Liber I (Genesis), Quaestiones 1–70
Cum Scripturas sanctas, quae appellantur canonicae, legendo et cum aliis codicibus secundum Septuaginta interpretationem conferendo percurreremus, placuit eas quaestiones, quae in mentem venirent, sive breviter commemorando, vel etiam pertractando tantummodo proponerentur, sive etiam qualitercumque tamquam a festinantibus solverentur, stilo alligare, ne de memoria fugerent. Non ut eas satis explicaremus, sed ut, cum opus esset, possemus inspicere; sive ut admoneremur quid adhuc esset requirendum, sive ut ex eo quod iam videbatur inventum, ut poteramus, essemus et ad cogitandum instructi, et ad respondendum parati. Si quis igitur haec legere propter incultum in nostra festinatione sermonem non fastidierit, si quas quaestiones propositas invenerit nec solutas, non ideo sibi nihil collatum putet. Nonnulla enim pars inventionis est, nosse quid quaeras. Quarum autem solutio placuerit, non ibi vile contemnat eloquium, sed de aliqua participatione doctrinae potius gratuletur. Non enim disputatio veritate, sed veritas disputatione requiritur. Exceptis ergo his quae a principio, ubi Deus caelum et terram fecisse narratur, usque ad dimissionem duorum primorum hominum de paradiso, tractari multipliciter possunt, de quibus alias, quantum potuimus, disseruimus; haec sunt quae legentibus nobis occurrentia voluimus litteris attinere.
(4, 17) Quomodo Cain potuerit condere civitatem, cum civitas alicui utique constituatur hominum multitudini, illi autem duo parentes et duo filii fuisse referantur, quorum filiorum ab altero alter occisus est, in cuius occisi locum alius natus esse narratur. An ideo quaestio est, quoniam qui legunt, putant solos tunc fuisse homines quos divina Scriptura commemorat, nec advertunt eos qui prius sunt conditi duos, vel eos etiam quos genuerunt, tam diu vixisse, ut multos gignerent? Non enim et Adam ipse eos solos genuit, quorum nomina leguntur, cum de illo Scriptura loquens ita concludat, quod genuerit filios et filias. Proinde cum multo pluribus illi vixerint annis, quam Israelitae in Aegypto fuerunt, quis non videat quam multi homines nasci potuerunt, unde illa civitas impleretur, si Hebraei multo minore tempore ita multiplicari potuerunt?
(5, 25-27) Quaeri solet quomodo Mathusalam secundum annorum computationem vivere post diluvium potuerit, cum omnes, praeter eos qui in arcam ingressi sunt, periisse dicantur. Sed hanc quaestionem plurium codicum mendositas peperit. Non solum quippe in Hebraeis aliter invenitur; verum etiam in Septuaginta interpretatione, Mathusalam in codicibus paucioribus, sed veracioribus, sex annos ante diluvium reperitur fuisse defunctus.
(6, 4) Item quaeritur quemadmodum potuerint angeli cum filiabus hominum concumbere, unde gigantes nati esse perhibentur; quamvis nonnulli et latini et graeci codices non angelos habeant, sed filios Dei; quos quidam ad solvendam istam quaestionem, iustos homines fuisse crediderunt, qui potuerunt etiam angelorum nomine nuncupari. Nam de homine Ioanne scriptum est: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam. Sed hoc movet, quomodo vel ex hominum concubitu nati sint gigantes, vel feminis misceri potuerint, si non homines, sed angeli fuerunt? Sed de gigantibus, id est, nimium grandibus atque fortibus, puto non esse mirandum quod ex hominibus nasci potuerunt; quia et post diluvium quidam tales fuisse reperiuntur; et quaedam corpora hominum in incredibilem modum ingentia, nostris quoque temporibus exstiterunt, non solum virorum, verum etiam feminarum. Unde credibilius est homines iustos appellatos vel angelos, vel filios Dei, concupiscentia lapsos peccasse cum feminis, quam angelos carnem non habentes usque ad illud peccatum descendere potuisse; quamvis de quibusdam daemonibus, qui sint improbi mulieribus, a multis tam multa dicantur, ut non facile sit de hac re definienda sententia.
(6, 15) De arca Noe quaeri solet utrum tanta capacitate quanta describitur, animalia omnia quae in eam ingressa dicuntur, et escas eorum ferre potuerit. Quam quaestionem cubito geometrico solvit Origenes, asserens non frustra Scripturam dixisse quod Moyses omni sapientia Aegyptiorum fuerit eruditus, qui geometricam dilexerunt. Cubitum autem geometricum dicit tantum valere quantum nostra cubita sex valent. Si ergo tam magna cubita intellegamus, nulla quaestio est, tantae capacitatis arcam fuisse, ut posset illa omnia continere.
(6, 15) Item quaeritur utrum arca tam magna centum annis potuerit fabricari a quattuor hominibus, id est, Noe et tribus filiis eius. Sed si non potuit, non erat magnum fabros alios adhibere; quamvis operis sui mercede accepta non curaverint, utrum eam Noe sapienter, an vero inaniter fabricaretur; et ideo non in eam intraverint, quia non crediderunt quod ille crediderat.
(6, 16) Quid ait, cum de arcae fabricatione loqueretur: Inferiora, bicamerata et tricamerata facies eam? Non enim inferiora futura erant bicamerata et tricamerata. Sed in hac distinctione totam instructuram eius intellegi voluit, ut haberet inferiora, haberet et superiora inferiorum quae appellantur bicamerata; haberet et superiora superiorum, quae appellavit tricamerata. In prima quippe habitatione, id est in inferioribus, semel camerata erat arca; in secunda vero habitatione supra inferiorem iam bicamerata erat, ac per hoc in tertia supra secundam sine dubio tricamerata erat.
(6, 21) Quoniam non solum vivere, sed etiam pasci in arca animalia Deus dixit, et iussit ut Noe ab omnibus escis sumeret sibi et illis, quae ad illum fuerant ingressura; quaeritur quomodo ibi leones vel aquilae, quae consuerunt carnibus vivere, pasci potuerint; utrum et animalia praeter illum numerum propter aliorum escam fuerint intromissa, an aliqua praeter carnes - quod magis credendum est - a viro sapiente, vel Deo demonstrante provisa sint, quae talium quoque animantium escis convenirent?
(7, 8-9) Quod scriptum est: Et a volatilibus mundis et a volatilibus immundis, et a pecoribus mundis et a pecoribus immundis, et ab omnibus serpentibus in terra; quod deinde non additur, subauditur mundis et immundis; et adiungitur: Duo duo intraverunt ad Noe in arcam, masculus et femina. Quaeritur quomodo superius distinxerit duo duo ab immundis, nunc autem sive a mundis sive ab immundis duo duo dicat intrasse. Sed hoc refertur non ad numerum mundorum vel immundorum animalium, sed ad masculum et feminam; quia in omnibus sive mundis sive immundis duo sunt, masculus et femina.
