Liber II (Exodus), Quaestiones 161–177
(34, 24) Quod dicit: Non concupiscet quisquam de terra tua, cum ascendes videri in conspectu Dei tui, tria tempora anni, hoc vult intellegi, ut securus quisque ascenderet, nec de terra sua sollicitus esset, Deo promittente custodiam, quod nemo inde aliquid concupisceret, propter illum qui ascendit, ne suam inde timeret absentiam. Et hic satis ostendit quid supra dixerit: Non apparebis in conspectu Domini Dei tui inanis, quia in illo loco dixit ubi tabernaculum vel templum Deus fuerat habiturus.
(34, 25) Quid est quod ait: Non occides super fermentum sanguinem immolatorum meorum? An illa hoc loco dicit immolata sua, quae per Pascha occiduntur, et praecipit ne tunc sit in domo fermentum, quoniam dies sunt azymorum?
(34, 25) Quid est quod ait: Et non dormiet in mane immolatio solemnitatis Paschae; nisi quod superius aperte praecepit, ne aliquid ex pecore quod immolatur, carnium relinquatur in mane? Sed locutio fecit obscuritatem: Dormiet enim dixit, pro Manebit.
(34, 26) Non coques agnum in lacte matris suae. Ecce dixit iterum quod quemadmodum intellegi possit ignoro. Magna tamen est de Christo prophetia, etiam si fieri ad litteram possit; quanto magis si non potest? In sermonibus enim Dei non sunt ad proprietatem operum omnia revocanda, sicut nec illud de petra, et caverna eius, et manus superpositione. Sed plane de fide narratoris hoc exigendum est, ut quae dicit facta esse, vere facta sint, et quae dicit dicta esse, vere dicta sint. Quod exigitur etiam a narratoribus Evangelii: cum enim Christum narrent quaedam dixisse quae in parabolis dixit; tamen haec eum dixisse non parabola, sed historica narratio est.
(34, 28) Et erat ibi Moyses in conspectu Domini quadraginta diebus et quadraginta noctibus; panem non manducavit, et aquam non bibit. Quod et ante dixerat, quando tabulas accepit, quas fregit, hoc etiam modo repetit; non recapitulando quod factum est, sed iterum factum esse commendans. Repetitio quippe Legis iam quid significet diximus. Quod autem ait: Panem non manducavit, et aquam non bibit, intellegitur ieiunavit, a parte totum; id est, nomine panis omnem cibum, et nomine aquae omnem potum significante Scriptura.
166.1. (34, 27-28. 1) Et scripsit in tabulis verba Testamenti, decem verba. De Moyse dictum est quod ipse scripserit, cui etiam Deus paulo ante dixerat: Scribe tibi verba haec. Cum vero primum Legem accepit, cuius tabulas abiecit et fregit, nec ipse excidisse dictus est tabulas lapideas, et modo dictum est: Excide tibi duas tabulas lapideas; nec ei dictum est ut scriberet, sicut ei modo dicitur; nec eas ipse scripsisse narratur, sicut modo narrat Scriptura, et dicit: Scripsit in tabulis verba Testamenti, decem verba: sed tunc dictum est: Et dedit Moysi, statim ut cessavit loqui ad eum in monte Sina, duas tabulas testimonii, tabulas lapideas scriptas digito Dei; deinde paulo post: Et conversus, inquit, Moyses descendit de monte, et duae tabulae testimonii in manibus eius, tabulae lapideae scriptae ex utraque parte earum, hinc atque hinc erant scriptae, et tabulae opus Dei erant, et scriptura scriptura Dei insculpta in tabulis. Proinde magna oritur quaestio, quomodo illae tabulae, quas erat Moyses Deo utique praesciente fracturus, non hominis opus esse dicantur, sed Dei; nec ab homine scriptae, sed scriptura Dei, digito Dei: posteriores vero tabulae tamdiu mansurae, ac in tabernaculo ac templo Dei futurae, iubente quidem Deo, tamen ab homine excisae sint, ab homine scriptae. An forte in illis prioribus gratia Dei significabatur, non hominis opus, qua gratia indigni facti sunt revertentes corde in Aegyptum, et faciendo idolum - unde illo beneficio privati sunt, et propterea Moyses tabulas fregit - istis vero tabulis posterioribus significati sunt qui de suis operibus gloriantur - unde dicit Apostolus: Ignorantes Dei iustitiam, et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti - et ideo tabulae humano opere exsculptae, et humano opere conscriptae datae sunt, quae cum ipsis manerent, ad eos significandos de suis operibus gloriaturos, non de digito Dei, hoc est de Spiritu Dei?
