Skip to the text

Liber I (Genesis), Quaestiones 137–173

  1. (41, 49) Et congregavit Ioseph triticum, sicut arenam maris multum valde, quoadusque non potuit numerare; non enim erat numerus; pro eo dictum est: non enim erat numerus, quod nomen numeri omnis usitati excederet illa copia, et quomodo appellaretur non inveniebatur. Nam unde fieri potest ut quantumlibet magnae, finitae tamen multitudinis, numerus non sit? Quamvis hoc potuerit etiam secundum hyperbolen dici.

  2. (42, 9) Et commemoratus est Ioseph somniorum suorum, quae vidit ipse; adoraverant enim eum fratres sui. Sed aliquid in illis somniis excelsius inquirendum est. Non enim potest eo modo de patre eius ac matre compleri, quae iam mortua fuerat, quod de sole et luna cum vidisset, a patre increpante audierat, qui vivebat.

  3. (42, 15-16) Quid est quod Ioseph vir tam sapiens, atque ita non solum hominum inter quos vivebat testimonio, sed ipsa etiam Scriptura teste laudatus, ita iurat per salutem Pharaonis, non exituros de Aegypto fratres suos, nisi frater eorum iunior veniret? An etiam bono et fideli viro vilis fuerat salus Pharaonis, cui fidem sicut primitus domino suo servabat in omnibus? Quanto enim magis ipsi, qui eum in tanto honore locaverat, si illi servavit, qui eum servum emptitium possidebat? Quod si non curabat Pharaonis salutem, numquid et periurium pro cuiuslibet hominis salute vitare non debuit? An non est periurium? Tenuit enim unum eorum donec veniret Beniamin, et verum factum est quod dixerat: Non exibitis hinc, nisi venerit frater vester. Ad omnes enim non potuit pertinere quod dictum est; nam quomodo et ille venturus esset, nisi ad eum adducendum aliqui rediissent? Sed quod sequitur magis urget quaestionem, ubi iterum iuravit, dicens: Mittite ex vobis unum, et adducite fratrem vestrum; vos autem ducemini, quoadusque manifesta sint verba vestra, si vera dicitis, an non; sin autem, per salutem Pharaonis, exploratores estis; id est, si non vera dicitis, exploratores estis. Huic sententiae interposuit iurationem, quia si vera non dixissent, exploratores essent, id est, exploratorum poena digni essent; quos tamen vera dicere sciebat. Neque enim periurus est quisque, si ei quem castissimum novit, dicat: " Si hoc adulterium de quo argueris commisisti, damnat te Deus ", et his verbis adhibeat iurationem; verum omnino iurat: ibi est enim conditio qua dixit: Si fecisti, quem tamen non fecisse certum habet. Sed ait aliquis: Verum est quia si fecit adulterium, damnat illum Deus; hoc autem quomodo verum est: Si non verum dicitis, exploratores estis, cum etiamsi mentiantur, non sint exploratores? Sed hoc est quod dixi, ita dictum esse: exploratores estis, tamquam si dictum esset, exploratorum poena digni estis, hoc est exploratores deputabimini merito mendacii vestri. Estis autem potuisse dici, pro habebimini et deputabimini, innumerae similes locutiones docent. Unde est illa Eliae: Quicumque exaudierit in igne, ipse erit Deus. Non enim tunc erit, sed tunc habebitur.

  4. (42, 23) Quid est quod cum inter se poenitentes filii Israel loquerentur de fratre suo Ioseph, quod cum illo male egerint, et hoc eis divino iudicio redderetur, quod se periclitari videbant, adiungit Scriptura et dicit: Ipsi ignorabant quia audiebat Ioseph; interpres enim inter illos erat. Hoc scilicet intellegendum est, ideo eos putasse quia ille non audiret, quod videbant interpretem qui inter illos erat, nihil ei dicere eorum quae loquebantur; nec ob aliud adhibitum putabant interpretem, nisi quod eorum linguam ille nesciret; nec cura erat interpretis ea dicere illi, a quo positus fuerat, quae non ad illum, sed inter se loquebantur.

  5. (42, 24) Et iterum accessit ad eos, et dixit illis; nec adiungit quid illis dixerit. Unde intellegitur haec eadem dixisse quae dixerat.

  6. (42, 38) Et deducetis senectam meam cum tristitia ad infernum. Utrum ideo ad infernum, quia cum tristitia? An etiamsi abesset tristitia, tamquam ad infernum moriendo descensurus haec loquitur? De inferno enim magna quaestio est, et quid inde Scriptura sentiat, locis omnibus, ubi forte hoc commemoratum fuerit, observandum est.