(7, 15) Notandum quod scriptum est: In quo est spiritus vitae, non solum de hominibus, sed etiam de pecoribus dictum, propter illud quod quidam de Spiritu Sancto volunt intellegere, ubi scriptum est: Et insufflavit Deus in faciem eius spiritum vitae, quod melius quidam codices habent: flatum vitae.
(7, 20) De montium altitudine, quam omnem scriptum est trascendisse aquam cubitis quindecim, quaeritur propter Olympi montis historiam. Si enim terra invadere potuit spatium tranquilli illius aeris, ubi dicitur nec nubes videri, nec ventos sentiri, cur non et aqua crescendo?
(7, 24) Quod scriptum est: Et exaltata est aqua super terram centum quinquaginta dies; quaeritur utrum usque ad hunc diem creverit, an per tot dies in altitudine qua creverat manserit; quoniam alii interpretes planius videntur hoc dicere. Nam Aquila dixit: Obtinuit; Symmachus: Praevaluerunt, id est aquae.
(8, 1-2) Quod scriptum est, post centum quinquaginta dies adductum esse spiritum super terram, et desiisse aquam, et conclusos fontes abyssi, et cataractas caeli, et detentam pluviam de caelo; quaeritur utrum post centum quinquaginta dies haec facta sint, an per recapitulationem omnia commemorata sint, quae post quadraginta dies pluviae fieri coeperunt; ut hoc solum ad centum quinquaginta dies pertineat, quod usque ad ipsos aqua exaltata est, aut de fontibus abyssi cessante iam pluvia, aut quia mansit in altitudine sua, dum nullo spiritu siccaretur; cetera vero quae dicta sunt, non post centum quinquaginta dies omnia facta sint, sed commemorata sint omnia, quae ex fine quadraginta dierum fieri coeperunt.
(8, 6-9) Quod scriptum est, dimissum esse corvum, nec rediisse; et dimissam post eum columbam, et ipsam rediisse, quod non invenisset requiem pedibus suis; quaestio solet oboriri, utrum corvus mortuus sit, an aliquo modo vivere potuerit. Quia utique si fuit terra ubi requiesceret, etiam columba requiem potuit invenire pedibus suis. Unde conicitur a multis quod cadaveri potuit corvus insidere, quod columba naturaliter refugit.
(8, 9) Item quaestio est quomodo columba non invenerit ubi resideret, si iam, sicut narrationis ordo contexitur, nudata fuerant cacumina montium. Quae videtur quaestio aut per recapitulationem posse dissolvi, ut ea posterius narrata intellegantur, quae prius facta sunt; aut potius quia nondum siccata fuerant.
(8, 21) Quid sibi vult quod Dominus dicit: Non adiciam adhuc maledicere super terram propter opera hominum; quia apposita est mens hominis ad maligna a iuventute. Non adiciam ergo adhuc percutere omnem carnem vivam, quemadmodum feci; et deinde adiungit quae secundum largitatem bonitatis suae donat hominibus indignis? Utrum hic Testamenti Novi indulgentia figurata sit, et praeterita ultio ad Vetus pertineat Testamentum; hoc est, illud ad Legis severitatem, hoc ad gratiae bonitatem?
(9, 5) Quid est: Et de manu hominis fratris exquiram animam hominis? An omnem hominem fratrem omnis hominis intellegi voluit, secundum cognationem ex uno ductam?
(9, 25-27) Quaeritur quare peccans Cham in patris offensa, non in seipso, sed in filio suo Chanaan maledicitur; nisi quia prophetatum est quodammodo terram Chanaan, eiectis inde Chanaanaeis et debellatis, accepturos fuisse filios Israel, qui venirent de semine Sem?
(10, 8) Quaeritur quomodo dictum sit de Nembroth: Hic coepit esse gigans super terram; cum gigantes et antea natos Scriptura commemoret. An forte quia post diluvium novitas generis humani reparandi denuo commemoratur, in qua novitate hic coepit esse gigas super terram?
(10, 25) Quaeritur quid sit: Et Heber nati sunt filii duo; nomen unius Phalech, quia in diebus eius divisa est terra; nisi forte in diebus eius linguarum illa diversitas exstiterit, per quam factum est ut gentes dividerentur.
(11, 1) Et erat omnis terra labium unum, quomodo hoc potest intellegi, quando superius dictum est quod filii Noe, vel filiorum eius distributi essent per terram secundum tribus et secundum gentes, et secundum linguas suas, nisi quia per recapitulationem postea commemorat quod prius erat? Sed obscuritatem facit quod eo genere locutionis ista contexit, quasi narratio de iis quae postea facta sunt, consequatur.
(11, 4) Venite, aedificemus nobis civitatem, et turrem cuius caput erit usque in caelum. Si hoc se posse crediderunt, nimium stulta audacia et impietas deprehenditur. Et quia ob hoc Dei vindicta secuta est, ut eorum linguae dividerentur, non absurde hoc cogitasse creduntur.
(11, 7) Venite, descendamus, et confundamus ibi linguam eorum, ne audiat unusquisque vocem proximi; utrum ad Angelos Dominus hoc dixisse intellegitur? An secundum illud accipiendum est, quod in exordio libri legitur: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram? Nam et quomodo postea dicitur singulari numero: Quia ibi confudit Dominus labia terrae; sic et illic cum dictum esset: Faciamus ad imaginem nostram; in consequentibus tamen non dictum est: Fecerunt, sed: Fecit Deus.
(11, 12-13) Quod scriptum est: Et erat Arphaxad annorum centum triginta quinque, cum genuit Chainan; et vixit Arphaxad postquam genuit Chainan annos quadringentos, vel, sicut in graeco invenimus: annos trecentos; quaeritur quomodo dixerit Deus ad Noe: Erunt anni vitae eorum centum viginti. Nondum enim natus erat Arphaxad quando dixit hoc Deus, nec fuit in arca cum parentibus suis; quomodo ergo intelleguntur deinceps anni vitae humanae praedicti centum viginti, cum inveniatur homo vixisse amplius quadringentis annis? Nisi quia intellegitur, ante viginti annos quam inciperet arca fieri, quae centum annis facta reperitur, hoc Deum dixisse ad Noe, cum iam praenuntiaret facturum se esse diluvium, nec vitae humanae deinceps futurae in iis qui post diluvium nascerentur spatium praedixisse, sed vitae hominum quos fuerat diluvio deleturus.
(10, 21) Quaeritur quare scriptum sit: Sem erat pater omnium filiorum Heber; cum inveniatur Heber quintus a Sem filio Noe, utrum quia ex illo Hebraei dicuntur appellati? Per illum enim generatio transiit ad Abraham. Quid ergo probabilius sit, Hebraeos tamquam Heberaeos dictos, an tamquam Abrahaeos, merito quaeritur.
