Liber IV (Numeri), Quaestiones 34–65
(19, 16) Omnis qui tetigerit super faciem campi vulneratum, aut mortuum, aut os hominis, aut monumentum. Quaeri potest quid dictum sit vulneratum, aut mortuum. Si enim aliud voluit intellegi vulneratum, aliud mortuum; cavendum est ne putetur immundus esse etiam qui tetigerit vulneratum vivum, quod utique absurdum est. Sed quia possunt et mortui esse vulnerati, ipsos mortuos intellegitur discrevisse, ut et vulneratum mortuum intellegamus, id est, vulnere peremptum aut mortuum sine vulnere.
(20, 11) Quod de petra aqua educta est, apostolus Paulus quid esset exposuit, ubi ait: Et omnes eumdem potum spiritalem biberunt. Bibebant enim de spiritali sequenti petra: petra autem erat Christus. Significata est ergo de Christo profluens gratia spiritalis, qua interior sitis irrigaretur. Sed quod virga petra percutitur, crux Christi figuratur. Ligno enim accedente ad petram, gratia manavit: et quod bis percutitur, evidentius significat crucem. Duo quippe ligna sunt crux.
(20, 13) Quod de aqua illa quae de petra profluxit dictum est: Haec aqua contradictionis, quia maledixerunt filii Israel ante Dominum, et sanctificatus est in ipsis: prius maledixerunt, quando locuti sunt contra beneficium Domini, quo educti erant de Aegypto; et postea sanctificatus est in ipsis, cum illo miraculo profluentis aquae eius sanctitas declarata est. An forte duo genera hominum demonstravit, et contradicentium gratiae Christi, et percipientium gratiam Christi; ut illis sit aqua contradictionis, istis sanctificationis? Nam et de ipso Domino in Evangelio legitur: Et in signum cui contradicetur.
(20, 17. 19) Quod inter mandata Moyses ad regem Edom dicit inter caetera: Neque bibemus aquam de lacu tuo, intellegendum est gratis, id est, quia non gratis bibemus: quod postea manifestat, dicens: Si autem de aqua tua bibemus, ego et pecora mea, dabo pretium tibi.
(20, 17) Non declinabimus in dextera neque in sinistra: pluraliter dictum est, in ea quae dextera sunt, vel quae sinistra sunt.
(20, 24) Non introibitis in terram quam dedi filiis Israel in possessionem; quoniam exacerbastis me super aquam maledictionis. Quam dixit superius aquam contradictionis, ipsam dicit hic maledictionis: non enim ait, sed:.
(21, 2) Et vovit Israel votum Domino, et dixit: Si mihi tradideris populum istum subiectum, id est, si mihi eum tradendo subieceris, anathemabo illum et civitates eius. Hic videndum est, quomodo dicatur anathemabo, quod vovetur, et tamen pro maledicto ponitur, sicut et de isto populo dicitur: unde illud est: Si quis vobis evangelizaverit praeterquam quod accepistis, anathema sit. Hinc vulgo ductum est, ut devotatio dicatur: nam devotare se quemquam, nemo fere dicit, nisi maledicens.
(21, 3) Et anathemavit eum et civitatem eius: et vocatum est nomen loci illius Anathema. Hinc ductum est ut anathema, detestabile aliquid et abominabile videatur. Ut enim nihil inde victor in usus suos auferret, sed totum in poenam luendam voveret, hoc erat anathemare, quod vulgo dicitur devotare. Origo autem huius verbi est in graeca lingua ab his rebus, quae votae et persolutae, hoc est, promissae et redditae, sursum ponebantur in templis,: hoc est, sursum ponere, vel figendo, vel suspendendo.
