Caput VIII. De sexto angelo, et phiala ejus.
Et sextus angelus effudit phialam suam in flumen magnum Euphratem, et siccavit aquas ejus, ut praeparetur via regibus ab ortu solis (Apoc. XVI). Sicut ea quae in praecedenti capitulo continentur de gentibus non inconvenienter intelliguntur, ita haec quae in praesenti capitulo scribuntur ad baptizatos, sed a fide Christi in ultima persecutione ad impietatem Antichristi recessuros apte referuntur. Nam quae sub quarto angelo de malis generaliter et communiter scribit, ea quae sub quinto et sexto per gentiles et apostatas Christianos specialiter et sigillatim distinguit. Per Euphratem qui est unus de Paradisi fluminibus non inconvenienter intelligitur baptismus, qui recte dicitur flumen magnum: flumen, quia culpas lavat, magnum, quia multos regenerat. In hoc flumine sextus angelus effudit phialam suam, quia sextus praedicatorum ordo falsos Christianos praedicabit in diebus novissimis ad Antichristum recessuros, et per hoc in eos venturam per impiam excaecationem ultionem divinam. Cujus quoque fluminis aqua siccabitur, dum reprobis baptizatis, imminente vindicta, donum gratiae spiritualis in baptismo collatum auferetur, et ab ortu solis via regibus praeparabitur, qui ab apostatis Christianis in quibus si in veritate perseverarent sol justitiae deberet oriri et splendescere, ad perficiendam iniquitatem rectoribus tenebrarum harum daemonibus libertus transitus aperietur. Unde et de ipsis daemonibus apte dicitur:
Et vidi de ore draconis, et de ore bestiae, et de ore pseudoprophetae tres spiritus immundos exire in modum ranarum. Tres spiritus immundi sunt daemones universi in electis oppugnantes sacramentum Trinitatis, et munimentum trium principalium virtutum, fidei, spei et charitatis. Qui de ore draconis bestiae, et pseudoprophetae exeunt, quia praeceptorum diaboli exsecutores sunt, et quae de ore Antichristi et pseudoprophetarum ejus exient, totis viribus ad effectum homines seducendo perducere contendent. Qui etiam in modum ranarum immundi sunt, quia quos per suggestionem corrumpunt, verbositate loquaces, et luxuria lutosos efficiunt. Et quod vere immundi sunt apertius declarat, cum subjungit:
Sunt etenim spiritus daemoniorum facientes signa. Et procedebant ad reges totius terrae, aggregare illos in praelium ad diem magnam Dei omnipotentis. Quia namque sunt spiritus daemoniorum Dei omnipotentis, idcirco immundi sunt, facientes signa, id est, falsa miracula per quae homines decipiunt, procedentes ad reges totius terrae, id est ad illos qui vel se, vel alios in terrenarum rerum cupiditate secundum sapientiam mundi regere norunt, aggregare eos in praelium, contra populum videlicet fidelium. Sed quia malo suo hoc facient, apte subjungit: Ad diem magnum Dei omnipotentis. Impii etenim daemones reprobos homines in praelium ad diem magnum Dei omnipotentis aggregant, quia per hanc aggregationem damnationem in die judicii parant. Et ut manifestius Dominum ad judicandum venturum declaret, ipsum idem affirmantem introducit, dicens: Et ecce venio sicut fur, id est ex improviso et subito ut omnes de hora adventus mei sint incerti, et per hoc melius parati. Et notandum quod adventum suum insinuat, et adverbio demonstrandi, et verbo praesenti, ut per hoc aestimationem diuturnae morae tollat, et contra adventum suum attentiores et vigilantiores reddat. Cujus attentionis sive vigilantiae praemium statim subjungit, dicens: Beatus qui vigilat, et custodit vestimenta sua ne nudus ambulet, et videant ejus turpitudinem. Beatus enim qui in his vigilat, quia hunc Dominus pro merito beatitudinis praemio remunerabit. Et custodit vestimenta sua, id est virtutum ornamenta, et bona opera, ne nudus ambulet, id est spoliatus virtutibus et bonis operibus in die judicii resurgat, et videant ejus turpitudinem, id est, peccata. Qui enim modo non vigilat, et vestimenta sua non custodit, tunc nudus ambulabit, et turpitudo ejus videbitur, quia absque ornamentis virtutum et bonorum operum resurget, et ejus iniquitas omnibus revelabitur. Sequitur:
Et congregabunt eos in locum qui vocatur Hebraice Armagedon. Ad superiorem sensum et sermonem revertitur, ubi ait spiritus immundos procedere ad reges terrae et aggregare eos in praelium. Armagedon interpretatur mons furum sive globosus, et signat Antichristum qui est mons per superbiam, furum, per fraudulentiam, globosus per versutiam. In ipsum, id est in detestandam impietatis illius sectam spiritus immundi supradictos reges congregabunt; quia, ultione divina quae induravit cor Pharaonis permittente, eos illi per superbiam, fraudulentiam et versutiam conformabunt. Quemadmodum namque sancti sunt in Christo non mansione corporali, sed fide spirituali, ita et reprobi erunt in Antichristo, non per localem mansionem, sed per iniquitatis perpetrationem. Vel sicut quidam codices habent, congregabit scilicet Deus qui eos merito et juste, exigentibus peccatis suis, debere a se separari, et Antichristo conjungi judicabit. Sextus ergo angelus, ordo praedicatorum sextus; Euphrates fluvius, baptizatorum populus; siccatio aquae, ablatio in reprobis spiritualis gratiae; praeparatio viae regibus ab ortu solis, liber transitus daemonibus in falsis Christianis ad perpetrationem iniquitatis; draco, diabolus; bestia, Antichristus; pseudoprophetae, falsorum apostolorum Antichristi numerus; tres spiritus immundi, universi daemones in electis oppugnantes sacramentum Trinitatis, et justitiam trium principalium virtutum, fidei, spei et charitatis; reges terrae, reprobi, qui vel se vel alios regere norunt in terrena cupiditate; congregatio in Armagedon, coadunatio ad Antichristum. Sicut quippe electi angeli in conversione electorum bonorum Christo serviunt, ita daemones in aversione malorum Antichristo ministrabunt. Et, sicut ab initio mundi usque in finem in electis operatur mysterium salutis, sic in reprobis operatur mysterium perditionis. Et, velut omnes justi pertinent ad Christum, ita iniqui pertinent ad Antichristum. Caput Christi Deus; caput Antichristi diabolus. Finis damnandorum cum Antichristo, gehenna; finis salvandorum cum Christo, vita aeterna.
Chapter 52 of 73