  7. (43, 23) Quod a praeposito domus audiunt: Deus vester et Deus patrum vestrorum dedit vobis thesauros in saccis vestris; argentum autem vestrum probatum habeo, mendacium videtur, sed aliquid significare credendum est. Argentum enim quod et datur, et non minuitur, quia et probatum appellatum est, nimirum illud intellegitur de quo alibi legimus: Eloquia Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum, id est perfecte.

  8. (43, 34) Biberunt autem, et inebriati sunt cum eo. Solent hinc ebriosi adhibere testimonii patrocinium; non propter illos filios Israel, sed propter Ioseph, qui valde sapiens commendatur; sed hoc verbum et pro satietate solere poni in Scripturis, qui diligenter adverterit, multis in locis inveniet. Unde est illud: Visitasti terram et inebriasti eam, multiplicasti ditare eam; eo quod in laude benedictionis hoc positum est, et donum Dei commemoratur, apparet hac ebrietate saturitatem significari. Nam ita inebriari ut inebriantur ebriosi, nec ipsi terrae utile est, quoniam maiore quam satietati sufficit, humore corrumpitur; sicut vita ebriosorum, qui non satietate se replent, sed mergunt diluvio.

  9. (44, 15) Quod ait fratribus suis Ioseph: Nesciebatis quia augurio auguratur homo qualis ego; de hoc augurio etiam mandavit eis dicendum per hominem suum; quid sibi velit, quaeri solet; an quia non serio, sed ioco dictum est, ut exitus docuit, non est habendum mendacium? Mendacia enim a mendacibus serio aguntur, non ioco; cum autem quae non sunt, tamquam ioco dicuntur, non deputantur mendacia. Sed magis movet quid sibi velit ista actio Ioseph, qua fratres suos, donec eis aperiret quis esset, toties ludificavit, et tanta exspectatione suspendit; quod licet tanto sit suavius cum legitur, quanto illis fit inopinatius cum quibus agitur, tamen sapientiae illius gravitate, nisi magnum aliquid isto quasi ludo significaretur, nec ab illo fieret, nec ea Scriptura contineretur, in qua est tanta sanctitatis auctoritas et prophetandorum tanta intentio futurorum; quam modo exsequi exponendo non suscepimus, sed admonere tantum voluimus, quid hic oporteat inquiri. Nam nec illud vacare arbitror, quod non ait: Auguror ego, sed: auguratur homo qualis ego. Quod si locutionis genus est, in Scripturae corpore simile aliquid reperiendum est.

  10. Non negligenter considerandum puto, tantam miseriam in hac perturbatione fratrum suorum quomodo Ioseph quamdiu voluit tenuit, et quanta voluit mora produxit; non eos utique faciens calamitosos, quando tantae etiam ipsorum futurae laetitiae exitum cogitabat; et totum quod agebat, ut eorum gaudium differretur, ad hoc agebat, ut eadem dilatione cumularetur; tamquam non essent condignae passiones eorum in toto illo tempore quo turbabantur, ad futuram gloriam exsultationis, quae in eis fuerat revelanda, fratre cognito, quem a se perditum esse arbitrabantur.

  11. (44, 18-34) Multa in narratione Iudae aliter dicta sunt, quam cum illis egerat Ioseph, quamvis apud eum loqueretur, ut omnino de illa insimulatione quod exploratores essent, nihil diceretur. Quod utrum consulto tacitum sit, an id fecerit perturbationis oblivio, non apparet. Nam et illud quod dixerunt, se ab ipso Ioseph interrogatos de patre et fratre suo, se autem illa interroganti indicasse, mirum si vel ad sententiam potest ista pervenire narratio, ut eam constet esse veracem. Quamquam etsi aliqua falsa in ea sunt, falli potius per oblivionem potuit, quam auderet mentiri; apud eum praesertim, cui non sicut nescienti, sed etiam illa quae noverat eum scire, ad flectendam eius misericordiam narrationi inserebat.

  12. (45, 7) Quid est quod dicit Ioseph: Misit enim me Deus ante vos, remanere vestrum reliquias super terram, et enutrire vestrum reliquiarium magnum? Hoc enim non usquequaque consonat, ut reliquias vel reliquiarium accipiamus Iacob et filios eius, cum omnes sint incolumes. An forte illud significat alto secretoque mysterio, quod ait Apostolus: Reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt; quia Propheta praedixerat: Etsi fuerit numerus filiorum Israel sicut arena maris, reliquiae salvae fient. Ad hoc enim occisus est Christus a Iudaeis, et traditus Gentibus tamquam Ioseph Aegyptiis a fratribus, ut et reliquiae Israel salvae fierent. Unde dicit Apostolus: Nam et ego Israelita sum; et: Ut plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret; id est, ex reliquiis Israel secundum carnem, et plenitudine gentium quae in fide Christi secundum spiritum sunt Israel. Aut si genti illi Israeliticae restat fidei plenitudo, ex qua erant reliquiae, in quibus reliquiis tunc et Apostoli salvi facti sunt, hoc significatur ea plenitudine liberationis Israel, qua per Moysen ex Aegypto liberati sunt.