(21, 13-15) In itinere filiorum Israel, quo castra promovebant, atque ponebant, inter caetera scriptum est: Et inde castra collocaverunt trans Arnon in eremo, quod exstat a limitibus Amorrhaeorum. Est enim Arnon limes Moab inter Moab et inter Amorrhaeum. Propterea dicitur in libro " Bellum Domini ": Zoob inflammavit, et torrentes Arnon, et torrentes constituit inhabitare Er. In quo libro hoc scriptum sit, non commemoravit, neque ullus est in his quos divinae Scripturae canonicos appellamus. De talibus occasiones reperiunt, qui libros apocryphos incautorum auribus et curiosorum conantur inserere, ad persuadendas fabulosas impietates. Sed hic dictum est scriptum in libro, non dictum est in cuius prophetae vel patriarchae sancto libro. Neque negandum est fuisse iam libros sive Chaldaeorum, unde egressus est Abraham; sive Aegyptiorum, ubi didicerat Moyses omnem illorum sapientiam; sive cuiusque gentis alterius, in quorum librorum aliquo potuit hoc esse scriptum: qui tamen non ideo sit assumendus in eas Scripturas quibus divina commendatur auctoritas; sicut nec propheta ille Cretensis, cuius mentionem facit Apostolus; nec Graecorum scriptores vel philosophi vel poetae, quos idem ipse Apostolus magnum sane aliquid et veraciter promptum ad Athenienses loquens, dixisse confirmat: In illo enim vivimus, et movemur, et sumus. Licet enim divinae auctoritati unde voluerit, quod verum invenerit, testimonium sumere; sed non ideo omnia quae ibi scripta sunt, accipienda confirmat. Cur autem hoc isto commemoratum sit loco, non evidenter apparet; nisi forte, ut fines illic inter duas gentes constituerentur, bello actum est, quod bellum eiusdem loci homines propter magnitudinem, bellum Domini esse dixerunt, ut scriberetur in aliquo eorum libro: Bellum Domini Zoob inflammavit: quod vel arserit eodem bello ista civitas, aut ad pugnandum inflammata sit, hoc est, excitata, vel si quid aliud in obscuritate loci huius latet.
(21, 16) Hic est puteus quem dixit Dominus ad Moysen: Congrega populum, et dabo eis aquam bibere. Ita hoc commemoratum est, quasi alicubi superius hoc ad Moysen dixisse Dominus legatur: sed quia nusquam reperitur, hic intellegendum est et illic bibisse populum, qui de siccitate conquerebatur.
(21, 24-25) Et percussit eum Israel nece gladii: et dominati sunt terrae eius ab Arnon usque Iaboc, et usque ad filios Ammon: quoniam Iazer termini filiorum Ammon sunt. Et accepit Israel omnes civitates istas. Et habitavit Israel in omnibus civitatibus Amorrhaeorum in Esebon. Hic certe Israel possedit civitates Amorrhaeorum, quas bello superavit; quia non eas anathemavit: nam si eas anathemasset, possidere illi non liceret, nec inde ad usus suos aliquid praedae usurparet. Notandum est sane quemadmodum iusta bella gerebantur. Innoxius enim transitus negabatur, qui iure humanae societatis aequissimo patere debebat. Sed iam ut Deus sua promissa compleret, adiuvit hic Israelitas, quibus Amorrhaeorum terram dari oportebat. Nam Edom cum similiter eis transitum denegaret, non pugnaverunt cum ipsa gente Israelitae, id est filii Iacob cum filiis Esau, duorum germanorum atque geminorum, quia terram illam Israelitis non promiserat; sed declinaverunt ab eis.
(21, 27-30) Propterea dicent aenigmatistae: Venite in Esebon, et caetera. Qui sint aenigmatistae ideo non apparet, quia non sunt in consuetudine litteraturae nostrae, neque in ipsis divinis Scripturis fere alio loco reperitur hoc nomen: sed quia videntur quasi canticum dicere, quo cecinerunt bellum inter Amorrhaeos et Moabitas gestum, in quo Seon rex Amorrhaeorum Moabitas superavit, non incredibiliter putantur isti aenigmatistae sic tunc appellati, quos poetas nos appellamus; eo quod poetarum sit consuetudo atque licentia miscere carminibus suis aenigmata fabularum, quibus aliquid significare intellegantur. Non enim aliter essent aenigmata, nisi illic esset tropica locutio, qua discussa perveniretur ad intellectum qui in aenigmate latitaret.
(22, 4-6) Quod dicit Scriptura, posteaquam Israel vicit Amorrhaeos, et possedit omnes civitates eorum, misisse legatos Balac regem Moabitarum ad conducendum Balaam, a quo malediceretur Israel, satis ostenditur non omnes Moabitas venisse in conditionem Seon regis Amorrhaeorum, quando eos bello superavit: si quidem remansit gens Moabitarum usque ad illud tempus, ubi regnaret Balac rex Moab. Quod vero Moab dixit senioribus Madian, id est, Moabitae senioribus Madianitarum: Nunc ablinguet synagoga haec omnes qui in circuitu nostro sunt; non una gens erat, sed vicini ad vicinos dixerunt quod pariter cavendum esset. Nam Moab filius fuit Lot ex una filiarum, Madian vero filius Abrahae de Cethura. Non itaque una gens erat, sed duae vicinae atque conterminae.