25.1. (11, 26) Quomodo accipiendum sit, quod cum esset Tharra, pater Abrahae annorum septuaginta, genuit Abraham, et postea cum suis omnibus mansit in Charran, et vixit annos ducentos quinque in Charran, et mortuus est; et dixit Dominus ad Abraham ut exiret de Charran, et exiit inde, cum esset idem Abraham septuaginta quinque annorum? Nisi quia per recapitulationem ostenditur, vivo Tharra locutum esse Dominum; et Abraham vivo patre suo secundum praeceptum Domini, exiisse de Charran, cum esset septuaginta quinque annorum, centesimo et quadragesimo quinto anno vitae patris sui, si dies vitae patris eius anni ducenti quinque fuerunt; ut ideo scriptum sit: Fuerunt anni vitae Tharrae ducenti quinque in Charran, quia ibi complevit omnes annos totius vitae suae. Solvitur ergo quaestio per recapitulationem, quae indissolubilis remaneret, si post mortem Tharrae acciperemus locutum esse Dominum ad Abraham ut exiret de Charran, quia non poterat esse adhuc annorum septuaginta quinque cum pater eius iam mortuus esset, qui eum septuagesimo aetatis suae anno genuerat; ut Abraham post mortem patris sui annorum esset centum triginta quinque, si omnes anni patris eius ducenti quinque fuerunt. Recapitulatio itaque ista, si advertatur in Scripturis, multas quaestiones solvit, quae indissolubiles possunt videri secundum etiam superiorum quaestionum expositionem, per eamdem recapitulationem factam.
25.2. Quamquam et aliter ista quaestio a quibusdam solvatur, ex illo computari annos aetatis Abrahae, ex quo liberatus est de igne Chaldaeorum, in quem missus ut arderet, quia eumdem ignem superstitione Chaldaeorum colere noluit, liberatus inde, etsi in Scripturis non legitur, Iudaica tamen narratione traditur. Potest et sic solvi, quoniam Scriptura quae dixit: Cum esset Tharra annorum septuaginta, genuit Abraham et Nachor et Arran; non utique hoc intellegi voluit, quia eodem anno septuagesimo aetatis suae omnes tres genuit, sed ex quo anno generare coepit, eum annum commemoravit Scriptura. Fieri autem potest ut posterior sit generatus Abraham, sed merito excellentiae, qua in Scripturis valde commendatur, prior fuerit nominatus; sicut Propheta priorem nominavit minorem: Iacob dilexi, Esau autem odio habui; et in Paralipomenon cum sit quartus nascendi ordine Iudas, prior est commemoratus, a quo Iudaicae genti nomen est, propter tribum regiam. Commodius autem plures exitus inveniuntur, quibus quaestiones difficiles dissolvantur.
25.3. Consideranda est sane narratio Stephani de hac re, cui magis harum expositionum non repugnet. Et illud quidem cogit ut non sicut narrari videtur in Genesi, post mortem Tharrae locutus sit Deus Abrahae, ut exiret de cognatione sua et de domo patris sui; sed cum esset in Mesopotamia priusquam habitaret in Charran, iam utique egressus de terra Chaldaeorum, ut in illo itinere intellegatur ei locutus Deus. Sed quod Stephanus postea sic narrat: Tunc Abraham egressus de terra Chaldaeorum habitavit in Charran; et inde, postquam mortuus est pater eius, collocavit eum in terra hac; non parvas affert angustias huic expositioni, quae fit per recapitulationem. Videtur enim habuisse imperium Domini, quod ei fuerat locutus in itinere Mesopotamiae, egresso de terra Chaldaeorum, et eunti in Charran, et hoc imperium post mortem patris sui oboedienter implesse, cum dicitur: Et habitavit in Charran; et inde, postquam mortuus est pater eius, collocavit illum in terra hac. Ac per hoc manet quaestio, si septuaginta quinque annorum - sicut evidenter Scriptura Geneseos loquitur - fuit, quando egressus est de Charran, quomodo esse possit hoc verum, nisi forte quod ait Stephanus: Tunc Abraham egressus est de terra Chaldaeorum et habitavit in Charran, non sic accipiatur: Tunc egressus est posteaquam ei locutus est Dominus; iam enim erat in Mesopotamia, sicut supra dictum est, quando illud audivit a Domino; sed ipsa regula recapitulationis contexere voluit Stephanus, et simul dicere, unde egressus, ubi habitaverit, cum ait: Tunc Abraham egressus est de terra Chaldaeorum, et habitavit in Charran. In medio autem, id est, inter egressum de terra Chaldaeorum, et habitationem in Charran, locutus est ei Deus. Postea vero quod adiungit Stephanus: Et inde, postquam mortuus est pater eius, collocavit illum in terra hac; intuendum est, quia non dixit: Et postquam mortuus est pater eius, egressus est de Charran, sed: Inde collocavit eum Deus in terra hac; ut post habitationem in Charran collocaretur in terra Chanaan, non post mortem patris egressus, sed post mortem patris collocatus in terra Chanaan, ut ordo verborum sit: " Habitavit in Charran; et inde collocavit illum in terra hac, postquam mortuus est pater eius ", ut tunc intellegamus collocatum vel constitutum Abraham in terra Chanaan, quando illic eum nepotem suscepit, cuius universum semen illic fuerat regnaturum, ex promisso Dei haereditate donata. Nam ex ipso Abraham natus est Ismael de Agar, nati et alii ex Cethura, ad quos illius terrae non pertineret haereditas. Et ex Isaac natus est Esau, qui similiter ab illa haereditate alienatus est. Ex Iacob autem filio Isaac, quotquot filii nati sunt, id est universum semen eius, ad illam haereditatem pertinuit. Sic ergo collocatus et constitutus in illa terra Abraham, quoniam vixit usque ad nativitatem Iacob, si recte intellegitur; soluta quaestio est secundum recapitulationem; quamvis et aliae solutiones non sint contemnendae.
(12, 12. 14) Erit ergo cum te viderint Aegyptii, dicent quia uxor illius haec. Factum est autem statim ut intravit Abraham in Aegyptum, videntes Aegyptii mulierem quia speciosa erat valde. Quomodo accipiatur, quod Abraham veniens in Aegyptum celare voluit uxorem suam esse Saram, secundum omnia quae de hac re scripta sunt, utrum hoc convenerit tam sancto viro, an subdefectio fidei eius intellegatur, sicut nonnulli arbitrati sunt; iam quidem et Contra Faustum de hac re disputavi; et diligentius a presbytero Hieronimo expositum est, quare non sit consequens ut cum aliquot dies apud regem Aegypti Sara fecerit, etiam eius concubitu credatur esse polluta; quoniam mos erat regius, vicibus ad se admittere mulieres suas, et nisi lomentis et unguentis diu prius accurato corpore, nulla intrabat ad regem. Quae dum fierent, afflictus est Pharao manu Dei, ut viro redhiberet intactam, quam ipsi Deo maritus commiserat, tacens quod uxor esset, sed non mentiens quod soror esset; ut caveret quod poterat, quantum homo poterat, et Deo commendaret quod cavere non poterat; ne si et illa quae cavere poterat, Deo tantum dimitteret, non in Deum credere, sed Deum tentare potius inveniretur.