  13. (46, 6-7) Intrarunt in Aegyptum Iacob et omne semen eius, filii et filii filiorum eius, filiae et filiae filiarum eius cum eo. Quaerendum quomodo dicat: filias et filias filiarum eius cum eo, cum filiam unam legatur habuisse. Superius autem filias eius dixeramus accipi posse neptes eius, sicut filii Israel omnes dicuntur etiam universus populus ab illo propagatus. Sed nunc cum dicit: filias filiarum, propter unam Dinam, pluralis numerus pro singulari positus est, sicut etiam pro plurali singularis solet; nisi nurus eius quisque asserat filias eius potuisse appellari.

  14. (46, 15). Quod dicit Scriptura tot animas peperisse Liam, vel tot aut tot animas exiisse de femoribus Iacob; videndum est quid hinc respondeatur eis qui hoc testimonio confirmare nituntur, a parentibus simul animas cum corporibus propagari. Animas enim dictas pro hominibus, a parte totum significante locutione, nullus ambigit. Sed quomodo ipsam partem, ex qua totum commemoratum est, hoc est animam, eius nomine totus homo significatus est, alienemus ab eo quod dictum est: Exierunt de femoribus eius, ut carnes tantum ex illo natus, quamvis solae animae nominentur, accipiamus; quaerendi sunt locutionum modi secundum Scripturas.

  15. (46, 15) Hi filii Liae, quos peperit ipsi Iacob in Mesopotamia Syriae, et Dinam filiam eius, omnes animae filii et filiae eius triginta tres. Numquid istae omnes triginta tres animae ex Lia in Mesopotamia Syriae natae sunt? Sex utique filii et una filia, ex quibus nepotes commemorati sunt. Si ergo de uno Beniamin quaestio nata fuerat, quando numeratis duodecim filiis Iacob et nominatim commemoratis dictum est: Hi filii Iacob qui facti sunt ei in Mesopotamia Syriae; quanto maior nunc quaestio est, quomodo triginta tres animae ex Lia in Mesopotamia Syriae natae sunt; nisi quia illa locutio confirmatur, tamquam ibi omnes orti sunt, quorum parentes ibi orti sunt? Deinde et illud iam non dubium est, in una filia filias nominari, plurali numero pro singulari posito.

  16. (46, 26-27) Quod legitur sexaginta sex animas intrasse cum Iacob in Aegyptum, exceptis videlicet filiis Ioseph, et deinde illis annumeratis infertur: Septuaginta quinque animae erant, cum quibus Iacob intravit in Aegyptum; sic accipiendum est, qui erant in domo Iacob, quando intravit in Aegyptum. Nam utique quos ibi invenit, non cum eis intravit. Sed quoniam diligentius discussa veritate reperiuntur duo nati iam fuisse cum intravit, Ephraem et Manasses, quod non solum hoc loco hebraei codices habere dicuntur, verum etiam ipsa secundum Septuaginta interpretatio in Exodo declarat; nec Septuaginta interpretes mihi in hoc loco videntur errasse, qui propter aliquam mysticam significationem quadam velut prophetica libertate hunc numerum complere voluerunt, si adhuc vivente Iacob illi ex duobus filiis Manasse et Ephraem propagati sunt, quos eidem numero domus Iacob aggregandos iudicaverunt. Sed quia invenitur Iacob decem et septem annos vixisse in Aegypto, quomodo potuerunt filii Ioseph illo vivo etiam nepotes habere, non invenitur. Ingressus est enim Aegyptum Iacob secundo anno famis; nati sunt autem filii Ioseph in annis abundantiae; quibuslibet annis ubertatis nati existimentur, a primo anno ubertatis usque ad secundum annum famis, quo ingressus est Iacob in Aegyptum novem anni sunt; huc additis decem et septem quibus ibi vixit Iacob, viginti sex anni reperiuntur. Quomodo ergo minus quam viginti et sex annorum iuvenes etiam nepotes habere potuerunt? Sed neque ulla hebraica veritate ista solvitur quaestio. Quemadmodum enim impleri potuit, ut tot nepotes susciperet Iacob antequam intraret in Aegyptum, etiam de Beniamin qui illa aetate venit ad fratrem? Non solum autem Scriptura eum filios habuisse commemorat, sed et nepotes et pronepotes, qui omnes annumerantur sexaginta sex hominibus, cum quibus Iacob in Aegyptum, etiam secundum hebraicam veritatem, perhibetur intrasse. Videndum est etiam, quid sibi velit, quod cum Ioseph et filii eius non amplius quam octo commemorentur, Beniamin vero et eius filii simul undecim reperiantur, non decem et novem omnes sicut sunt octo et undecim, sed decem et octo referantur in summam; et postea Ioseph, cum filiis suis, non animae octo, sed novem fuisse dicantur, cum octo inveniantur. Haec omnia, quae indissolubilia videntur, magnam continent sine dubitatione rationem; sed nescio utrum possint cuncta ad litteram convenire, praecipue in numeris, quos in Scripturis esse sacratissimos et mysteriorum plenissimos, ex quibusdam, quos inde nosse potuimus, dignissime credimus.