(22, 7. 9. 13) Quid est quod scriptum est: Et divinationes in manibus eorum, cum de iis diceretur quos miserat Balac ad conducendum Balaam, ut malediceret Israel? Numquidnam ipsi divinabant? an aliqua ferebant unde faceret Balaam, quo posset divinare, tamquam aliqua quae in sacrificiis incenderentur, aut quoquo modo impenderentur; et ideo dictae sunt divinationes, quia per haec ille poterat divinare? an quid aliud? obscure enim dictum est. Notandum sane, quod venit Deus ad Balaam et dixit ei: Quid homines hi penes te? etc. Nec dictum est utrum in somnis hoc factum sit, quamvis per noctem factum satis eluceat, cum post haec dicit Scriptura: Et exsurgens Balaam mane. Potest enim movere quomodo cum homine pessimo Deus locutus sit, quod etiamsi in somnis factum esse constaret, non ideo nulla quaestio remaneret, propter ipsam indignitatem. Sic et Dominus Iesus Christus ait de divite illo, qui destruere veteres apothecas et ampliores novas disponebat implere: Dixit ad illum Deus: Stulte, hac nocte anima tua auferetur a te; et haec quae praeparasti cuius erunt? Ne quisquam glorietur quod ei loquitur Deus eo modo, quo talibus loquendum esse novit; quando potest hoc et reprobis fieri: quia et cum per angelum loquitur, ipse loquitur.
(22, 12-27) Quod ait Balaam iterum ad se missis honoratioribus nuntiis: Si dederit mihi Balac plenam domum suam argento et auro, non potero praevaricare verbum Domini, facere illud pusillum vel magnum in mente mea, nullum habet omnino peccatum: sed quod sequitur non est sine gravi peccato. Iam enim constans esse debuit semel audito, quod ei dixerat Dominus: Non ibis cum eis, neque maledices populum: est enim benedictus; nec eis ullam spem dare, quod posset Dominus, tamquam ipse Balaam muneribus et honoribus flexus, adversus populum suum, quem benedictum esse dixerat, suam mutare sententiam. Sed ibi se victum cupiditate monstravit, ubi loqui sibi Dominum de hac re iterum voluit, de qua eius iam cognoverat voluntatem. Quid enim opus erat quae sequuntur adiungere: Et nunc sustinete ibi et vos nocte hac, et sciam quid adiiciet Dominus loqui ad me? Proinde Dominus videns eius cupiditatem captam devictamque muneribus, permisit eum ire, ut per iumentum quo vehebatur eius avaritiam coerceret: hoc ipso confundens illam dementiam, quod prohibitionem Domini per angelum factam transgredi asina non audebat, quam ille cupiditate transgredi conaretur, quamvis eamdem cupiditatem timore supprimeret. Venit enim Deus ad Balaam nocte, et ait illi: Si vocare te venerunt homines, exsurgens sequere eos, sed verbum quodcumque locutus fuero ad te, hoc facies. Et exsurgens Balaam mane stravit asinam suam, et abiit cum principibus Moab. Cur post istam permissionem Deum iterum non consuluit, et post illam prohibitionem iterum consulendum putavit, nisi quia eius maligna cupiditas apparebat, quamvis timore Domini premeretur? Denique Scriptura sequitur: Et iratus est animatione Deus, quia ibat ipse; et insurrexit angelus Dei, ut non permitteret eum in via, et caetera quae sequuntur, donec asina loqueretur. Nihil hic sane mirabilius videtur, quam quod loquente asina territus non est, sed insuper ei, velut talibus monstris assuetus, ira perseverante respondit. Postea illi et angelus loquitur, arguens et improbans eius viam: quo viso tamen exterritus adoravit. Deinde ire permissus est, ut iam per ipsum prophetia clarissima proferretur. Nam omnino permissus non est dicere quod volebat, sed quod virtute Spiritus cogebatur. Et ipse quidem reprobus mansit: nam posterior de illo sancta Scriptura ita locuta est, ut quidam reprehensibiles et reprobi viam eius secuti dicerentur: Secuti, inquit, viam Balaam filii Beor, qui mercedem iniquitatis dilexit.
