantis. Ait ergo: Et miratus sum cum viderem illam admiratione magna. Infirmi quippe et imperfecti quique visa fallaci reproborum gloria atque potentia multum mirantur, quia sequentem eorum damnationem minime contemplantur. Qui si eorum futuram ruinam et praesentium bonorum fallacem gloriam altius intuerentur, nequaquam eos tantum mirarentur. Sed quia imperfectus quisque a perfectis doctoribus de his quae latent eruditur, apte subjungitur:
Et dixit mihi angelus: Quare miraris? Ego dicam tibi sacramentum mulieris, et bestiae quae portat eam, quae habet capita septem, cornua decem. Bestia quam vidisti, fuit et non est, et ascensura est de abysso, et in interitum ibit. Et mirabuntur inhabitantes terram (quorum non sunt nomina scripta in libro vitae a constitutione mundi) videntes bestiam quae erat et non est. Quare miraris? Sub interrogatione reprehenditur, quisquis de fallacibus malorum bonis nimis admiratur. Si enim rem attentius investigaret, luce clarius intelligeret quod Deus justo judicio permittit impios in hoc saeculo prosperari, ut inde justius in futuro possint condemnari. Quare miraris? Quasi diceret: Noli mirari, sed intellige quid sit. Ego tibi dicam sacramentum mulieris et bestiae, id est, ostendam tibi quid sit utraque. Bestia quae portat eam est diabolus; quia diabolus semper malorum portitor est ad perficiendum malitiam.
Et notandum quod bestiam in demonstratione sacramenti mulieri anteponit, quia diabolus universitatem malorum antecedit. Quae capita septem habet, et cornua decem. Hoc adhuc in sequentibus exponendum reservamus. Bestia quam vidisti, id est, diabolus per quem bestialiter et crudeliter impugnatur electorum populus, fuit, videlicet ante adventum Christi, quia suum dominium tunc in mundo exercuit, et non est, quia illud post adventum ejus amisit. Et ascensura est de abysso, id est, de profundo et obscuro malo in diebus Antichristi, et in interitum ibit, quia penitus peribit in die judicii. Et mirabuntur inhabitantes terram, quorum non sunt nomina scripta in libro vitae a constitutione mundi, videntes bestiam quae fuit et non est, quia mali videntes potestatem suam in novissimo annihilatam, dolebunt non quasi poenitentes, sed tantum admirantes, et prae nimio dolore stupentes. Mali a constitutione mundi in libro vitae scripti non sunt, quia male vivendo se non esse scriptos ab initio probaverunt. Sequitur:
Et hic est sensus, qui habet sapientiam. Quasi diceret: Hic est sensus adhibendus illi qui habet sapientiam, quia res in sequentibus est obscura. Vult enim ea quae superius sub figura septem capitum et decem cornuum obscure dixit aliquantulum exponere. Intendit quippe post ostensionem bestiae, superbam eminentiam mulieris, quae in septem capitibus et decem cornibus figuratur demonstrare. Sequitur:
Septem capita, septem montes sunt, super quos mulier sedet, et reges septem sunt. Quinque jam ceciderunt, unus est, et alius nondum venit. Et cum venerit, oportet illum tempus breve manere. Septenarius universitatem exprimit, eo quod septem dierum circulo universum tempus saeculi praesentis decurrit. Per septem ergo capita, montes sive reges, universus malorum principatus intelligitur, qui secundum septem status hujus saeculi determinatur. Primus status fuit ab Adam usque ad Noe; secundus a Noe usque ad Abraham; tertius ab Abraham usque ad Moysen; quartus a Moyse usque ad David; quintus a David usque ad Christum; sextus a Christo usque ad Antichristum; septimus sub Antichristo. Universalis ergo malorum principatus secundum has septem distinctiones determinatus recte sub figura capitum, montium, regum designatur; capitum, propter temporalem sui eminentiam, montium, propter superbiam, regum, quia malorum collegium per illum in malo gubernatur. Super quem etiam mulier sedere perhibetur, quia per ejus carnalem prudentiam universitas malorum sustentatur. Ex quibus videlicet capitibus, sive montibus, sive regibus, quinque ceciderunt, quia quinque ex supradictis septem statibus ante adventum Christi, et ante tempus visionis illius transierunt. Unus nunc est, qui propter praerogativam et superabundantiam gratiae debilissimus est, qui contra bonos suam malitiam nunc exercet quantum potest. Alius nondum venit, quia Antichristus nondum apparuit. Et cum venerit, oportet eum breve tempus manere, id est, tribus annis et dimidio regnare. Non est ergo nimis timendus, quia cito est transiturus. Quamvis enim omnibus magis saeviet, tamen cito deficiet. Sequitur:
Et bestia quae erat et non est, et ipsa octava est, et de septem est, et in interitum vadit. Et decem cornua quae vidisti decem reges sunt, qui regnum nondum acceperunt, sed potestatem tanquam reges una hora habent post bestiam. Hi unum habent consilium, et virtutem, et potestatem suam bestiae tradent. Hi cum Agno pugnabunt, et Agnus vincet illos, quoniam Dominus dominorum est, et Rex regum, et qui cum illo sunt vocati electi et fideles. Et bestia quam vidisti, id est, diabolus per quem crudeliter impugnatur electorum populus, quae erat et non est, quia potestatem ante adventum Christi habuit, sed in adventu ejus habitam amisit, et ipsa octava est et de septem. De septem est, quia similiter peccat et similiter punietur; octava est, quia omnes nequitia et poena transcendit, et in interitum vadit, quia in aeternum peribit. Et decem cornua quae vidisti decem reges sunt. Descripto superius sacramento septem capitum, subjungit de sacramento septem cornuum. Decem cornua decem reges sunt, qui secundum prophetiam Danielis tempore Antichristi regnaturi sunt. De quibus bene dicitur, quod regnum nondum acceperunt, quia nondum venerunt. Sed potestatem tanquam reges una hora habent, id est, habebunt, subauditur, cum venerint. Tanquam reges, quia non veri reges, imo tyranni erunt, et hora una, quia modicum durabunt post bestiam, omnium communis malitia inferius describitur, cum dicitur: Hi unum habent consilium, videlicet Christum negandi, Antichristo credendi, hunc persequendi, illum sequendi. Et virtutem, et potestatem suam bestiae tradent, virtutem quam in se habebunt, potestatem quam super alios exercebunt bestiae tradent, quia diabolo ascribent quidquid malitiae perpetrabunt. Quorum adhuc audacem praesumptionem, et de praesumptione confusionem subscribit, dicens: Hi cum Agno pugnabunt, et Agnus vincet illos, quoniam Dominus dominorum est et Rex regum. Hi cum Agno pugnabunt verbo et opere, Christo suos electos auferre tentando, sed ipse vincet illos eorum audaciam refrenando. Et quod hoc vere possit efficere declarat cum dicit: Quoniam Dominus dominorum est, et Rex regum, tantae videlicet potestatis, ut etiam malis utatur ad utilitatem fidelium. Sed et electi ejus tantam ei fidem servabunt, quod hostes cum ipso principe Christo viriliter superabunt. Unde additur: Et qui cum illo sunt, vocati electi sunt, et fideles, qui cum illo sunt, per Christianismi professionem, vocati, per praedicationem, electi per praedestinationem et fideles, per fidei integritatem. In illa itaque ultima pugna prosternetur hostium caterva, eo quod tanta est principis nostri potentia, et militum ejus fides tam firma. Sequitur:
Aquas quas vidisti ubi meretrix sedet, id est, in quibus per suos reges principatum habet, sunt populi, et gentes, et linguae, videlicet mali subjecti ex omni diversitate gentium collecti. Aquae sunt populi; quia, sicut aquae sua labilitate defluunt, ita populi sua mortalitate pertranseunt. Sequitur:
Et decem cornua quae vidisti et bestiam, hi odient fornicariam, et desolatam facient illam, et nudam. Et carnes ejus manducabunt, et ipsam igni concremabunt. Sacramento mulieris et bestiae superius sufficienter declarato, subjungit, et quantam calamitatem diabolus et ejus satellites, qui per bestiam et cornua figurantur miseram malorum universitatem perducent. Cornua et bestia, id est, diabolus et impii malorum reges: hi oderunt fornicariam, id est, ipsorum malorum collectionem universam a Deo Creatore illicito amore divisam. Non enim debet amor dici, quod eam impia doctrina a Deo dividunt, quod blanditiis temporalibus seducunt, quod ad inferi claustra seducendo perducunt. Hi ergo odient fornicariam, quia perducent ad poenam. Si enim vere diligerent, nequaquam illam aeternis incendiis praepararent. Et desolatam facient illam et nudam, eo quod talem nunc facient in mundo fraudulenter seducendo, ut postea gemat in inferno desolata, et nuda temporali gaudio, et commodo amisso. Et ejus carnes manducabunt, quia de corporali ejus damnatione gaudebunt. Hoc est enim ejus carnes manducare, de cruciatu carnium ejus exsultare. Quemadmodum namque Christus et sancti angeli gaudebunt de gloria bonorum, ita diabolus et ejus ministri gaudebunt de poena malorum. Quod tamen gaudium nequaquam diabolo et ejus principibus vertetur in cumulum consolationis, sed in augmentum majoris doloris. Et ipsam igni concremabunt, quia ipsi aeternum incendium ministrabunt. Et quia quidquid mali malis accedit totum Dei judicio et justa permissione fit, apte sequitur:
Deus etenim dedit ut faciant quod placitum est illi, ut dent regnum suum bestiae donec consummentur verba Dei. Deus enim dat per justam permissionem, ut mali faciant per apertam actionem, quod illi placitum est, per universitatis decorem, et utilitatem. Nequaquam enim omnipotens mala esse sineret, nisi ex eis bonum aliquod universitati proveniret. Ex eo enim quod sunt mala, majorem decorem respectu eorum videntur habere bona. Sed non est injustus Deus, eo quod malos male agere permittit, quia justum est, ut quibus dedit liberum arbitrium, illis eo uti liceat ad libitum. Injustum namque esset, si illis solius boni imponeret necessitatem, quibus in conditione dono gratiae boni, vel mali eligendi confert libertatem. In hoc etenim creatura rationalis excellentem habet dignitatem, quod Creatori non coactam, sed liberam exhibet servitutem. Placet ergo quod sub ipso data ab ipso utimur arbitrii libertate, sed displicet quod in nobis orta illi repugnamus voluntatis pravitate. Nequaquam enim mala est arbitrii divinitus indita libera potestas, sed sub arbitrio orta perversa voluntas. Libertas a Deo donatur, creatura dono libertatis abutitur. In efficientia igitur mali quantum ad malos nihil boni, quantum ad placitum Dei nihil mali. Nam quod faciunt malum est, quod Deo placitum est, bonum est. Ut dent regnum bestiae; id est, ut se a diabolo regi permittant, et suam potestatem diabolo attribuant, donec consummentur verba Dei, id est, donec omnia finem habeant, et mali et boni promissa recipiant. Deus quippe nunc malos in malitia et in regno diaboli positos magna uti libertate, et bonos tentare, provocare et lacerare permittit, quod finito saeculo, penitus cessabit. Sed quoniam universitatem malorum in hoc capitulo diversis nominibus designavit, ut hoc congrue posse fieri ostendat, apte subdit:
Et mulier quam vidisti est civitas magna, quae habet regnum super reges terrae. Ipsa nimirum malorum universitas mulier est, civitas magna est, meretrix est, Babylon est. Mulier est, quia emollit; civitas est, quia multos colligit; magna est, quia superbit; meretrix est, quia diabolo corruptori se subjicit; Babylon est, quia confusa est et confundit. Quae habet regnum super reges terrae, quia omnes ei serviunt, et ejus rempublicam augent in quantum possunt. Septimus ergo angelus, ordo praedicatorum ultimus; effusio phialae in aerem, ultio divina in hujus aeris potestatem, daemonum videlicet congregationem. Vox de templo dicens esse factum, ecclesiastica attestatio dicens saeculum jam esse finiendum; fulgura, miracula, voces, admonitiones, tonitrua, comminationes, terraemotus magnus, salvandorum conversio, et damnandorum major excaecatio; civitas magna, malorum congregatio; grando magna, aeterna damnatio; bestia quae mulierem portat, diabolus qui malos in malo portat et sustentat; septem capita, universalis malorum principatus eminens secundum septem status hujus saeculi; decem cornua, decem reges tempore Antichristi futuri; aquae ubi meretrix sedet, populi in quibus principatum habet; consummatio verborum Dei, finis mundi; illatio supplicii, collatio praemii. In hac autem visione quinta quae sub typo phialarum tractat de ultione divina in malos effusa, egit generaliter sacra prophetia primum de septem angelis et septem plagis sive phialis, id est, de universis praedicatoribus, et de ultione universis illata divinae gratiae contemptoribus in cursu saeculi praesentis. Effusio vero phialarum illationem signat divinae iracundiae in diversitatem hominum. Prima effusio est in terram, id est, Judaeam primum a fide reprobatam, et de terra sua ejectam. Secunda in mare, id est, gentiles fidelium occisores. Tertia in flumina et fontes, id est, haereticos sacrae paginae fluenta corrumpentes. Quarta in solem, id est, Antichristum, qui se dicit illuminare mundum. Quinta in sedem bestiae, id est, principes gentium, in quibus ipse Antichristus principaliter regnando sedebit. Sexta in flumen Euphratem, id est, reprobos baptizatos quos divina ultio fluentis gratiae dono siccabit. Septima in aerem, id est, daemones, quis eadem ultio in extremitate temporis timore imminentis judicii graviter cruciabit. Sub hac phiala causam damnationis malorum sacra visio latius describit, et quare in novissimo damnabuntur luculenter ostendit. Et hucusque de quinta visione locuti, linguam quieti damus, ut ad sextam discutiendam otio recreati procedamus.
Chapter 53 of 73