  17. (46, 32-34) Commendatur in Patriarchis, quod pecorum nutritores erant a pueritia sua et a parentibus suis. Et merito, nam haec est sine ulla dubitatione iusta servitus et iusta dominatio, cum pecora homini serviunt, et homo pecoribus dominatur. Sic enim dictum est, cum crearetur: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, et habeat potestatem piscium maris et volatilium caeli, et omnium pecorum quae sunt super terram. Ubi insinuatur rationem debere dominari irrationabili vitae. Servum autem hominem homini, vel iniquitas vel adversitas fecit; iniquitas quidem, sicut dictum est: Maledictus Chanaan, erit servus fratribus suis; adversitas vero, sicut accidit ipsi Ioseph, ut venditus a fratribus servus alienigenae fieret. Itaque primos servos, quibus hoc nomen in latina lingua inditum est, bella fecerunt. Qui enim homo ab homine superatus iure belli posset occidi, quia servatus est, servus est appellatus; inde et mancipia, quia manu capta sunt. Est etiam ordo naturalis in hominibus, ut serviant feminae viris, et filii parentibus, quia et illic haec iustitia est ut infirmior ratio serviat fortiori. Haec igitur in dominationibus et servitutibus clara iustitia est, ut qui excellunt ratione, excellant dominatione; quod cum in hoc saeculo per iniquitatem hominum perturbatur, vel per naturarum carnalium diversitatem, ferunt iusti temporalem perversitatem, in fine habituri ordinatissimam et sempiternam felicitatem.

  18. (46, 34) Abominatio est enim Aegyptiis omnis pastor ovium. Merito Aegyptiis, in quibus figura est praesentis saeculi, in quo abundat iniquitas, abominatio est omnis pastor pecorum; abominatio est enim iniquo vir iustus.

  19. (47, 5-6) Venerunt autem in Aegyptum ad Ioseph Iacob et filii eius; et audivit Pharao rex Aegypti, et ait Pharao ad Ioseph dicens: Pater tuus et fratres tui venerunt ad te; ecce terra Aegypti ante te est, in terra optima colloca patrem tuum et fratres tuos. Haec repetitio non praetermissae rei, ad quam saepe obscure per recapitulationem reditur, sed omnino aperta est. Iam enim dixerat Scriptura quomodo venerint ad Pharaonem fratres Ioseph, et quid eis dixerit, vel ab eis audierit; sed hoc nunc velut ab initio repetivit, ut inde contexeret narrationem ab his verbis, quae soli Ioseph Pharao dixit; quorum omnium in codicibus graecis, qui a diligentioribus conscripti sunt, quaedam obeliscos habent, et significant ea quae in hebraeo non inveniuntur, et in Septuaginta inveniantur; quaedam asteriscos, quibus ea significantur quae habent hebraei, nec habent Septuaginta.

  20. (47, 9) Quid est quod dixit Iacob Pharaoni: Dies annorum vitae meae, quos incolo? Sic enim habent graeci, quod latini habent: ago, vel: habeo, vel si quid aliud. Utrum ergo ideo dixit: quos incolo, quia in terra natus est, quam nondum populus divina promissione haereditatis acceperat; et ibi vitam ducens, utique in aliena terra erat, non solum quando peregrinabatur, sicut in Mesopotamia, verum etiam quando ibi erat ubi natus est? An potius secundum id accipiendum est, quod ait Apostolus: Quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino? Secundum hoc et illud in Psalmo dictum intellegitur: Inquilinus ego sum in terra, et peregrinus sicut omnes patres mei. Nam iterum dicit de ipsis diebus vitae suae: Non pervenerunt in dies annorum vitae patrum meorum, quos dies incoluerunt. Non enim hic aliud voluit intellegi, quam id quod latini codices habent: vixerunt; ac per hoc significavit hanc vitam incolatum esse super terram, id est peregrinationis habitationem. Sed credo sanctis hoc convenire, quibus aliam patriam aeternam Dominus pollicetur. Unde videndum est quemadmodum dictum est de impiis: Incolent et abscondent, ipsi calcaneum meum observabunt. De his enim convenientius accipitur, qui ut abscondant incolunt; id est, ut insidientur filiis, non manent in domo in aeternum.