(22, 22. 32) De angelo qui locutus est Balaam in via, quo viso asina eius progredi non ausa est, Scriptura ita loquitur: Et iratus est animatione Deus, quia ibat ipse; et insurrexit angelus Dei differre eum in via. Ubi primo notandum est quemadmodum dixerit, iratus est Deus, et insurrexit angelus Dei: nec interposuit iratum Deum misisse angelum, sed tamquam in angelo iratum Deum significavit; quoniam veritas et iustitia Dei irasci angelum fecit. Nam insurrexit quod dictum est, utique commotione intellegendum est. Deinde quod ait: differre eum in via, quod graece positum est, hoc et in consequentibus dicit ipse angelus: Et ecce ego exii in dilationem tuam, ubi graecus habet. Ubi fortassis accusatio congruentius intellegitur, ut hic quod dictum est: differre eum in via, accusare accipiatur. Unde creditur etiam diabolus appellatus, tamquam accusator latine dicendus sit: non quia nemo possit etiam bene recteque accusare; sed quoniam diabolus amat accusare, utique invidentiae stimulis agitatus, quale illi in Apocalypsi testimonium perhibetur. Positum est autem hoc verbum et in comoedia, unde latinum esse non dubium est, sub eadem significatione, vel certe vicina, ubi de patre irato dicitur filio:
Solet autem hic intellegi, differat, velut hac atque illac ferat tempestate verborum, quasi discerpat et dissipet; quod utique ille accusando videbatur esse facturus. Sed etsi differre eum in via sic intellexerimus, quia distulit angelus eius festinationem remorando, ut ei quod opus erat et demonstraret, et diceret; non absurda est huius verbi etiam sub ista significatione positio.
(22, 23-29) Et cum vidisset asina angelum Dei resistentem in via, et evaginatum gladium in manu eius, et declinavit asina de via, et ibat in campum. Campus iste adhuc extra macerias vinearum fuit. Et percussit asinam in virga, ut corrigeret eam in via. Et stetit angelus Dei in sulcis vinearum, maceria hinc, et maceria hinc. Merito quaeritur, si hinc atque inde maceriae in medio ponebant viam, sicut fieri solet; quomodo ibi stans angelus dicitur stetisse in sulcis vinearum: neque enim in via inter macerias potuerunt sulci esse vinearum. Sed ordo verborum est, ut corrigeret eam in via, maceria hinc, et maceria hinc. In hac ergo via corrigere voluit asinam Balaam, ut inter macerias ambularet. Interpositum est autem: Et stetit angelus Dei in sulcis vinearum, in una scilicet vinearum, quae in medio ponebant viam. Et cum vidisset asina angelum Dei, compressit se ad parietem, id est ad maceriam illius utique vineae, in qua non erat angelus, quoniam ab alia parte erat in sulcis vinearum. Et compressit pedem Balaam ad parietem, et adiecit adhuc caedere eam. Et apposuit angelus Dei, et adiiciens substitit in loco angusto; iam non in sulcis vinearum, sed inter ipsas macerias, id est in via: in quo non fuit declinare dextram neque sinistram. Et cum vidisset asina angelum Dei, consedit sub Balaam. Caesa enim, retro non ibat; in parietem non se premebat, quoniam non ab altera parte terrebatur, sed in media via in angusto angelus erat: restabat ergo ut subsideret. Et iratus est Balaam, et percutiebat asinam virga. Et aperuit Deus os asinae, et ait ad Balaam: Quid feci tibi, quia percussisti me tertio hoc? Et ait Balaam asinae: Quia illusisti mihi; et si haberem gladium in manu mea, iam transfixissem te. Nimirum iste tanta cupiditate ferebatur, ut nec tanti monstri miraculo terreretur, et responderet quasi ad hominem loquens, cum Deus utique non asinae animam in naturam rationalem vertisset, sed quod illi placuerat, ex illa sonare fecisset, ad illius vesaniam cohibendam: illud fortasse praefigurans, quia stulta mundi electurus erat Deus, ut confunderet sapientes, pro illo spiritali et vero Israel, hoc est promissionis filiis.
(23, 6) Et factus est Spiritus Dei super illum; id est, super Balaam. Non factus est Spiritus Dei, tamquam factura sit Spiritus Dei; sed factus est super illum, id est, factum est ut super illum esset: quomodo: Qui post me venit, ante me factus est, id est, factum est ut ante me esset, ut praeponeretur mihi; quia prior me, inquit, erat: et sicut: Dominus factus est adiutor meus; non enim Dominus factura est, sed factum est ut me adiuvaret: et: Factus est Dominus refugium pauperum, id est, factum est ut ad eum refugerent pauperes; et: Facta est super me manus Domini, id est, factum est ut super me esset; et multa talia in Scripturis reperiuntur.
