Caput II. De septem angelis, et septem phialis eis datis.
Et post haec vidi, et ecce apertum est templum tabernaculi testimonii in coelo, et exierunt septem angeli habentes septem plagas vestiti lapide mundo, candido, praecincti circa pectora sua zonis aureis (Apoc. XV). Postquam superius paululum digressus electorum populum merito justitiae a plagis impiorum esse remotum demonstravit, iterum ad materiam suam redit, et quae mala malis secundum vicissitudines temporum contingant, per sequentia capitula describit. Et post haec vidi, et ecce apertum est templum tabernaculi testimonii in coelo: templum est sancta Ecclesia quam inhabitator ejus Christus ex omnibus fidelibus quasi diversis lapidibus aedificat, et spiritualis gratiae infusione dedicat, et sanctificat. Quae etiam congrue dicitur templum tabernaculi testimonii, tabernaculi, quia in praesenti saeculo Deo militat, testimonii, quia utriusque Testamenti testimonium fideliter servat. Quae propterea in coelo videtur, quod in coelo conversationem habere dignoscitur. Quae denique idcirco non clausa, sed aperta cernitur, ut vocatis ingressus poenitendi, et doctoribus egressus praedicandi patere demonstretur. Unde quoque reprobi de damnatione sua minorem excusationem habent, quod eam per coelestis oraculi testimonia non clausam, sed apertam perhibent. Quanto namque eam facilius intrare possent, tanto gravius arguentur de eo quod foris manent, unde quoque juste praedicatores plagas eis minantur, et ipsi plagis divinitus affliguntur, quod ipsam apertam audiunt, et intrare contemnunt. Et quia sancti praedicatores non solum electos intus confirmant, sed et foris exeunt, et reprobis divinam ultionem imminere praedicant, apte dicitur: Et exierunt septem angeli habentes septem plagas. Septem enim angeli septem plagas habentes exeunt, dum praedicatores universi universam Dei ultionem foris praedicant, ut si nolunt Deum pro promissionibus diligere, saltem minis eum timeant, et si hoc etiam contempserint, non solum nunc, sed in fine sine fine gravioribus ultionibus succumbant. Sed quia sancta praedicatorum actio nunquam ab eorum officio discrepat, sed semper et in omnibus eorum actio cum officio concordat, recte lapide mundo candido vestiti, et praecincti circa pectora zonis aureis describuntur. Habitus enim actionem signat. Sancti ergo praedicatores lapide mundo candido vestiuntur, quia fide firma a vitiis munda, virtutibus candida adornantur, et praecinguntur circa pectora zonis aureis, refrenando fluxum illicitae cogitationis retinaculis charitatis. Et quoniam quae sancti praedicatores usque in finem saeculi praedicabunt ex institutione priorum Patrum habebunt, bene sequitur:
Et unum ex quatuor animalibus dedit septem angelis septem phialas aureas, plenas iracundia Dei viventis in saecula saeculorum. Unum quippe de animalibus dedit septem angelis septem phialas plenas iracundia Dei viventis in saecula saeculorum, quia uniformi et communi testimonio, auctoritate quatuor evangelistarum roboratur, et firmatur sermo praedicatorum. Qui sermo recte phialis aureis comparatur, quia per divinam sapientiam lucide et clare illuminatur. Quae etiam phialae plenae iracundia Dei viventis in saecula saeculorum esse dicuntur, quia plenae et perfectae iram Dei ad inferendam vindictam semper viventis reprobis comminantur. Sed quoniam divinum judicium quod per phialas aureas justis manifestatur, impiis fumo ignorantiae ne illud intelligant occultatur, recte sequitur:
Et impletum est templum fumo a majestate Dei, et de virtute ejus. Datis etenim septem phialis septem angelis, templum fumo impletur, quia coeleste judicium quod electis divinitus revelatur, reprobis (utpote indignis) in praesentis temporis fluctuatione penitus celatur a majestate Dei, et de virtutibus ejus, quia cui summus et omnipotens Deus claudit, nemo aperit. Sequitur:
Et nemo poterat introire in templum, donec consummarentur septem plagae septem angelorum. Templo fumo impleto, nemo potest introire, quia nemo reproborum, Deo permittente, ignorantia excaecatus rectitudinem divini judicii potest agnoscere. Inde est enim quod saepe nomen Dei quasi male agentis blasphemat, quia judicii ejus justitiam ignorat. Completis vero plagis, quodammodo introibunt; quia, finitis praesentis temporis tribulationibus, et tormentis aeternis succedentibus, juste se puniri, et justos beatificari intelligent, quod modo minime recognoscunt. Qui tamen introitus nequaquam eis erit ad gaudium, sed ad supplicii supplementum. In hoc enim ineffabiliter dolebunt, quod se merito damnatos, et divinam iracundiam juste aeternaliter meruisse videbunt. Consummatis ergo septem plagis, mali qui modo foris sunt per justi judicii ignorantiam introibunt templum, quia praesentis temporis quod septem dierum circulo volvitur, malis quibus non puniuntur finitis cognoscent justum esse divinum judicium. Introibunt enim per cognitionem divinae super se justitiae, sed foris manebunt, per tolerantiam grassantis poenae. Et utrumque eis cooperabitur in malum, et quod intrabunt, et quod foris manebunt, quia sic intrando tolerabunt malam conscientiam, foris manendo diram poenam. Aliter. Donec consummarentur septem plagae, id est nunquam. Qui enim modo intrare negligit, tunc minime intrabit. Aliter. Nemo potest intrare, quia nec sancti occulta divini judicii in praesenti vita perfecte possunt cognoscere. Tunc namque perfecte introibunt, quando finito tempore omnia manifeste videbunt. Et quia nemo sibi temere debet officium praedicationis usurpare, sed vel a Deo, per internam aspirationem vel exterius ab homine, ut a majore sibi praecipiatur ministerium exercere, bene sequitur:
Et audivi vocem dicentem septem angelis: Ite, et effundite septem phialas irae Dei in terram (Apoc. XVI). Ideo namque angelis ut effundant phialas irae Dei de coelo praecipitur, ut tantum ministerium per fiduciam sui neminem debere aggredi ostendatur. Legimus quosdam solo sancti Spiritus magisterio electos, et ad praedicandum institutos, alios vero in quibus non tam evidens tanti magisterii signum visum est, a majoribus ad praedicandum directos; sed quicunque hoc, vel etiam illo modo istud officium contigerit accidere, comite bonae vitae conscientia fiducialiter debet illud exercere. Ite et effundite phialas irae Dei in terram. Quasi diceret: Vos qui boni estis, quantum ad vos proficite, et in malis damnationem exercete. In terram, id est terrenos, qui terrena diligunt, et terrena coelestibus anteponunt. Templum itaque apertum, est sancta Ecclesia poenitentibus ad ingrediendum paratum; septem angeli, praedicatores universi; unum quatuor animalium, unitas quatuor evangelistarum; impletio templi de fumo, ignorantia populi de divino judicio; vox de coelo, divina admonitio; effusio phialarum irae Dei, praedicatio, vel etiam excitatio divini judicii.
Chapter 46 of 73