19. Acte de Nomination de Saint Vincent de Paul — A la Curé de Châtillon
(29 juillet 1617)
Thomas de Meschatin La Faye, [camerarius canonicus et comes Ecclesiae Lugdunensis, consiliarius in suprema Parlamenti Dombarum curia, officialis primatialis et vicarius generalis in spiritualibus et temporalibus Illustrissimi et Reverendissimi in Christo Patris Domini Dyonisii Simonis de Marquemont, miseratione divina et Sanctae Sedis Apostolicae gratia Archiepiccopi et Comitis Lugdunensis, Galliarum primatis ac in supremo Regis nostri Christianissimi consilio] consiliarii. dilecto nobis in Christo Venerabili Domino Vincentio de Paul, presbytero, iln theologia baccalaureo, Aquensis Dioecesis, salutem in Domino.
Litterarum scientia, vitae [ac morum honesta, aliaque
Document 19. —. Arch.-. dép. du Rhône, reg. Prov., n° 8, p 319 v° et reg. 81 des Insinuations, f° 93. Le document a été publié par Phi-lippe Cordenod, op. cit., p. 12.
laudabilia probitatis et virtutum merita, super quibus apud nos fide digno commendari. s testimonio, nos inducunt ut illa tibi favorabiliter concedamus quae tuis commoditatibus fore conspicimus opportuna ; horum igitur meritorum tuorum intuitu] et favore, parochialem ecclesiam Sancti Martini de Buenens et Sancti Andreae de Chastillon, ejus annexae, dicti Lugdunensis Dioecesis, ad praesens liberam et vacantem, propterea quod personaliter constitutus magister M. atheus Chevallier, procurator et procuratorio nomine magistri Joannis Lourdelot, illius ultimi possessoris, illam in manibus nostris ac secretarii Sedis Archiepiscopalis Lugdunensis infrascripti et testium infrascriptorum praesentia pure et simpliciter resignavit (quam resignationem admisimus et admiltimus per praesentes) tibi, tanquam benemerito et idoneo, praesenti et acceptanti, ac, ea de re monitus et certior factus, personalem in dicta parochiali ecclesia residentiam facere atque ab ea sine causa legitima in scriptis approbata non abesse, sub poena privationis ejusdem parochialis ecclesiae, promittenti, pleno jure contulimus et conferimus, ac de illa suisque juribus universis providimus et providemus, teque in et de ea instituimus et investimus ac in possessionem vel quasi ejusdem posuimus et induximus tenore et per concessionem praesentium litterarum, jure cujuslibet alterius salvo, ipsius parochialis ecclesiae et jurium suorum universorum regimen et administrationem in spiritualibus et temporalibus tibi plenarie committendo. Nos enim a te recepimus juramentum ilntalibus praestari solitum. Mandantes propterea dieta auctoritate, primo presbytero aut notario puiblico, super hoc requirendo, quatenus te, seu procuratorem tuum pro te et nomine tuo, in corporalem, realem et actualem possessionem dictae parochialis ecclesiae, et jurium istorum universorum ponat et inducat, servatis solemnitatilbus consuetis. In cujus rei testimonium sigillum camerae praefati Illustrissimi Domini Archiepiscolpi, liltteris praesentibus duximus apponendum.
Actum et datum Lugduni, die vigesima nona Julii, anno Domini millesimo sexcentesimo decimo septimo, praesentibus ibidem magistris Boneto Alix, practico, et Michaele Combret, theollogo, Lugduni commorantibus, testibus ad praemissa adstantibus et vocatis, subsignatis V. Depaul, Meschatin L. a Faye, Chevallier, procuratore.
Per Reverendum Dominum Vicarium Generalem praefatum.
LIVET.
Chapter 18 of 197