Caput V. De tertio angelo et phiala ejus.
Et tertius angelus effudit phialam suam super flumina, et super fontes aquarum, et factus est sanguis (Apoc. XVI). Secundum processum impietatis ordinatur sententia ultionis. Primo namque Deus Judaeam pro perfidia reprobavit, et dissipavit. Secundo gentiles in infidelitate remanentes, et sacrae fidei persecutores dejecit. Tertio haereticos atque schismaticos, sceleris sui meritis exturbavit. Ea quippe quae in hoc capitulo continentur, ad haereticos sacrae Scripturae corruptores pertinere probantur. Et tertius angelus effudit phialam suam super flumina, et super fontes aquarum, et factus est sanguis. Tertius angelus phialam suam super flumina, et super fontes aquarum effudit, quando tertius ordo praedicatorum sacram Scripturam quae nomine fontium exprimitur, et tractatus ejus qui nomine fluminum designantur, ex magna parte haereticorum pravitate corrumpi, et eos propter hoc graviter puniri debere nuntiavit. Et factus est sanguis, quia secuta est sententia ultionis. Et quoniam in subversione impiorum sequitur exsultatio atque laudatio justorum, apte subditur:
Et audivi angelum aquarum dicentem: Justus es, Domine, qui es, et qui eras sanctus, qui haec judicasti, quia sanguinem sanctorum et prophetarum effuderunt, et sanguinem eis dedisti bibere, ut digni sunt. Angelus aquarum, est chorus doctorum qui specialiter in destructione haereticorum exsultat, et divinam justitiam collaudat dicens: Justus es, Domine, qui es, et qui eras, quia haec judicasti. Justus, aequitatem tenendo, Domine, omnibus praesidendo, qui es, immutabiliter, qui eras semper sanctus, quia a culpa alienus, qui haec judicasti, id est pravos, impios et hereticos dissipasti, et damnasti. Et diligenter animadvertendum, quod ubi ait, qui es, et qui eras, futurum non adjunxit, quia jam praesentialiter vindictam eum exercere in destructionem haereticorum intellexit. Quos etiam divinam ultionem meruisse declarat aperte, cum dicit, quia sanguinem sanctorum, id est, minorum electorum, et prophetarum, id est, majorum effuderunt sua voluntate, aspirati diabolica suggestione, aliquando auctoritate impiorum principum fulti superba potestate. Et sanguinem eis dedisti bibere, per acerbam ultionem, ut digni sunt, per impietatis suae pravitatem. Et quia quod magistri clamant discipuli confirmant, bene sequitur:
Et audivi alterum angelum dicentem: Etiam, Domine Deus omnipotens, vera et justa judicia tua. Et audivi alterum angelum, id est subjectorum coetum dicentem, id est magistrorum dicta confirmantem. Etiam, id est, verum est quod dicitur: Domine, per excellentiam, Deus per naturam, omnipotens per potentiam, vera et justa judicia tua, vera, quia efficiunt quod promittunt, justa, quia praemium secundum meritum reddunt. Justum est enim ut qui crudeliter agunt crudeliter puniantur.
Et notandum quod utrique tam discipuli quam magistri ex magna affectione sermonem ad Deum convertunt, et eum justum esse depromunt. Tertius ergo angelus, praedicatorum ordo tertius: effusio phialae super flumina et fontes aquarum, detestatio haereticarum sententiarum; factus sanguis, effectus ultionis; angelus aquarum, chorus doctorum; alter angelus, subjectorum numerus; vox utrorumque, commendatio divinae justitiae de impiorum haereticorum destructione.
Chapter 49 of 73