Caput VII. De quinto angelo, et phiala ejus.
Et quintus angelus effudit phialam suam super sedem bestiae, et factum est regnum ejus tenebrosum. Et commanducaverunt homines linguas suas pro dolore, et blasphemaverunt Deum coeli prae doloribus et vulneribus suis, et non egerunt poenitentiam ex operibus suis (Apoc. XVI). Ea quae in hoc capitulo describuntur, ad illos infideles qui baptisma non suspiciunt praesertim spectare videntur. Ipsi nimirum semper et absque intervallo temporis bestiae sedes sunt, quia continue damnationi Antichristi se supponunt. Eos praecipue bestia sibi sedem facit, quia in eis secure requiescit, et per eos alios ad perpetrationem impietatis, et ad bonorum insectationem dirigit. Super illos namque qui baptizantur non semper sedet; quia, quandiu gratiam custodiunt, super eos dominationem non habet. Illi ergo bestiae principaliter sedes sunt, qui se continue semper, et absque interruptione temporis illius principatui per infidelitatem subdunt. Quintus itaque angelus phialam suam super sedem bestiae effundet, quando quinta praedicatorum successio infideles gentes quae semper Antichristo sunt sedes, in diebus ejus, ultione divina operante, magis excaecandas praedicabit, unde bene sequitur: Et factum est regnum ejus tenebrosum, id est, magis excaecatum. Et quia per majorem excaecationem in majorem erga sanctos prorumpet livorem, et majorem divinitatis Christi derogationem, apte sequitur: Et commanducaverunt homines linguas suas prae dolore, id est prae invidia quam erga sanctos habebunt, et blasphemaverunt Deum coeli, quia Christum fuisse magnum affirmabunt. Linguam comedere, est erga alium invidia tabescere, et ejus bonitati detrahere. Ille enim linguam suam comedendo consumit, qui proximum sermone per invidiam et detractionem corrumpit, prae doloribus et vulneribus suis, id est, livoribus et plagis excaecantis ignorantiae sibi divinitus illatis. Magnum igitur dolorem etiam ipsi mali in illo tempore sustinebunt, quia quemadmodum justi in eo quod aliquem regno Christi deesse vident dolentes gemunt, ita reprobi in diebus novitatis illius se omnes non posse Antichristo domino suo attrahere graviter dolebunt. Et detestandum quidem est quod ex tanta impietate labentur in culpam, sed detestabilius valde est quod nullam de culpa agent poenitentiam. Nam de impoenitentia eorum sequitur: Et non egerunt poenitentiam ex operibus suis. Magnum etenim gaudium est non solum de justis in justitia perseverantibus, sed et de peccatoribus poenitentiam agentibus. Quintus itaque angelus, ordo praedicatorum quintus; bestia, Antichristus; sedes bestiae, infideles gentiles; effusio phialae, praedicatio sive illatio ultionis divinae; tenebrositas regni sui, perfecta excaecatio gentilitatis; comestio linguarum prae dolore, tabescens invidia erga sanctos cum vituperatione; blasphemia Dei coeli, derogatio divinitatis Christi.
Chapter 51 of 73