(13, 10) Quod terra Sodomorum et Gomorrhae, antequam deleretur, comparatur paradiso Dei, eo quod erat irrigua, et terrae Aegypti quam Nilus irrigat; satis, ut opinor, ostenditur quomodo intellegi debeat ille paradisus quem plantavit Deus, ubi constituit Adam. Quis enim alius intellegatur paradisus Dei, non video. Et utique si arbores fructiferae in paradiso virtutes animi accipiendae essent, sicut nonnulli exsistimant, nullo corporali in terra paradiso veris lignorum generibus instituto, non diceretur de ista terra: sicut paradisus Dei.
(13, 14-15) Respiciens oculis tuis, vide a loco in quo nunc tu es ad Aquilonem et Africum, et Orientem et mare, quia omnem terram quam tu vides, tibi dabo eam et semini tuo usque in saeculum. Quaeritur hic quomodo intellegatur tantum terrae promissum esse Abrahae et semini eius, quantum poterat oculis circumspicere per quattuor cardines mundi. Quantum est enim quod ad terram conspiciendam acies corporalis visus possit attingere? Sed nulla est quaestio, si advertamus non hoc solum esse promissum; non enim dictum est: Tantum terrae dabo tibi quantum vides; sed: Tibi dabo terram quam vides. Cum enim et ulterior undique dabatur, profecto haec praecipue quae videbatur dabatur. Deinde attendendum est quod sequitur, quoniam ne putaret etiam ipse Abraham hoc solum promitti terrae quod aspicere vel circumspicere posset: Surge, inquit, et perambula terram in longitudine eius et latitudine, quia tibi dabo eam; ut perambulando perveniret ad eam, quam oculis uno loco stans videre non posset. Significatur autem ea terra quam primus populus accepit Israel, semen Abrahae secundum carnem; non illud latius semen secundum fidem, quod ne taceretur, dictum est ei futurum sicut arenam maris, secundum hyperbolen quidem, sed tamen tantum quod numerare nullus posset.
(14, 13) Et nuntiavit Abrahae transfluviali. Transfluvialem Abraham appellatum etiam graeca exemplaria satis indicant, sed cur ita appellatus sit, haec videtur causa, quod ex Mesopotamia veniens, transito flumine Euphrate, sedes constituit in terra Chanaan, et transfluvialis appellatus est ex ea regione unde venerat. Unde Iesus Nave dicit Israelitis: Quid? Vultis servire diis patrum vestrorum qui sunt trans flumen?
(15, 12) De eo quod scriptum est: Circa solis autem occasum pavor irruit super Abraham, et ecce timor magnus incidit ei; tractanda est ista quaestio, propter eos qui contendunt perturbationes istas non cadere in animum sapientis; utrum tale aliquid sit quale A. Gellius commemorat in libris Noctium Atticarum, quemdam philosophum in magna maris tempestate turbatum, cum esset in navi et animadversum a quodam luxurioso adolescente; qui cum ei post transactum periculum insultaret, quod philosophus cito perturbatus esset, cum ipse neque timuerit neque palluerit; respondit, ideo illum non perturbatum, quia nequissimae animae suae nihil timere deberet, quod nec digna esset pro qua aliquid timeretur. Ceteris autem studiosis, qui in navi fuerant, exspectantibus protulit librum quemdam Epicteti stoici, ubi legebatur non ita placuisse Stoicis, nullam talem perturbationem cadere in animum sapientis, quasi nihil tale in eorum appareret affectibus, sed perturbationem ab eis definiri, cum ratio talibus motibus cederet; cum autem non cederet, non dicendam perturbationem. Sed considerandum est quemadmodum hoc dicat A. Gellius, et diligenter inserendum.
(17, 8) Dabo tibi et semini tuo post te terram in qua habitas, omnem terram cultam in possessionem aeternam. Quaestio est quomodo dixerit aeternam, cum Israelitis temporaliter data sit; utrum secundum hoc saeculum dicta sit aeterna, ut ab eo quod est graece, quod est " saeculum " significat, dictum sit:, tamquam si latine dici posset " saeculare "; an ex hoc aliquid secundum spiritalem promissionem hic intellegere cogamur, ut aeternum dictum sit, ideo quia hinc aeternum aliquid significatur; an potius locutionis est Scripturarum, ut aeternum appellent, cuius rei finis non constituitur; aut non ita fit ut deinceps non sit faciendum, quantum pertinet ad curam vel potestatem facientis; sicut ait Horatius: Serviet aeternum, qui parvo nesciet uti. Non enim potest in aeternum servire, cuius ipsa vita, qua servit, aeterna esse non potest. Quod testimonium non adhiberem, nisi locutionis esset. Verborum quippe illi sunt nobis auctores, non rerum vel sententiarum. Si autem defenduntur Scripturae secundum locutiones proprias, quae idiomata vocantur, quanto magis secundum eas quas cum aliis linguis communes habent?
(17, 16) Quaeritur quomodo dictum sit ad Abraham de filio eius: Et reges gentium ex illo erunt; utrum quia non provenit secundum regna terrena, secundum Ecclesiam accipi debeat; an propter Esau etiam ad litteram contigit.
(18, 2-3) Et videns procucurrit in obviam illis ab ostio tabernaculi sui, et adoravit super terram, et dixit: Domine, si inveni gratiam ante te, ne praetereas servum tuum. Quaeritur cum tres viri essent qui ei apparuerant, quomodo singulariter Dominum appellet, dicens: Domine, si inveni gratiam ante te; an intellegebat unum ex eis Dominum, et alios angelos; an potius in angelis Dominum sentiens, Domino potius quam angelis loqui elegit; quia uno ex tribus cum ipso Abraham postea remanente, duo mittuntur in Sodomam, et illis sic loquitur Loth tamquam Domino?
(18, 4-5) Sumatur aqua, et lavem pedes vestros, et refrigerate sub arbore, et sumam panem, et manducate. Quaeritur si angelos intellegebat, quomodo potuerit ad hanc humanitatem invitare; quae refectioni refectio mortalis carnis necessaria est, non immortalitati angelorum.