(25, 1-4) Et dixit Dominus ad Moysen: Accipe duces populi, et ostenta eos Domino contra solem; et auferetur ira animationis Domini ab Israel. Iratus est Deus de fornicationibus Israel, et carnalibus et spiritalibus; nam et filiabus Moab se impudice miscuerant, et idolis fuerant consecrati: hoc ad Moysen dixit, ut ostentaret Domino duces populi contra solem. In quo verbo intellegitur eos iussos esse crucifigi, ut hoc sit: Ostenta eos Domino contra solem, id est palam in conspicuo lucis huius. Nam graecus ait, quod dici posset: Exempla; quia exemplum dicitur. Nam praeter Septuaginta interpretes, Aquila perhibetur dixisse: confige, vel potius: sursum confige, quod est. Symmachus autem verbo evidentiore: suspende. Mirum est sane, quod Scriptura narrare destiterit utrum hoc fuerit ex praecepto Domini impletum: quod contemni potuisse non video, aut si contemptum est, impune contemni. Si autem factum est et tacitum, cur ex eo quod Phinees filius Eleazar transfixit adulteros, placatum fuisse Dominum Scriptura testatur, plagamque cessasse; quasi crucifixis ducibus, sicut praeceperat Dominus, adhuc indignatio perseverans alio modo placanda videretur: cum procul dubio falsum esse non posset, quod praenuntiaverat et promiserat Dominus, dicens: Accipe duces populi, et ostenta eos Domino contra solem; et avertetur ira animationis Domini ab Israel? Si ergo factum erat, quis dubitet iram Domini aversam fuisse ab Israel? Quid itaque opus erat ut adhuc Phinees ad placandum Deum sic in adulteros vindicaret, eique testimonium Scriptura perhiberet quod eo modo placaverit Dominum? Nisi forte intellegamus, cum illud de ducibus populi Moyses, quod praeceperat Dominus, implere disponeret, eum voluisse etiam secundum Legem talia punire flagitia et sacrilegam audaciam, ut iuberet quemque interficere proximum suum diis alienis nefarie consecratum, atque interea etiam illud Phinees faceret, ac sic ira Domini iam placata, non opus fuisse duces populi crucifigi. Haec sane severitas illi tempori congrua, quantum malum sit fornicationis et idololatriae, prudentium fidei satis evidenter ostendit.
(27, 13-14) Eam causam mortis Moysi dicit Dominus, quam etiam fratris eius. Ambobus enim etiam hoc ante praedixerat, quod ideo non intrarent cum populo Dei in terram promissionis, quia non eum sanctificaverunt coram populo ad aquam contradictionis; id est quia dubitaverunt de dono eius, quod posset aqua de petra profluere, sicut exposuimus in eo ipso Scripturae loco. Huius autem rei mysterium datur intellegi, quia nec sacerdotium quod prius institutum est, cuius personam gerebat Aaron, nec ipsa Lex cuius personam gerebat Moyses, introducunt populum Dei in terram haereditatis aeternae; sed Iesus, in quo typus erat Domini Iesu Christi, id est gratia per fidem. Et Aaron quidem ante defunctus est, quam Israel in aliquam partem terrae promissionis intraret; Moyse autem adhuc vivente capta est terra Amorrhaeorum atque possessa, sed Iordanem cum eis non est transire permissus. Ex aliqua enim parte Lex observatur in fide christiana. Ibi enim sunt etiam praecepta, quae hodieque observare Christiani iubemur. Sacerdotium vero illud et sacrificia nullam partem tenent hodie fidei christianae, nisi quod in umbris futurorum acta atque transacta sunt. Cum vero ambobus fratribus, id est Aaron et Moysi, dicitur ut apponantur ad populum suum, manifestum est non esse in illos iram Dei, quae separat a pace sanctae societatis aeternae. Unde manifestatur, non solum officia, sed etiam mortes eorum signa fuisse futurorum, non supplicia indignationis Dei.
(27, 18-19) Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Accipe ad teipsum Iesum filium Nave, hominem qui habet Spiritum in seipso; et impones manus tuas super eum, et statues eum in conspectu Eleazari sacerdotis, et mandabis ei in conspectu omnis synagogae, etc. Notandum est, quod cum iam haberet Spiritum in seipso Iesu Nave, sicut Scriptura testatur (ubi quid aliud quam Spiritum Sanctum debemus accipere? non enim de spiritu hominis hoc diceret, quem nullus erat qui non habebat), iussus est tamen Moyses ei manus imponere; ne quisquam homo, qualibet praepollens gratia, sacramenta consecrationis audeat recusare.
