Caput VI. De quarto angelo et phiala ejus.
Et quartus angelus effudit phialam suam in solem, et datum est illi affligere homines aestu et igne. Et aestuaverunt homines aestu magno, et blasphemaverunt homines nomen Dei habentis potestatem super has plagas, neque egerunt poenitentiam ut darent illi gloriam (Apoc. XVI). Cuncta quae in hoc quarto capitulo, et in quinto, et in sexto continentur ad Antichristum, et ad ejus complices pertinere videntur. Sed tamen ea quae in hoc quarto describuntur ad Antichristum, qui caput malorum est; ea vero quae in quinto sequuntur, ad impios minime baptizatos; caetera denique quae in sexto subjunguntur, ad baptizatos, sed a fide apostatantes, et Antichristo cum infidelibus militantes pertinere dignoscuntur, qui omnes quia nefando principi Antichristo militare eligunt, effusionem phialarum in divina ultione cum ipso non evadunt. Et quartus angelus effudit phialam suam in solem, id est in Antichristum, qui de sua claritate dicetur illuminare mundum. Et datum est illi per divinam, scilicet permissionem, affligere homines, scilicet, reprobandos quos vi sibi faciet conformes, aestu, id est, per minorem tribulationem, et igne, id est per majorem tribulationem, et aestuaverunt homines aestu magno, deficiendo per illatam tribulationem gravissimam, et blasphemaverunt nomen Dei, per impatientiam, habentis potestatem super has plagas, quia quibus vult eas admovet; quibus vult eas amovet. Tam acerbam merebuntur reprobi ultionem divinam in diebus Antichristi, ut prorumpant in blasphemiam nominis divini, et quod est gravius, non tantum prorumpent in blasphemiam, sed nec agent poenitentiam. Grave quippe est peccare, sed gravius non poenitere, gravissimum vero pro peccato et impoenitentia aeterna tormenta subire. In primo est culpa, in secundo contumacia, in tertio utriusque multatio. Quartus itaque angelus, ordo praedicatorum quartus; effusio phialae, praedicatio vel potius exhibitio ultionis divinae; aestuatio hominum, afflictio eorum.
Chapter 50 of 73