(18, 11) Abraham autem et Sara seniores, progressi in diebus; defecerant autem Sarae fieri muliebria. Seniorum aetas minor est quam senum, quamvis et senes appellentur seniores. Unde si vera sunt quae a nonnullis medicis asseruntur, quoniam senior vir cum muliere seniore filios facere non potest, etiamsi adhuc feminae muliebria veniant; secundum hoc admiratum Abraham de promissione filii, et miraculum posuisse Apostolum, accipere possumus, ubi dixit emortuum corpus Abrahae. Emortuum quippe corpus non ita intellegendum est, ac si omnino nullam vim generandi habere posset, si mulier iuvenilis aetatis esset; sed secundum hoc emortuum, ut etiam de provectioris aetatis muliere non posset. Nam ideo de Cethura potuit, quia et iuvenilis illam invenit aetatis. Sic enim medici tradunt, quoniam cuius corpus viri secundum hoc iam defecit, ut cum femina provectioris aetatis, quamvis menstrua adhuc patiatur, generare non possit, de iuvencula potest. Et rursus mulier quae iam provectae aetatis est, quamvis adhuc menstrua fluant, ut de seniore parere non possit, de iuvene potest. Illud itaque ideo miraculum fuit, quia secundum id quod diximus, emortuo corpore viri, femina quoque tam provectae aetatis fuit, ut ei destitissent fieri muliebria. Nam si quod ait Apostolus: corpus emortuum, verbo quis premat, quia dixit: emortuum; iam ergo nec animam habuisse, sed cadaver fuisse intellegi debet; quod absurdissimae falsitatis est. Sic itaque solvitur ista quaestio. Alioquin merito movet quomodo cum esset Abraham prope mediae aetatis, secundum quam homines tunc vivebant, et postea filios de Cethura fecerit, dicatur ab Apostolo, corpore emortuo, et pro miraculo, quia genuit, praedicetur?
(18, 13) Et dixit Dominus ad Abraham: Quare risit Sara in semetipsa dicens: Ergo vere pariam? Ego autem senui. Quaeritur quare istam redarguat Dominus, cum et Abraham riserit, nisi quia illius risus admirationis et laetitiae fuit, Sarae autem dubitationis; et ab illo hoc diiudicari potuit, qui corda hominum novit.
(18, 15) Negavit Sara, dicens: Non risi; timuit enim. Quomodo intellegebant Deum esse qui loquebatur, cum etiam negare ausa sit Sara quod riserit, tamquam hoc ille posset ignorare; nisi forte Sara homines eos putabat, Abraham vero Deum intellegebat? Se etiam ipse illa humanitatis officia praebendo, de quibus supra dixi, quae necessaria nisi infirmae carni esse non possent, mirum nisi homines prius esse arbitratus est; sed fortassis in quibus Deum loqui intellexit, quibusdam divinae maiestatis exsistentibus et apparentibus signis, sicut in hominibus Dei saepe apparuisse Scriptura testatur. Sed rursus quaeritur, si ita est, unde Angelos fuisse postea cognoverint, nisi forte cum eis videntibus in caelum iissent.
(18, 19) Scio enim, quia constituet filiis suis, et domui suae post se, et custodient vias Domini, et facere iustitiam et iudicium, ut adducat Dominus in Abraham omnia, quae locutus est ad illum. Ecce ubi promittit Dominus Abrahae non solum praemia, sed etiam oboedientiam iustitiae filiorum eius, ut circa eos etiam praemia promissa compleantur.
(18, 21) Descendens ergo videbo si secundum clamorem ipsorum venientem ad me consummantur, si autem non, ut sciam. Verba haec si non dubitantis quid duorum potius eventurum sit, sed irascentis et minantis accipiamus, nulla quaestio est. More quippe humano Deus in Scripturis ad homines loquitur, et eius iram noverunt sine perturbatione eius intellegere qui noverunt. Solemus autem etiam sic minaciter loqui: Videamus si non tibi facio, aut: Videamus si non illi fecero, et: Si non potuero tibi facere, vel: Sciam, id est, hoc ipsum experibor, utrum non possim; quod cum minando non ignorando dicitur, irati apparet affectus, sed perturbatio non cadit in Deum. Mos autem humanae locutionis et usitatus est, ut humanae infirmitati congruit, cui Deus coaptat locutionem suam.
(18, 32) Quaeri solet, utrum quod de Sodomis dixit Deus, non se perdere locum, si invenirentur illic vel decem iusti, speciali quadam sententia, de illa civitate, an de omnibus intellegendum sit generaliter, parcere Deum loco, in quocumque vel decem iusti fuerint? In qua quaestione non est quidem necesse, ut hoc de omni loco accipere compellamur; verumtamen de Sodomis potuit et sic dici, quia sciebat Deus ibi non esse vel decem; et ideo sic respondebatur Abrahae, ut significaretur, nec tot ibi posse inveniri, ad exaggerationem iniquitatis illorum. Non enim necesse erat Deo tam sceleratis hominibus parcere, ne cum illis perderet iustos, cum posset, iustis inde liberatis, reddere impiis digna supplicia; sed, ut dixi, ad ostendendam malignitatem multitudinis illius, dixit: Si decem ibi invenero, parcam universae civitati, tamquam si diceret: Certe possum nec pios cum impiis perdere, nec tamen propterea impiis parcere, quia liberatis et separatis inde piis, possum impiis digna rependere; et tamen si ibi inveniantur, parco, hoc est quia nec tot ibi possent inveniri. Tale aliquid est apud Ieremiam, ubi ait: Circuite vias Hierusalem, et videte, et quaerite in plateis eius, et cognoscite si invenietis hominem facientem iustitiam et quaerentem fidem, et propitius ero peccatis eorum; id est, invenite vel unum, et parco ceteris; ad exaggerandum et demonstrandum, quod nec unus ibi posset inveniri.
(19, 1) Quod occurrit Loth angelis, et adoravit in faciem, videtur intellexisse quod angeli essent; sed rursus cum eos ad refectionem corporis invitat, quae mortalibus necessaria est, videtur putasse quod homines essent; ergo quaestio similiter solvitur, ut soluta est in tribus qui venerunt ad Abraham, ut aliquibus signis appareret eos divinitus missos, qui tamen homines crederentur. Nam hoc et in Epistola quae est ad Hebraeos, cum de hospitalitatis bono Scriptura loqueretur, ait: Per hanc enim quidam nescientes hospitio receperunt angelos.
(19, 8) Quod ait Sodomitis Loth: Sunt mihi duae filiae quae nondum noverunt viros, producam illas ad vos, utimini illis quomodo placuerit vobis, tantum in viros istos ne faciatis iniquum; quoniam prostituere volebat filias suas hac compensatione, ut viri hospites eius nihil a Sodomitis tale paterentur, utrum admittenda sit compensatio flagitiorum vel quorumque peccatorum, ut nos faciamus mali aliquid, ne alius gravius malum faciat; an potius perturbationi Loth, non consilio tribuendum sit quia hoc dixerit, merito quaeritur. Et nimirum periculosissime admittitur haec compensatio; si autem perturbationi humanae tribuitur, et menti tanto male permotae, nullo modo imitanda est.
(19, 11) Viros vero qui erant ad ostium domus percusserunt caecitate. Graeci habent: quod magis significat, si dici posset " avidentia ", quae faciat non videri non omnia, sed quod non opus est. Nam merito movet quomodo potuerunt deficere quaerendo ostium, et tali erant caecitate percussi, ut omnino nihil viderent; hoc enim modo sua calamitate turbati ulterius ostium non requirerent. Hac et illi percussi sunt, qui quaerebant Elisaeum. Hanc et illi habuerunt, qui Dominum post resurrectionem cum illo ambulantes in via non cognoverunt, quamvis ibi non sit hoc verbum positum, sed res ipsa intellegatur.