  21. (47, 11) Et dedit eis possessionem in terra optima, in terra Ramessem, sicut praecepit Pharao. Quaerendum est utrum terra Ramessem ipsa sit Gessen. Ipsam enim petierant, et ipsam eis Pharao dari praeceperat.

  22. (47, 12) Et metiebatur triticum patri suo Ioseph; et tamen eum pater nec quando vidit adoravit, nec quando ab illo triticum accipiebat; quomodo ergo somnium Ioseph modo impletum putabimus, et non potius maioris rei continere prophetiam?

  23. (47, 14) Et intulit Ioseph omnem pecuniam in domum Pharaonis. Pertinuit ad Scripturam in hac etiam re commendare fidem famuli Dei.

  24. (47, 16. 4) Dixit autem illis Ioseph: Adducite pecora vestra, et dabo vobis panes pro pecoribus vestris, si deficit argentum. Quaeri potest, cum Ioseph frumenta collegerit unde homines viverent, pecora unde vivebant, cum tanta fames invalesceret: maxime quia fratres Ioseph Pharaoni dixerant: Non sunt enim pascua pecoribus puerorum tuorum; invaluit enim fames in terra Chanaan; et propter hanc etiam inopiam pascuorum se venisse commemoraverant. Proinde si ea fame pascua defecerant in terra Chanaan, cur in Aegypto non defecerant, eadem tunc fame ubique invalescente? An sicut perhibetur ab eis qui loca sciunt, in multis Aegypti paludibus poterant pascua non deesse, etiam cum fames esset frumentorum, quae solent Nili fluminis inundatione provenire? Magis enim dicuntur paludes illae feracia pascua gignere, quando aqua Nili minus excrescit.

  25. (47, 29) Moriturus Iacob filio suo Ioseph dicit: Si inveni gratiam in conspectu tuo, subice manum tuam sub femore meo, et facies in me misericordiam et veritatem. Ea filium iuratione constringit, qua servum constrinxit Abraham; ille mandans unde uxor ducatur filio suo, iste sepulturam commendans corporis sui. In utraque tamen causa nominata sunt duo illa, quae magni habenda atque pendenda sunt in Scripturis omnibus, quacumque dispersim leguntur, misericordia et iustitia, vel misericordia et iudicium, vel misericordia et veritas, quandoquidem in quodam loco scriptum est: Universae viae Domini misericordia et veritas. Ita haec duo multum commendata multum consideranda sunt. Servus autem Abrahae dixerat: Si facitis in dominum meum misericordiam et iustitiam; sicut et iste filio suo dicit: Ut facias in me misericordiam et veritatem. Quid sibi autem velit a tanto viro tam sollicita corporis commendatio, ut non in Aegypto sepeliatur, sed in terra Chanaan iuxta patres suos, mirum videtur, et quasi absurdum, nec conveniens tantae excellentiae mentis propheticae, si hoc ex hominum consuetudine metiamur. Si autem in his omnibus sacramenta quaerantur, maioris admirationis gaudium ipsi qui invenerit orietur. Cadaveribus quippe mortuorum peccata significari in Lege, non dubium est, cum iubentur homines post eorum contrectationem, sive qualemcumque contactum, tamquam ab immunditia purificari. Et hinc illa sententia ducta est: Qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit illum, quid proficit lavatio eius? Sic et qui ieiunat super peccata sua, et iterum ambulans haec eadem facit. Sepultura ergo mortuorum remissionem significat peccatorum, eo pertinens quod dictum est: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Ubi ergo sepelienda erant hoc significantia cadavera Patriarcharum, nisi in ea terra ubi ille crucifixus est, cuius sanguine facta est remissio peccatorum? Mortibus enim Patriarcharum peccata hominum figurata sunt. Dicitur autem ab eo loco, quod Abrahamium vocatur, ubi sunt ista corpora, abesse locum ubi crucifixus est Dominus fere triginta millibus, ut etiam ipse numerus eum significare intellegatur, qui in baptismo apparuit fere triginta annorum; et si quid aliud de re tanta, vel hoc modo vel sublimius intellegi potest, dum tamen non frustra arbitremur tales ac tantos homines Dei tantam gessisse curam pro sepeliendis corporibus suis; cum sit atque esse debeat fidelium ista securitas, quod ubicumque corpora eorum sepeliantur vel insepulta etiam per inimicorum rabiem relinquantur, aut pro eorum libidine dilacerata assumantur, non ideo vel minus integram, vel minus gloriosam eorum resurrectionem futuram.

