Caput III. De primo angelo et phiala ejus.
Et abiit primus, et effudit phialam suam in terram, et factum est vulnus saevum ac pessimum in homines qui habent characterem bestiae, et eos qui adoraverunt imaginem ejus (Apoc. XVI). Superius his quae ante ingressum narrationis erant dicenda exsecutis, narrationem suam quemadmodum et in aliis visionibus solet, ab exordio nascentis Ecclesiae incipit, et secundum processum temporis usque ad finem mundi perducit. Et abiit primus angelus, et effudit phialam suam in terram. Primus angelus, ordo praedicatorum primus, effusio phialae, praedicatio imminentis divinae iracundiae. Terram autem hoc in loco Judaeam exprimit, quandiu in fide unius Dei immobilis permansit. Primus itaque angelus phialam suam effudit, quando primus praedicatorum ordo Judeae destructionem suam ob culpam perfidiae venturam praedixit. Et quia post ipsam primitivam praedicationem in Judaea factam statim ejus reprobatio destructio atque dispersio facta est, bene sequitur: Et factum est vulnus saevum ac pessimum in homines qui habent characterem bestiae. Effusa quippe prima phiala, factum est vulnus saevum ac pessimum in homines qui habent caracterem bestiae, quia primitivorum praedicatorum praedicatione propalata, et perfida Judaea in infidelitate derelicta, statim factum est in eos vulnus saevum ac pessimum ultionis divinae, et percussione reprobationis, et illatione destructionis. Non solum namque est ipsa gens Judaica isto vulnere a divina electione reprobata, sed etiam de sede mansionis evulsa. In homines qui habent characterem bestiae, et in eos qui adoraverunt imaginem ejus, id est Judaeos, qui Antichristo configurantur, fidei Christi contradicendo, et sequacibus ejus se conformant, eos imitando. Omnes etenim mali characterem Antichristi habent in eo quod prave vivendo ejus voluntatem complent. Omnes ejus imaginem adorant, in eo quod imitatoribus ejus se conformant. Primus ergo angelus, ordo praedicatorum primitivus; effusio phialae, comminatio ultionis divinae; terra, Judaea; vulnus saevum ac pessimum, reprobatio ac desolatio Judaeorum
Chapter 47 of 73