(27, 20) Quid est quod cum Deus praeciperet Moysi de Iesu Nave, ait inter caetera: Et dabis de gloria tua super eum? Nam graeca locutione habet, quod tantumdem valet ac si diceret de gloria, id est. Latini autem nonnulli interpretati sunt: dabis gloriam tuam; non: de gloria tua. Sed sive illud esset, ut gloriam tuam diceret, non ideo eam non habiturus erat Moyses; nec quia dixit: de gloria, ideo minutum est quod habebat. Sic enim accipiendum est, ac si diceret: Facies eum socium gloriae tuae: non autem huiusmodi res, quasi partiliter divisae, minuuntur; sed totae sunt omnibus, totae singulis qui earum habent societatem.
(30, 3) Homo, homo quicumque voverit votum Domino, aut iuraverit iuramentum, aut definierit definitionem de anima sua, non profanabit verbum suum: omnia quaecumque exierint ex ore eius faciet. Non hoc ad omnem iurationem pertinet, sed ad eam ubi quisque de anima sua voverit alicuius utique rei abstinentiam, qua ei licebat uti per Legem, sed per votum sibi ipse efficit non licere.
(30, 4-6) Si autem mulier voverit votum Domino, aut definierit definitionem in domo patris sui in iuventute sua, et audierit pater eius vota eius, et definitiones eius, quas definivit adversus animam suam, et tacuerit pater eius; et stabunt omnia vota eius, et omnes definitiones eius, quas definivit adversus animam suam, manebunt ei. Si autem abnuens abnuerit pater eius, quacumque die audierit omnia vota eius, et definitiones eius, quas definivit adversus animam suam, non stabunt: et Dominus emundabit eam, quia abnuit pater eius. Quoniam quidem de muliere, quae adhuc in iuventute sua in domo patris est, loquitur, merito hic quaeritur etiam de voto virginitatis; mulieres quippe etiam virgines in Scriptura appellari solere notissimum est: et videtur etiam Apostolus de patre loqui, cum dicit: Servet virginem suam; et: Det nuptum virginem suam, et caetera hoc modo: ubi nonnulli intellexerunt: virginem suam, virginitatem suam; nulla tamen hoc simili Scripturarum locutione demonstrant, cum sit inusitatissima. Quod autem ait: adversus animam suam, non sic accipiendum est, quasi animae noceat talibus votis; sed adversus animam dicitur, adversus animalem delectationem, sicut etiam de ieiunio praecipiens superius ait: Et affligetis animas vestras.
(30, 6) Quod autem ait: Et Dominus emundabit eam, quia abnuit pater eius; emundabit dixit, a voti non impleti crimine absolvet: sicut in multis locis dicitur: Et mundabit eum sacerdos, id est mundum habebit, mundum iudicabit; sicuti est et illud: Mundatione non mundabis reum, id est: Non dices mundum eum qui immundus est.
59.1. (30, 7-19) Si autem facta fuerit viro, et vota eius super eam secundum distinctionem labiorum eius, quanta definivit adversus animam suam; et audierit vir eius, et tacuerit ei quacumque die audierit: et ita stabunt omnia vota eius, et definitiones eius, quas definivit adversus animam suam, stabunt. Si autem abnuens abnuerit vir eius in quacumque die audierit omnia vota eius, et definitiones eius, quas definivit adversus animam suam, non manebunt: quoniam vir abnuit ab ea et Dominus mundabit eam. Feminam sub patre antequam nubat, et sub viro nuptam, noluit Lex ita vovere aliquid Deo adversus animam suam, id est in aliquarum rerum licitarum atque concessarum abstinentia, ut in eisdem votis feminea valeat auctoritas, sed virilis; ita ut si adhuc innuptae iam concesserat pater vota persolvere, si antequam persolverit nupserit, et viro eius hoc cognitum non placuerit, non persolvat, et sit omnino sine peccato, quia Dominus mundabit eam, sicut dicit, id est mundam iudicabit: neque hoc contra Deum fieri putandum est, cum ipse Deus hoc praeceperit, hoc voluerit.