166.2. Certe ergo repetitio Legis Novum Testamentum significat; illud autem Vetus significabat, unde confractum et abolitum est: maxime quoniam cum secundo Lex datur, nullo terrore datur, sicut illa in tanto strepitu ignium, nubium et tubarum; unde tremefactus populus dixit: Non loquatur Deus ad nos, ne moriamur: unde significatur timor esse in Vetere Testamento, in Novo dilectio. Quomodo igitur haec solvitur quaestio, quare illae opus Dei, istae opus hominis; et illae conscriptae digito Dei, istae scriptae ab homine? An forte ideo magis in illis prioribus Vetus significatum est Testamentum, quia Deus ibi praecepit, sed homo non fecit? Lex enim posita est in Vetere Testamento, quae convinceret transgressores, quae subintravit ut abundaret delictum. Non enim implebatur timore, quae non impletur nisi caritate. Et ideo dicitur opus Dei, quia Deus Legem constituit, Deus conscripsit: nullum opus hominis, quia homo Deo non obtemperavit, et eum potius reum Lex fecit. In secundis autem tabulis homo per adiutorium Dei tabulas facit, atque conscribit; quia Novi Testamenti caritas Legem facit. Unde dicit Dominus: Non veni Legem solvere, sed implere: dicit autem Apostolus: Plenitudo Legis caritas; et: Fides quae per dilectionem operatur. Factum est itaque homini facile in Novo Testamento, quod in Vetere difficile fuit, habenti fidem quae per dilectionem operatur; atque illo digito Dei, hoc est, Spiritu Dei intus eam in corde scribente, non foris in lapide. Unde dicit Apostolus: Non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus; quoniam caritas Dei, qua veraciter impletur praeceptum, diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis. Hoc est ergo primo data Lex (ubi significatur Vetus Testamentum, quod est opus tantummodo Dei, et conscriptio digiti Dei), quod Apostolus dicit: Itaque Lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et iustum, et bonum. Lex ergo sancta et bona, Dei opus est: ubi homo nihil agit, quia non obtemperat; sed reatu potius premitur, Lege minante atque damnante. Peccatum enim, inquit, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem. Beatus autem homo est, cum hoc mandatum sanctum, et iustum, et bonum, est etiam opus eius, sed per gratiam Dei.
(35, 1) Moyses ad filios Israel, posteaquam de monte descendit, habens alias tabulas Legis, circumposito sibi velamine propter gloriam vultus eius, quam filii Israel non poterant intueri: Haec, inquit, verba, quae dixit Dominus facere ea: ambigue positum est, utrum ea facere ipse Dominus, an illi: sed utique manifestum est quod illi; iussit quippe ille quae fierent. Sed forte ideo sic positum est, ut ex utroque accipiatur; quia et Dominus facit, cum facientes adiuvat, secundum illud Apostoli: In timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini; Deus enim est qui operatur in vobis et velle, et operari, pro bona voluntate.
(35, 24) Omnis afferens demptionem, argentum et aes attulerunt demptionem Domino: tamquam diceret: Omnis qui attulit, attulit illud atque illud, inter caetera quae dicebat, et argentum et aes commemorans. Demptionem sane interpretati sunt latini, quod graecus habet. Appellata est autem demptio, eo quod sibi demeret qui Domino afferret.