  26. (47, 31) Quod habent latini codices: Et adoravit super caput virgae eius, nonnulli codices emendatius habent: Adoravit super caput virgae suae, vel: in capite virgae suae, sive: in cacumine, vel: super cacumen. Fallit eos enim verbum graecum, quod eisdem litteris scribitur, sive: eius, sive: suae, sed accentus dispares sunt, et ab eis qui ista noverunt, in codicibus non contemnuntur; valent enim ad magnam discretionem. Quamvis et unam plus litteram habere posset, si esset: suae, ut non esset:, sed:. Ac per hoc merito quaeritur quid sit quod dictum est. Nam facile intellegeretur senem, qui virgam ferebat eo more, quo illa aetas baculum solet, ut se inclinavit ad Deum adorandum, id utique fecerit super cacumen virgae suae, quam sic ferebat, ut super eam caput inclinando adoraret Deum. Quid est ergo: Adoravit super cacumen virgae eius, id est filii sui Ioseph? An forte tulerat ab eo virgam, quando ei iurabat idem filius, et dum eam tenet, post verba iurantis, nondum illa reddita mox adoravit Deum? Non enim pudebat eum ferre tantisper insigne potestatis filii sui, ubi figura magnae rei futurae praesignabatur; quamvis in hebraeo facillima huius quaestionis absolutio esse dicatur, ubi scriptum perhibent: Et adoravit Israel ad caput lecti, in quo utique senex iacebat, et sic positum habebat, ut in eo sine labore, quando vellet, oraret; nec ideo tamen quod Septuaginta interpretati sunt, nullum vel levem sensum habere putandum est.

  27. (48, 4) Etiam hic cum commemorat Iacob promissiones Dei erga se factas, dicit sibi dictum: Faciam te in congregationes gentium; quibus verbis magis fidelium vocationem significat, quam carnalis generis propagationem.

  28. (48, 5-6) Quod scriptum est, dicente Iacob in Ephraem et Manasse: Nunc ergo filii tui duo, qui facti sunt tibi in terra Aegypti priusquam ad te venirem in Aegyptum, mei sunt, Ephraem et Manasse, tamquam Ruben et Simeon erunt mihi (natos autem si genueris postea, tibi erunt); in nomine fratrum suorum appellabuntur in sortibus eorum; fallit legentes aliquando, ut existiment ita dictum, tamquam si alios genuisset Ioseph, istorum nominibus eos Iacob appellari praeciperet; quod non ita est. Verborum quippe ordo contexitur: Nunc ergo filii tui duo, qui facti sunt tibi in terra Aegypti priusquam ad te venirem in Aegyptum, mei sunt Ephraem, et Manasse, tamquam Ruben et Simeon erunt mihi; in nomine fratrum suorum appellabuntur in sortibus eorum; hoc est, simul haereditatem capient cum fratribus suis, ut simul vocentur filii Israel. Duae quippe ipsae tribus adiunctae sunt, ut excepta tribu Levi, quae sacerdotalis fuit, duodecim essent quae terram dividerent, et decimas praeberent. Illud autem interpositum est, quod de aliis filiis Ioseph si nascerentur dixit.

  29. (48, 7) Quod Iacob filio suo Ioseph tamquam nescienti voluit indicare, ubi et quando sepelierit matrem eius, cum et ipse simul fuerit cum fratribus suis; sed etsi erat tam parvus aetate, ut illud vel curare vel animo retinere non posset, quae res compulit modo dici? Nisi forte ad rem pertinuit commemorare ibi sepultam matrem Ioseph, ubi Christus fuerat nasciturus.

  30. (48, 14-19) Quod ita benedicit nepotes suos Israel, ut dexteram manum minori imponat, maiori autem sinistram, et hoc filio suo Ioseph volenti corrigere quasi errantem atque nescientem, ita respondet: Scio, fili, scio, et hic erit in populum, et hic exaltabitur; sed frater eius iunior maior illo erit, et semen eius erit in multitudine gentium; hactenus de Christo accipiendum est, quatenus etiam de ipso Iacob et fratre eius dictum est: Quia maior serviet minori. Secundum hoc enim significavit aliquid prophetice hoc faciendo Israel, quod populus posterior per Christum futurus generatione spiritali, superaturus erat populum priorem de carnali patrum generatione gloriantem.