59.2. Sequitur autem de viduis, vel a viro abiectis, id est, non sub potestate viri constitutis, aut patris; et earum vota ad persolvendum libera esse dicit hoc modo: Et votum, inquit, viduae et expulsae, quaecumque voverit adversus animam suam, manebunt ei. Deinde dicit de nupta, si in domo viri sui iam constituta aliquid tale voverit. De illa enim prius dixerat, quae in domo patris voverat, et antequam redderet nupserat. De hac ergo quae in domo mariti vovit, ita loquitur: Si autem in domo viri eius votum eius, aut definitio, quae adversus animam eius cum iureiurando; et audierit vir eius, et tacuerit ei, et non abnuerit ei; et stabunt omnia vota eius, et omnes definitiones, quas definivit adversus animam suam, stabunt adversus eam. Si autem circumauferens circumauferat vir eius, quacumque die audierit omnia, quaecumque exierint ex labiis eius, secundum vota eius et secundum definitiones, quae adversus animam eius, non manet ei: vir eius circumabstulit, et Dominus mundabit eam. Omne votum et omne iusiurandum vinculi affligere animam, vir eius statuet ei, et vir eius circumauferet. Si autem tacens tacuerit ei diem ex die, et statuet ei omnia vota eius, et definitiones, quae super ipsam, statuet ei; quoniam tacuit ei, die quo audivit. Si autem circumauferens circumauferat vir eius post diem quem audivit; et accipiet peccatum suum.
59.3. Manifestum est ita voluisse Legem feminam esse sub viro, ut nulla vota eius, quae abstinentiae causa voverit, reddantur ab ea, nisi auctor vir fuerit permittendo. Nam cum ad peccatum eiusdem viri pertinere voluerit, si prius permiserit, et postea prohibuerit; etiam hic tamen non dixit ut faciat mulier quod voverat, quia permissa prius a viro fuerat. Viri dixit esse peccatum, quia abnuit quod prius concesserat: non tamen mulieri vel ex hoc permissum dedit, ut cum prius ei vir concesserit, postea si prohibuerit, contemnatur.
59.4. Utrum autem ista etiam ad vota continentiae et a concubitu abstinentiae pertineant, merito quaeritur, ne forte ea tantum intellegenda sint adversus animam voveri, quae sunt in cibis et potionibus. Quod videtur et illud significare, ubi Dominus ait: Nonne anima plus est quam esca? et cum de ieiunio praecipitur, ita praecipitur: Affligetis animas vestras. Nescio autem utrum alicubi legi possit, adversus animam dici votum quod de abstinentia concubitus fuerit: maxime quia cum hic Lex auctoritatem viro tribuat, non mulieri quae viro subdita est, ut tunc persolvenda sint vota mulieris, si vir approbaverit; si autem renuerit, non debeantur: Apostolus tamen, cum de concubitu coniugatarum loqueretur, non ibi maiorem auctoritatem viro quam feminae dedit; sed: Uxori, inquit, vir debitum reddat, similiter et uxor viro: uxor non habet potestatem corporis sui, sed vir; similiter autem et vir non habet potestatem corporis sui, sed mulier. Quando ergo in hac re parem utriusque esse voluit potestatem, puto quod nobis intellegendum insinuet, istam de concumbendo vel non concumbendo regulam non pertinere ad ea vota, ubi non habent parem vir et mulier potestatem, sed viri maior est, ac prope eius solius est. Non enim ait Lex virum non debere reddere vota sua, si uxor prohibuerit; sed uxorem, si vir prohibuerit. Unde non mihi videtur in huiusmodi votis et definitionibus atque obligationibus, quae adversus animam fiunt, etiam ista debere accipi, quae inter se vir et uxor de concumbendo, vel de abstinentia concumbendi placita habuerint.
59.5. Deinde quia et istae iustificationes dicuntur, et meminimus in illis iustificationibus, quae in Exodo sub hoc nomine aliae commemorantur, multa praecipi, quae accipi ad proprietatem non possint, nec in Novo Testamento observentur; sicut de aure servi pertundenda, et si quid eiusmodi est: non absurde etiam hic aliquid figurate dictum intellegitur, ut quoniam sunt multae abstinentiae cerimoniarum irrationabiles, et aliquando etiam inimicae veritati, hoc fortasse hic intellegi voluerit, tunc ratas esse, cum rationabiles fuerint; hoc est, cum eas approbaverit ratio, quae ad vicem viri debet regere omnem animalem motionem, quae fit non tantum in appetendo, verum etiam in abstinendo: ut si mente et ratione decernitur, tunc fiat; si autem improbatur consilio rationis, non fiat. Quod si ratio quod prius recte faciendum esse decreverit, post improbet, sit peccatum consilii: etiam sic tamen nonnisi rationi motio illa consentiat.
(31, 5-6) Quid est: Et misit eos Moyses mille ex tribu et mille ex tribu cum virtute eorum? Utrum virtutem eorum vult intellegi, principes eorum? an virtutem a Domino eis datam, vel per ipsum Moysen impetratam? an potius virtutem eorum dicit, ea quibus virtus eorum sustentaretur?