(19, 18-19) Dixit autem Loth ad illos: Oro, Domine, quia invenit puer tuus misericordiam ante te, et magnificasti iustitiam tuam, quam facis in me, ut vivat anima mea; ego autem non possum salvus fieri in monte, ne forte comprehendant me mala et moriar. Hac perturbatione timoris non credebat ipsi Domino, quem in angelis cognoscebat, qua etiam illud de filiabus suis prostituendis dixerat: ut intellegamus non pro auctoritate habendum quod dixit de turpitudine filiarum; non enim et hoc pro auctoritate habendum est, Deo non esse credendum.
(19, 29) Et recordatus est Deus Abraham, et exemit Loth de medio eversionis. Commendat Scriptura meritis magis Abrahae liberatum esse Loth, ut intellegamus iustum Loth dictum secundum quemdam modum, maxime quod unum verum Deum colebat, et propter comparationem scelerum Sodomorum, inter quos vivens ad vitam similem non potuit inclinari.
(19, 30) Ascendit autem Loth de Segor, et sedebat in monte. Mirum nisi ipse mons est, in quem sponte ascendit, quo admonente Domino ascendere noluit; aut enim nullus est alius, aut non apparet.
(19, 30) Timuit enim habitare in Segor. Infirmitati eius Dominus et timori concesserat civitatem, quam Loth ipse delegerat, et in ea promiserat ei securitatem, quod propter illum parceret civitati; tamen etiam ibi esse timuit, ita fides eius non magni roboris fuit.
(20, 2) Dixit autem Abraham de Sara uxore sua: Soror mea est. Timuit enim dicere: Uxor mea est, ne forte occiderent eum viri civitatis propter illam. Quaeri solet, quomodo adhuc in illa aetate pro Sarae pulchritudine Abraham periclitari metuebat. Sed magis formae illius vis miranda est, quae adhuc amari poterat, quam quaestio difficilis putanda.
(20, 6) Quod ait Deus ad Abimelech, propter Saram: Et peperci tibi ut non peccares in me, quando eum admonuit uxorem Abrahae esse, quam putabat sororem; advertendum est et notandum, in Deum peccari, quando talia committuntur, quae putant homines leviter habenda, tamquam in carne peccata. Quod autem dixit ei: Ecce tu morieris, etiam hoc notandum est, quomodo dicat Deus tamquam praedicens sine dubio futurum, quod admonendum dicit, ut a peccato abstinendo caveatur.
(21, 8) Merito quaeritur, cur Abraham nec die quo natus est ei filius, nec die quo circumcisus est, sed die quo ablactatus est, epulum fecerit. Quod nisi ad aliquam spiritalem significationem referatur, nulla solutio quaestionis est, tunc scilicet esse debere magnum gaudium spiritalis aetatis, quando fuerit factus homo novus spiritalis, id est non talis qualibus dicit Apostolus: Lac vobis potum dedi, non escam, nondum enim poteratis, sed nec adhuc potestis, adhuc enim estis carnales.
(21, 10) Quaeritur Sara dicente: Eice ancillam et filium eius, non enim erit haeres filius ancillae cum filio meo Isaac, quare contristatus sit Abraham, cum ista fuerit prophetia, quam utique magis debuit nosse ipse quam Sara? Sed intellegendum est, vel ex revelatione hoc dixisse Saram, quia prius illi fuerat revelatum; illum vero quem de hac postea Dominum instruit, paterno affectu pro filio fuisse commotum; vel ambos prius nescisse, quidnam illud esset, et per Saram nescientem hoc prophetice dictum esse, cum illa mota esset muliebri animo propter ancillae superbiam.
(21, 13) Notandum quod et Ismael dictus sit a Deo semen Abrahae, propter illud quod sic accipiendum docet Apostolus quod dictum est: In Isaac vocabitur tibi semen ; id est, non filii carnis, sed filii promissionis deputantur in semine; ut hoc proprie pertineat ad Isaac, qui non fuit filius carnis, sed filius promissionis, ubi promissio fit de omnibus gentibus.
(21, 14) Surrexit autem Abraham mane, et sumpsit panes et utrem aquae, et dedit Agar, et imposuit in humeros, et puerum, et dimisit illam. Fieri quaestio solet quomodo imposuerit in humeros et puerum tam grandem. Nam qui fuerat antea quam natus esset Isaac, tredecim annorum circumcisus, cum esset Abraham nonaginta novem, et natus sit Isaac centenario patre, ludebat autem Ismael cum Isaac quando Sara commota est, utique cum grandiusculo, qui iam fuerat ablactatus; profecto annorum fuit Ismael, quando cum matre sua de domo patris expulsus est, amplius sedecim. Sed ut hoc quod cum parvulo lusit, per recapitulationem dictum accipiamus, antequam ablactaretur Isaac; profecto etiam sic amplius quam tredecim annorum puer in humeros matris, cum utre et panibus, nimis absurdum est ut impositus esse credatur. Facile autem solvitur quaestio, si non subaudiamus: imposuit, sed: dedit. Dedit enim Abraham, sicut scriptum est, matri eius panes et utrem, quae illa imposuit in humeros suos. Cum autem adiunctum et dictum est: et puerum, subaudimus: dedit, qui panes et utrem dederat; non: in humeros imposuit.
(21, 15-18) Defecit autem aqua de utre, et proiecit puerum sub unam abietem, et discessit, et sedere coepit contra illum longe quantum arcus mittit; dixit enim: Non videbo mortem filii mei; et sedit contra eum. Exclamans autem puer ploravit; et exaudivit Deus vocem pueri de loco ubi erat, et vocavit angelus Dei Agar de caelo, et dixit ei: Quid est, Agar? Noli timere, exaudivit enim Deus vocem filii tui de loco in quo est. Surge, et accipe puerum, et tene illum in manu tua; in magnam enim gentem faciam illum. Solet quaeri quomodo, cum puer esset annorum amplius quindecim, proiecerit eum mater sub arborem, et ierit longe quantum arcus mittit, ne videret eum morientem; quasi enim quem portabat proiecerit, ita videtur sonare quod dicitur, maxime quia sequitur: Flevit puer. Sed intellegendum est proiectum esse non a portante, sed ut fit, ab animo, tamquam moriturum. Neque enim quod scriptum est: Proiectus sum a facie oculorum tuorum, portabatur qui hoc dixit. Et est in quotidiano loquendi usu, cum proici dicitur aliquis ab aliquo cum quo erat, ne ab illo videatur aut cum illo maneat. Intellegendum est autem quod Scriptura tacuit, ita discessisse matrem a filio, ut puer ignoraret quo mater abierit, et eam in silvestribus stirpibus latuisse, ne filium siti deficientem videret. Ille autem etiam illa aetate, quid mirum si matre diutius non visa et tamquam perdita, eo loco, ubi solus remanserat, flevit? Quod ergo postea dicitur: Accipe puerum, non ut eum de terra velut iacentem tolleret, dictum est, sed ut ei coniungeretur, et eum manu teneret deinceps comitem, sicut erat; quod plerumque faciunt simul ambulantes cuiuslibet aetatis.