  31. (48, 22) Quod dicit Iacob Sichimam se praecipuam dare filio suo Ioseph, et addit quod eam possederit in gladio suo et arcu, quaeri potest quemadmodum valeat ad litteram convenire. Emit enim centum agnis possessionem illam, non cepit iure victoriae bellicae. An quia Salem civitatem Sichimorum filii eius expugnaverunt, et iure belli potuit eius fieri, ut iustum bellum cum eis gestum videatur, qui tantam priores iniuriam fecerunt in eius filia contaminanda? Cur non ergo illis illam terram dedit, qui hoc perpetraverunt, hoc est, maioribus filiis suis? Deinde si modo ex illa victoria glorians, dat eam terram filio suo Ioseph, cur ei displicuerunt tunc filii qui hoc commiserunt? Cur denique etiam nunc, cum eos benediceret, exprobrando id commemoravit in factis eorum? Procul dubio ergo aliquod hic latet propheticum sacramentum; quia et Ioseph quadam praecipua significatione Christum praefiguravit, et ei datur illa terra, ubi disperdiderat obruendo deos alienos Iacob; ut Christus intellegatur possessurus gentes diis patrum suorum renuntiantes, et credentes in eum.

  32. (49, 32) Videndum quomodo dicant Scripturae, quod assidue dicunt de mortuis: Et appositus est ad patres suos, vel: Appositus est ad populum suum. Ecce enim de Iacob dicitur, iam quidem mortuo, sed nondum sepulto; et ad quem populum apponatur, non in promptu est videre. Ex illo enim populus prior nascitur, qui dictus est populus Israel; qui vero eum praecesserunt, tam pauci iusti nominantur, ut eos populum appellare cunctemur. Nam si dictum esset: Appositus est ad patres suos, nulla quaestio fieret. An forte populus est, non solum hominum sanctorum, verum et angelorum, populus civitatis illius, unde dicitur ad Hebraeos: Sed accessistis ad montem Sion, et ad civitatem Dei Ierusalem, et ad millia angelorum exsultantium? Huic populo apponuntur qui hanc vitam placentes Deo finiunt. Tunc enim dicuntur apponi, quando nulla iam remanet sollicitudo tentationum, et periculum peccatorum. Quod intuens ait Scriptura: Ante mortem ne laudes hominem quemquam.

  33. (50, 3) Quadraginta dies sepulturae, quos commemorat Scriptura, forte significant aliquid poenitentiae, qua peccata sepeliuntur. Non enim frustra etiam quadraginta dies ieiuniorum sunt constituti, quibus Moyses et Elias et ipse Dominus ieiunavit; et Ecclesia praecipuam observationem ieiuniorum " Quadragesimam " vocat. Unde et in hebraeo de Ninivitis apud Ionam prophetam scriptum perhibent: Quadraginta dies et Ninive evertetur; ut per tot dies, accommodatos videlicet humiliationi poenitentium, intellegantur in ieiuniis sua deflevisse peccata, et impetrasse misericordiam Dei. Nec tamen putandum est istum numerum luctui poenitentium tantummodo convenire; alioquin non quadraginta dies fecisset Dominus cum discipulis suis post resurrectionem, intrans cum eis et exiens, manducans et bibens; qui dies utique magnae laetitiae fuerunt. Nec Septuaginta interpretes, quos legere consuevit Ecclesia, errasse credendi sunt, ut non dicerent: Quadraginta dies, sed: Triduum et Ninive evertetur. Maiore quippe auctoritate praediti quam interpretum officium est, prophetico spiritu, quo etiam ore uno in suis interpretationibus, quod magnum miraculum fuit, consonuisse firmantur: Triduum posuerunt, quamvis non ignorarent quod dies quadraginta in hebraeis codicibus legerentur; ut in Domini Iesu Christi clarificatione intellegerentur dissolvi abolerique peccata; de quo dictum est: Qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram. Clarificatio autem Domini in resurrectione et in caelum ascensione cognoscitur. Unde et bis numero, quamvis unum et eumdem, Spiritum Sanctum dedit; primo, posteaquam resurrexit; iterum, posteaquam ascendit in caelum. Et quoniam post triduum resurrexit, post quadraginta autem dies ascendit; unum horum, quod posterius factum est, per numerum dierum codices hebraei significant; alterum autem de triduo, quod ad eamdem etiam rem pertineret, Septuaginta commemorare, non interpretationis servitute, sed prophetiae auctoritate voluerunt. Non ergo dicamus unum horum falsum esse, et pro aliis interpretibus adversus alios litigemus, cum et illi qui ex hebraeo interpretantur; probent nobis hoc scriptum esse quod interpretantur; et Septuaginta interpretum auctoritas, quae tanto etiam divinitus facto miraculo commendatur, tanta in Ecclesiis vetustate firmetur.

