Skip to the text

Caput IV. De secundo angelo, et phiala ejus.

Et secundus angelus effudit phialam suam in mare, et factus est sanguis tanquam mortui, et omnis anima vivens mortua est in mari (Apoc. XVI). Quemadmodum superius per terram, Judaeam in unius Dei credulitate manentem accepimus, ita hic per mare, gentilitatem diversitate deorum fluctuantem intelligimus. Secundus ergo angelus phialam suam in mare effudit, quando secundus praedicatorum ordo reprobis gentium in infidelitate remanentibus divinam ultionem imminere nuntiavit. Et factus est sanguis tanquam mortui, quia secuta est ultio divina mox etiam in praesenti, quae est similitudo futuri tormenti, quod nigrescit damnatis in tenebris inferni. Sanguis nimirum mortui nigrescit, et ideo per hoc quod non mortui, sed tanquam mortui dicitur, temporalis ultio convenienter intelligitur, quae aeternam non tanquam, sed revera mortis sive mortui praetendit. Aliter. Sanguis tanquam mortui factus describitur, ut pars gentilitatis in infidelitate remanens vitae munus per reprobationem amittere significetur. Unde apte sequitur: Et omnis anima vivens mortua est in mari. Omnis namque anima vivens in mari moritur, quia reproba pars gentilitatis quae huic mundo vivere eligit aeterna vita privatur. Secundus ergo angelus, ordo praedicatorum secundus; effusio phialae, praedicatio ultionis divinae; factus sanguis, effectus ultionis; omnis anima vivens in mari mortua, pars gentilitatis quae mundo vivit a divina electione reprobata.

Chapter 48 of 73