(21, 22) Factum est autem in tempore illo, et dixit Abimelech, etc. Quaeri potest, quando cum isto Abimelech pactum fecit Abraham, et appellatus est puteus quem fodit: " Puteus iurationis ", quomodo congruat veritati. Agar enim de Abrahae domo expulsa cum filio, iuxta puteum, sicut dictum est, iurationis errabat, qui valde postea dicitur factus ab Abraham; ibi enim Abimelech et Abraham iuraverunt, quod nondum utique factum erat, cum de domo Abrahae Agar cum filio fuisset expulsa. Quomodo ergo errabat iuxta puteum iurationis? An factum iam fuisse intellegendum est, et per recapitulationem postea commemoratum quod egit Abraham cum Abimelech? Nisi forte qui longe postea librum scripsit, ex nomine putei iurationis appellavit regionem, in qua cum filio mater errabat, tamquam diceret: Errabat in illa regione, ubi puteus iurationis factus est; quamvis puteus postea sit factus, sed longe ante aetatem scriptoris; sic autem appellabatur puteus cum liber scriberetur, nomen tenens antiquum, quod Abraham imposuerat. Si autem ipse est puteus, quem apertis oculis vidit Agar, nihil restat nisi ut per recapitulationem quaestio dissolvatur. Nec movere debet quomodo puteum, quem foderat Abraham, nesciebat Agar si ante est ille fossus quam illa expulsa. Valde enim fieri potuit ut pecorum suorum causa, longe a domo in qua cum suis habitabat, puteum foderet, quem illa nesciret.
(21, 33) Quaeri potest quomodo ad puteum iuramenti agrum plantaverat Abraham, si in terra illa, quemadmodum Stephanus dicit, non acceperat haereditatem, nec spatium pedis. Sed ea est intellegenda haereditas quam Deus munere suo fuerat daturus, non empta pretio. Intellegitur autem spatium circa puteum ad illud emptionis pactum pertinere, in quo fuerant agnae septem datae, quando Abimelech et Abraham sibi etiam iuraverunt.
(22, 1) Et tentavit Deus Abraham. Quaeri solet quomodo hoc verum sit, cum dicat in Epistola sua Iacobus quod Deus neminem tentat; nisi quia locutione Scripturarum solet dici: tentat, pro eo quod est probat. Tentatio vero illa de qua Iacobus dicit, non intellegitur nisi qua quisque peccato implicatur. Unde Apostolus dicit: Ne forte tentaverit vos is qui tentat. Nam et alibi scriptum est: Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligitis eum; etiam hoc genere locutionis, ut sciat, dictum est, ac si diceretur: ut scire vos faciat; quoniam vires dilectionis suae hominem latent, nisi divino experimento etiam eidem innotescant.
(22, 12. 14) Vox angeli de caelo ad Abraham: Ne inicias manum in puerum, neque facias ei quidquam. Modo enim cognovi, quoniam timeas Deum tu; etiam ista quaestio simili locutione solvitur; hoc est enim: Nunc cognovi, quoniam timeas Deum tu, quod significat: Nunc te feci cognoscere. In consequentibus autem hoc genus locutionis evidenter apparet, ubi dicitur: Et vocavit Abraham nomen loci illius, Dominus vidit; ut dicant hodie: In monte Dominus apparuit. Vidit, pro eo quod est apparuit, hoc est vidit, pro eo quod est videri fecit; significans per efficientem id quod efficitur, sicut frigus pigrum quod pigros facit.
(22, 12) Et non pepercisti filio tuo dilecto propter me. Numquid Abraham propter angelum non pepercit filio suo, et non propter Deum? Aut ergo angeli nomine Dominus Christus significatus est, qui sine dubio Deus est, et manifeste a Propheta dictus: Magni consilii angelus; aut quod Deus erat in angelo, et ex persona Dei angelus loquebatur, sicut in Prophetis etiam solet. Nam in consequentibus hoc magis videtur apparere ubi legitur: Et vocavit angelus Domini Abraham iterum de caelo, dicens: Per memetipsum iuravi, dicit Dominus. Non facile enim invenitur Dominus Christus Patrem Dominum dicere tamquam suum Dominum, illo praesertim tempore antequam sumeret carnem. Nam secundum id quod formam servi accepit, non incongruenter hoc dici videtur. Nam secundum huius rei futurae prophetiam illud est in Psalmo: Dominus dixit ad me: Filius meus es tu. Nam neque in ipso Evangelio facile invenimus a Christo Deum Patrem Dominum appellatum, quod Dominus eius esset; quamvis Deum inveniamus in illo loco, ubi ait: Vado ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum. Quod autem scriptum est: Dixit Dominus Domino meo, ad ipsum qui loquebatur refertur, id est: Dixit Dominus Domino meo, Pater scilicet Filio; et: Pluit Dominus a Domino, qui scribebat dixit; ut Dominus eius a Domino eius, id est, Dominus noster a Domino nostro pluisse intellegatur, Filius a Patre.
(22, 21) Quod in his quos nuntiaverunt Abrahae natos esse filios fratri eius, nominatur et Chamuel pater Syrorum, non utique illi qui nuntiaverunt, nuntiare patrem Syrorum potuerunt; ex origine quippe illius Syrorum genus longe postea propagatum est. Sed dictum est a persona scribentis, qui post omnia illa tempora haec scribendo narravit; quemadmodum supra diximus de puteo iurationis.
(23, 7) Exsurgens autem Abraham adoravit populum terrae. Quaeritur quomodo scriptum sit: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies; cum Abraham sic honoraverit populum quemdam gentium, ut etiam adoraret. Sed animadvertendum est in eodem praecepto, non dictum: Dominum Deum tuum solum adorabis, sicut dictum est: Et illi soli servies, quod est graece:. Talis enim servitus nonnisi Deo debetur. Unde damnantur idololatrae, id est, eiusmodi servitutem exhibentes idolis, quae debetur Deo. Nec moveat quod alio loco in quadam Scriptura prohibet angelus hominem adorare se, et admonet ut Dominus potius adoretur. Talis enim apparuerat angelus ut pro Deo posset adorari; et ideo fuerat corrigendus adorator.
(24, 3) Quod Abraham iubet puero suo ut manum suam ponat sub eius femore, et sic eum adiurat per Dominum Deum caeli, et Dominum terrae, solet imperitos movere; non attendentes magnam istam de Christo exstitisse prophetiam, quod ipse Dominus Deus caeli et Dominus terrae in ea carne venturus esset, quae de illo femore propagata est.