(31, 8) Potest videri quaestio, quomodo quando Israelitae Madianitas debellaverunt, interfectum dicat Scriptura Balaam, qui fuerat conductus ad maledicendum populum Israel: cum superius quando benedicere coactus est, ita eamdem actionem Scriptura concluserit, cum ait: Et surgens Balaam abiit reversus in locum suum, et Balac abiit ad semetipsum. Si ergo redierat ad locum suum Balaam, quomodo hic interfectus est, cum de tam longinquo, id est de Mesopotamia venerit? An forte reversus est ad Balac, et hoc Scriptura non dixit? Quamquam etiam possit in locum suum rediisse intellegi, quod ab ipso loco ubi sacrificia faciebat, in eum locum reversus est unde illuc exierat, id est, ubi tamquam peregrinus habebat hospitium. Non enim dictum est: in domum suam, aut: in patriam suam; sed: in locum suum. Habet autem et quisque peregrinus locum suum, ubi ad tempus habitat. De ipso autem Balac qui eum conduxerat, non dictum est: ad locum suum, sed: ad semetipsum; id est, ubi dominans habitabat. Posset ergo dici: ad locum suum, et dominans, et peregrinus; ad semetipsum autem, non video quomodo posset dici peregrinus, cum ad hospitium suum venisset.
(31, 9) Et praedam egerunt mulieres Madian, et suppellectilem eorum, et pecora eorum, et omnia quae possederant, et virtutem eorum depraedati sunt. Cum iam dixisset mulieres, supellectilem, et pecora, et omnia quae possidebant; quid deinde addidit: et virtutem eorum depraedati sunt? Nimirum enim haec intellegenda est virtus, de qua et supra dictum est, misisse millenos de singulis tribubus cum virtute eorum. An forte cibus quo sustentabantur, virtus eorum appellata est, quo subministrato vires suppetunt, et quo subtracto vires deficiunt? Unde per prophetam Deus cum minaretur, ait: Auferam virtutem panis, et virtutem aquae. Et Moyses ergo cum annona miserat illos millenos, quod dictum est: cum virtute eorum; et isti Madianitis victis etiam hoc eorum inter caetera fuerant depraedati.
(31, 15-16) Utquid vivificastis omne femininum? Haec enim fuerunt filiis Israel, secundum verbum Balaam, ut recedere facerent et despicere verbum Domini propter Phogor. Hoc consilium malignum, ut eis ad illecebram feminae supponerentur, per quas non solum corporaliter, sed etiam spiritaliter in adorando idolo fornicarentur, quando dederit Balaam Scriptura non dixit; et tamen apparet factum esse, cum hic commemoratur. Sic ergo potuit et redire ipse Balaam, qui iam ierat in locum suum, ut non locum eius intellegamus peregrinationis hospitium; quamvis hoc Scriptura tacuerit.
(35, 11-12) Quid est quod ait: Et erunt civitates vobis refugia a vindicante sanguinem, et non morietur is qui occidit, quoadusque stet in conspectu synagogae in iudicium; cum de iis loquatur, qui nolentes occiderint, et alibi dicat, tunc unumquemque in tali causa confugientium exire liberum de civitate quo confugerat, cum sacerdos maximus fuerit defunctus? Quomodo ergo hic dicit: Et non morietur is qui occidit, quoadusque stet in conspectu synagogae in iudicium; nisi quia ideo iudicatur ut tunc ei liceat esse in civitate refugii, si manifestum factum fuerit in iudicio quod nolens occiderit?
(35, 19. 12) Quid est quod ait: Qui vindicat sanguinem, ipse interficiet homicidam; cum occurrerit ei, iste interficiet eum? Sic enim sonat male intellegentibus, quasi passim et sine iudicio data fuerit ultori mortis propinqui sui, licentia occidendi eius interfectorem. Sed hoc intellegi voluit, quia secundum id quod supra dictum est, qui occiderit, confugiat ad unam de civitatibus refugiorum, quoadusque stet in iudicium, ne ante inventus a propinquo occidatur; quia etsi nolens occidit, praeter illas civitates inventus occiditur. Cum vero in iudicium steterit in aliqua earum civitatum, et iudicatus fuerit homicida in aliqua earum in quas fugere conceditur, esse ibi non sinitur; tum demum iam iudicatum, ubicumque compertum, propinquo licet occidere. Neque enim opus est eum ad iudicium deduci, cum iam fuerit iudicatus homicida, et propterea de illis civitatibus pulsus sit.
Chapter 12 of 15