Prologus.
Deus rector omnium judex universorum qui nihil in regno suo reliquit ordinatum, quemadmodum impiis stipendia damnationis dispensat, ita justos coelestibus bonis remunerat. Unde sacra theologia quae in praecedenti visione, sub nomine subversae et submersae Babylonis malorum damnationem manifeste describit; congrue nunc sub typo Jerusalem civitatis sanctae glorificationem bonorum consequenter subjungit, ut sicut ibi describuntur impii sine fine puniendi, ita hic justi ostendantur aeternaliter glorificandi. Agit autem haec septima et sacratissima visio de innovatione futura elementorum, et glorificatione justorum et coelestium mansionum, atque bonorum jucunditatem, multiformium figurarum qualitatibus pulchre describens, et humanum animum ad summi boni appetitum atque dulcedinem mirabiliter trahens. Nam si quis etiam solam verborum pulchritudinem in serie visionis hujus diligentius ac studiosius attenderet, unde semetipsum ad tanti boni concupiscentiam excitaret, perfectissime reperiret, et tam pulchrae ac jucundae civitatis habitator fieri votis omnibus exoptaret. Et nos quidem tantae civitatis mirabilem structuram secundum spiritualem intelligentiam elucidandam ingressuri, nequaquam id nostris viribus praesumimus, sed in illum confidentes qui dona suae sapientiae humiliter petentibus dat affluenter et non improperat, ejus adjutorio ad tantarum tamque sublimium rerum arcanam profunditatem penetrandam roborati suppliciter postulamus. Agit namque visio sequens de Jerusalem sancta coelesti, describens murum ejus, portas ejus, angulos ejus, longitudinem ejus, latitudinem quoque et altitudinem ejus, et diversa fundamenta ejus, diversa pretiosorum lapidum signante figura, et caetera mirabilia ejus sacramenta quae in sequentibus continentur.
Chapter 63 of 73