(24, 12-14) Quaerendum quo differant augurationes illicitae ab illa petitione signi, qua petivit servus Abrahae ut ei Deus ostenderet ipsam esse futuram uxorem domini sui Isaac, a qua cum petivisset ut biberet, diceretur illi: Bibe et tu, et adaquabo camelos tuos quoadusque bibere desinent. Aliud est enim, mirum aliquid petere quod ipso miraculo signum sit; aliud ea observare, quae ita fiunt ut mira non sint, sed a coniectoribus superstitiosa vanitate interpretentur. Sed hoc ipsum etiam quod mirum aliquid postulatur, quo significetur quod quisque vult nosse, utrum audendum sit, non parva quaestio est. Eo namque pertinet, quod dicuntur qui hoc non recte faciunt, tentare Dominum. Nam ipse Dominus cum a diabolo tentaretur, testimonium de Scripturis adhibuit: Non tentabis Dominum Deum tuum. Suggerebatur enim tamquam homini ut signo aliquo exploraret ipse quantus esset, id est, quam multum apud Deum posset; quod vitiose fit, cum fit. Ab hoc autem discernitur quod Gedeon fecit pugnae imminente periculo; consultatio quippe illa magis quam tentatio Dei fuit. Unde et Achaz apud Isaiam timet signum petere, ne Deum tentare videatur, cum hoc eum Dominus admoneat per prophetam; credo, existimans quod ab ipso propheta exploraretur utrum praecepti memor esset, quo tentare Deum prohibemur.
(24, 37-38) Servus Abrahae narrans quae sibi mandata fuerant a domino suo, dicit eum sibi dixisse: Non sumes uxorem filio meo in filiabus Chananaeorum, inter quos ego habito in terra eorum, sed in domum patris mei ibis, et in tribum meam, et sumes uxorem filio meo inde, et cetera si legantur quemadmodum illi mandata sint, sententia eadem reperitur; verba vero non omnia, vel ipsa, vel ita dicta sunt. Quod admonendum putavi propter stultos et indoctos homines, qui Evangelistis hinc calumniantur, quod in aliquibus verbis non omni modo conveniunt, quamvis rebus atque sententiis omnino non discrepent. Certo enim istum librum unus homo scripsit, qui ea quae supra dixit cum mandaret Abraham, vel relecta sic ponere potuit, si ad rem pertinere iudicaret, cum veritas narrationis exigitur, nisi ut rerum sententiarumque sit, quibus voluntas, propter quam intimandam verba fiunt, satis appareat.
(24, 41) Quod habent latini codices, narrante servo Abrahae quae sibi mandaverat dominus eius: Tunc innocens eris a iuramento meo, vel: iuratione mea, graeci habent: a maledicto meo, enim dicitur " iuratio ", " maledictum ", unde et " maledictus " vel dicitur. Proinde oritur quaestio, quomodo illa iuratio maledictum possit intellegi; nisi quia maledictus est qui contra iurationem fecerit.
(24, 49) Si ergo facitis misericordiam et iustitiam ad dominum meum, renuntiate mihi. Duo illa quae assidue ponuntur in aliis sanctis Scripturis, et maxime in Psalmis, misericordia et iustitia, tantumdem enim valet misericordia et veritas, hinc iam apparere coeperunt.
(24, 51) Ecce Rebecca in conspectu tuo; accipiens recurre, et sit uxor filii domini tui, quemadmodum locutus est Dominus. Quaeritur quando locutus sit Dominus, nisi quia vel prophetam esse Abraham noverant, et prophetice a Domino dictum quod per illum dictum fuerat, agnoscebant; aut signum illud quod sibi datum servus eius narravit, locutionem Domini appellaverunt; hoc enim magis de Rebecca expressum est. Nam quod Abraham dixerat, non de Rebecca dixerat, sed de aliqua femina ex tribu vel cognatione sua; et hoc ad utrumque, ut immunis esset a iuramento servus, si non impetrasset; quod utique non dicitur, cum aliquid prophetatur. Certam enim decet esse prophetiam.
(24, 60) Quod Rebeccae dixerunt fratres eius proficiscenti: Soror nostra es, esto in millia millium, et haereditatem obtineat semen tuum, civitates adversariorum; non prophetae fuerunt, aut vanitate tam magna optaverunt, sed eos quae promiserat Deus Abrahae latere non potuit.
(24, 63) Quod scriptum est: Et exiit Isaac exerceri in campo meridie; qui verbum de hac re graecum nesciunt, exercitationem corporis putant. Scriptum est autem graece; vero ad animi exercitationem pertinet, et saepe vitio deputatur; more tamen Scripturarum plerumque in bono ponitur. Pro isto verbo quidam interpretes nostri exercitationem, quidam garrulitatem, quasi verbositatem, quae in bono, quantum ad latinum eloquium pertinet, vix aut numquam invenitur; sed, ut dixi, in Scripturis plerumque in bono dicitur; et videtur mihi significare animi affectum studiosissime aliquid cogitantis cum delectatione cogitationis; nisi aliud sentiunt qui haec verba graeca melius intellegunt.
(25, 1) Adiciens autem Abraham sumpsit uxorem nomine Cethuram. Quaestio haec esset, si peccatum esset, maxime in antiquis dantibus operam propagandae proli. Quodlibet enim hic quam incontinentia suspicanda est tanti viri, in illa praesertim iam aetate. Cur autem de hac filios fecerit, qui cum miraculo de Sara fecerat, supra dictum est; quamquam nonnulli donum quod accepit Abraham velut reviviscentis corporis ad filios procreandos, diu permansisse asserant, ita ut posset et alios procreare. Sed multo est absolutius de adulescentula potuisse seniorem, quod senior de seniore non posset, nisi Deus illic miraculum praestitisset, maxime propter Sarae non solum aetatem, verum etiam sterilitatem. Sane etiam grandioris aetatis, et sicut Scriptura loquitur, plenum dierum posse dici seniorem, hoc est, hinc intellegi potest, quia hoc Abraham appellatus est quando mortuus est. Proinde omnis senex etiam, non omnis etiam senex; quia plerumque est hoc nomen aetatis quae infra senectutem senectuti vicina est, et ex hoc etiam ipsa a senectute nomen accepit in latina lingua, ut senior appelletur. Apud Graecos autem, maxime sicut Scriptura loquitur, et dicuntur, etiamsi aetates iuvenum comparentur; quod dicimus nos maiorem atque iuniorem. Verumtamen hoc factum Abrahae, quod post mortem Sarae de Cethura filios procreavit, non sic accipiendum est, quasi humana consuetudine et cogitatione tantummodo substituendae numerosioris prolis hoc factum sit. Sic enim possent accipere homines etiam quod de Agar factum est, nisi Apostolus admoneret illa fuisse facta prophetice, ut in utrisque personis mulierum earumque filiorum duo Testamenta ad futurorum praenuntiationem allegorica significatio figuraret. Unde in isto quoque Abrahae facto aliquid tale quaerendum est; etsi non facile occurrat, ego interim quod occurrit; munera quae acceperunt filii concubinarum, videntur mihi significare quaedam Dei dona, vel in sacramentis vel in quibusque signis, etiam carnali populo Iudaeorum et haereticis data, velut filiis concubinarum; cum haereditatis munus, quod est caritas et vita aeterna, nonnisi ad Isaac pertineat, hoc est, ad filios promissionis.
Chapter 1 of 15