  34. (50, 5) Quod mandavit Ioseph ad potentes Aegypti, ut dicerent Pharaoni nomine eius: Pater meus adiuravit me, dicens: In monumento quod ego fodi mihi in terra Chanaan, ibi me sepelies, quaeri potest quomodo verum sit; cum haec verba patris eius, quando de sua sepultura mandavit, non legantur. Sed ad sententiam verba referre debemus, sicut in aliis supra similiter iteratis verbis vel narrationibus admonuimus. Voluntati enim enuntiandae, et in notitiam perferendae, oportet verba servire. Fodisse autem sibi Iacob sepulcrum, nusquam superius in Scripturis legitur. Sed nisi fieret, cum in eisdem terris esset, modo non diceretur.

  35. (50, 10) Quid sibi vult quod cum pergerent ad sepeliendum Iacob, Scriptura dicit: Et advenerunt ad aream Atad, quae est trans Iordanem? Praetergressi sunt enim locum in quo erat mortuus sepeliendus, millia (sicut perhibent qui noverunt) plusquam quinquaginta; tantum quippe spatii est, plus minus, ab eo loco ubi sepulti sunt Patriarchae, in quibus et Iacob, usque ad hunc locum, quo eos advenisse narratur. Nam post factum ibi luctum et planctum magnum redierunt ad locum quem praeterierant, rursus Iordane transiecto. Nisi forte quis dicat, aliquorum hostium vitandorum causa per eremum eos venisse cum corpore, qua etiam populus Israel ductus est per Moysen ab Aegypto liberatus. Illo quippe itinere et plurimum circuitur, et per Iordanem venitur ad Abrahamium, ubi sunt corpora Patriarcharum, id est, ad terram Chanaan. Sed quoquo modo factum sit, ut trans illa loca ad Orientem versus tantum iretur, et inde ad ea per Iordanem veniretur, significationis causa factum esse credendum est, quod per Iordanem venturus erat ad eas terras postea Israel in filiis suis.

  36. (50, 10. 3) Et fecit luctum patri suo septem diebus. Nescio utrum inveniatur alicui sanctorum in Scripturis celebratum esse luctum novem dies, quod apud Latinos " novemdial " appellant. Unde mihi videntur ab hac consuetudine prohibendi, si qui Christianorum istum in mortuis suis numerum servant, qui magis est in Gentilium consuetudine. Septimus vero dies auctoritatem in Scripturis habet; unde alio loco scriptum est: Luctus mortui septem dierum; fatui autem omnes dies vitae eius. Septenarius autem numerus propter sabbati sacramentum praecipue quietis indicium est; unde merito mortuis tamquam requiescentibus exhibetur. Quem tamen numerum in luctu Iacob decuplaverunt Aegyptii, qui eum septuaginta diebus luxerunt.

  37. (50, 22-23) Et vixit Ioseph annos centum decem, et vidit Ioseph Ephraem filios usque ad tertiam generationem, et filii Machir filii Manasse nati sunt super femora Ioseph. Cum hos filios filiorum, vel nepotes filiorum dicat Scriptura Ioseph vivendo vidisse, quomodo eos iungit illis septuaginta quinque hominibus, cum quibus Iacob Aegyptum dicit intrasse; quandoquidem Ioseph senescendo pervenit ut eos natos videret; Iacob autem cum ingressus est in Aegyptum, iuvenis erat Ioseph, et eum pater moriens quinquagesimum et sextum fere aetatis annum agentem reliquit? Unde constat certi mysterii causa illum numerum, id est, septuagenarium et quintum Scripturam commendare voluisse. Si autem quisquam exigit, quomodo etiam secundum historiae fidem verum sit, Iacob cum septuaginta quinque animis in Aegyptum intrasse; non illo uno die quo venit, eius ingressum oportet intellegi; sed quia in filiis suis plerumque appellatur Iacob, hoc est in posteris suis, et per Ioseph eum constat in Aegyptum intrasse; introitus eius accipiendus est quamdiu vixit Ioseph, per quem factum est ut intraret. Toto quippe illo tempore nasci et vivere potuerunt omnes qui commemorantur, ut septuaginta quinque animae compleantur usque ad nepotes Beniamin. Sicut enim dicit: Hi filii Liae, quos peperit ipsi Iacob in Mesopotamia Syriae, loquens etiam de iis qui non erant nati; quia illic parentes eorum ex quibus nati sunt, pepererat, ibi eos perhibens natos, quoniam causa qua nascerentur ibi nata est, id est parentes eorum, quos ibi Lia peperit; ita quoniam causam intrandi in Aegyptum Iacob in Ioseph habuit, totum tempus quo in Aegypto vixit Ioseph, ingressio erat Iacob in Aegyptum per suam progeniem, quae illo vivo propagabatur, per quem factum est ut ingrederetur.

Chapter 3 of 15