(35, 30-32) Narrante Moyse commemoratum quod ei dixit Deus de Beseleel eisdem verbis ac totidem, quod eum impleverit Spiritu divino sapientiae, et intellectus, et scientiae ad tabernaculi opera facienda, quae pertinent ad artes opificum: unde quid nobis videretur iam diximus. Sed ideo nunc hoc idem commemorandum putavi, quia non frustra eisdem omnino verbis repetitum est, quibus antea Moysi a Domino fuerat intimatum. Sane novo more hic ars architectonica perhibetur, opificum ex auro et argento et quocumque metallo, cum illa dici soleat architectonica, quae pertinet ad fabricas aedificiorum.
(36, 2-3) Et omnes qui sponte vellent ire ad opera, ut consummarent ea, et acceperunt a Moyse omnes demptiones. In notitiam tantum Moyses pertulit quae Dominus opera fieri praeceperit, tabernaculum scilicet cum omnibus quae in eo essent, et vestes sacerdotales. Commemoravit autem quosdam, quibus dixit Spiritum divinitus datum, quo illa efficere possent: et tamen multi intelleguntur sponte ad eadem opera venisse quibus neque imperatum est, nec eorum nomina commemorata sunt a Domino dicta Moysi. Non ergo illi soli hoc munus divinitus habuerunt, qui nominatim commemorantur, sed fortasse praecipue atque excellentius. Laudandus est autem in his omnibus non attractus ad opus serviliter animus, sed liberaliter et sponte devotus.
(36, 4-5) Notandum quod illi qui sapientes appellantur, effectores operum sancti, etiam moribus tales erant, ut cum ipsi susciperent omnia quae populus offerebat, existimans necessaria ex quibus illa omnia complerentur, viderunt plus offerri quam erat necesse, et dixerunt Moysi; atque ille per praeconem ultra populum offerre prohibuit. Poterant autem, si vellent, multa auferre, sed modestia prohibuit, vel religio terruit.
(35, 1-19) Posteaquam descendit Moyses de monte, opera commendantur tabernaculi construendi, et vestis sacerdotalis; de quibus faciendis antequam aliquid praeciperet, locutus est ad populum de sabbati observatione. Ubi non immerito movet, cum decem verba Legis acceperit in tabulis lapideis iterum, quas ipse excidit, ipse conscripsit; quare de sabbato solo, posteaquam descendit, populum admonuit. Si enim propterea decem praecepta Legis superfluum fuit ut populus iterum audiret; cur non fuit superfluum ut de sabbato audiret, cum et hoc in eisdem praeceptis decem legatur? An et hoc simile est velamento, quo faciem obtexit, quia splendorem vultus eius filii Israel non poterant intueri? Nam ex decem praeceptis hoc solum populo praecepit, quod figurate ibi dictum est: alia quippe ibi novem sicut praecepta sunt, etiam in Novo Testamento observanda minime dubitamus. Illud autem unum de sabbato usque adeo figurata diei septimi observatione apud Israelitas velatum fuit, et in mysterio praeceptum fuit, et quodam sacramento figurabatur, ut hodie a nobis non observetur, sed solum quod significabat intueamur. In illa autem requie ubi opera servilia iubentur cessare, magna est altitudo gratiae Dei. Tunc enim fiunt cum requie opera bona, cum fides per dilectionem operatur: timor autem tormentum habet, et in tormento quae requies? Unde timor non est in caritate: caritas autem diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis. Ideo sabbatum requies sancta Domino: Dei scilicet gratiae tribuenda, non nobis velut ex nobis. Alioquin nostra opera sic erunt, ut sint humana, aut peccata: aut cum timore, non cum dilectione; et ideo servilia sine requie. Plenitudo autem sabbati erit in requie sempiterna. Non enim frustra institutum est et sabbatum sabbatorum.
(40, 9-10) Superius quando prius locutus est Deus de tabernaculo ungendo, dixit eadem unctione sanctificari illa omnia, et fieri sancta sanctorum. Altare autem holocaustomatum eadem unctione sanctificatum, dixerat fieri sanctum sancti: et hoc interesse videbatur, quod nihil eorum dixisset sanctum sanctorum, nisi quod tantum velo separabatur a sancto, id est, ubi erat arca testamenti et altare incensi. Nunc autem cum eadem repeteret, dixit de tabernaculo uncto et his quae in illo essent, quod eadem unctione sanctificarentur, et fierent sancta: illud autem altare holocaustomatum, de quo prius dixerat quod fieret sanctum sancti, eadem unctione nunc dixit fieri sanctum sanctorum. Unde datur intellegi tantumdem valere quod dictum fuerat sanctum sancti, quantum valet quod dictum est sanctum sanctorum: ac per hoc et illa omnia uncta, id est totum tabernaculum, et quaecumque in eo essent, quae prius appellaverat sancta sanctorum, tantumdem valere quod nunc ait sancta: nec unumquodque eorum dici tantummodo post istam unctionem sanctum sancti, verum etiam sanctum sanctorum; sicut altare holocaustomatum; ut iam nihil intersit, quantum ad hanc appellationem attinet, inter illa quae interius intra velum fuerant, id est ubi erat arca testimonii, et caetera foris, nisi quod illa interius ita dicebantur sancta sanctorum vel sanctum sanctorum, ut etiam ante unctionem sic appellarentur; caetera vero unctione sanctificata sunt, ut hoc nomen acciperent. Quod otio discutiendum est quid ista significent.
(40, 19) Cum Scriptura narraret quomodo Moyses constituerit tabernaculum: Extendit, inquit, aulaea super tabernaculum: non utique desuper tectum, sed cingens columnas; quia de columnis dixerat, quod statuerit tabernaculum.
(40, 33) Cum dixit: Et super atrium in circuitu tabernaculi et altaris, manifestat altare holocaustomatum ad ostium tabernaculi forinsecus fuisse, ut atrio totum ambiretur, et altare esset infra atrium inter portam atrii et ostium tabernaculi.
(40, 34-35) Notanda est res multum mirabilis, quod nube descendente et implente tabernaculum, quae tamen gloria Domini dicitur, non poterat Moyses intrare tabernaculum, qui in monte Sina, quando Legem primitus accepit, intravit in nubem ubi erat Deus. Procul dubio ergo aliam personam tunc figurabat, aliam nunc: et tunc eorum qui participes fiunt intimae veritatis Dei; nunc autem Iudaeorum, quibus gloria Domini, quae in tabernaculo est, quod est gratia Christi, tamquam nubes opponitur, non eam intellegentibus, et ideo non intrant in tabernaculum testimonii. Et hoc credendum est semel factum, mox ut constitutum est tabernaculum, significationis huius causa, vel alicuius alterius. Neque enim semper sic erat nubes super tabernaculum, ut illuc Moyses intrare non posset; quandoquidem non removebatur nubes, nisi cum eis hoc signum dabatur disiungendi, hoc est castra movendi ex eo loco ubi erant; et accedendi quo nubes ducebat per diem, flamma per noctem. Quae duo vicissim etiam super tabernaculum manebant, ubi castra posuissent, nubes per diem, flamma per noctem.
177.1. Quoniam liber qui Exodus dicitur, in constitutione tabernaculi sumit terminum, de quo tabernaculo etiam per superiora eiusdem libri multa dicuntur, quae faciant difficultatem intellegendi, sicut solet omnis, id est loci alicuius descriptio in omni historia facere; visum est mihi de toto ipso tabernaculo separatim dicere, quo intellegatur, si fieri potest, quale illud, et quid fuerit, interim proprietate narrationis inspecta, et in aliud tempus dilata figurata significatione: neque enim aliquid ibi fuisse putandum est, quod iubente Deo constitueretur sine alicuius magnae rei sacramento, cuius cognitio fidem formamque pietatis aedificet.
177.2. (26, 1-6) Iubet ergo Deus Moysi facere tabernaculum decem aulaeorum de bysso torta, et hyacintho, et purpura, et cocco torto, Cherubim opere textoris: quas Graeci appellant, Latini aulaea perhibent, quas cortinas vulgo vocant. Non ergo decem atria fieri iussit, sicut quidam negligenter interpretati sunt: non enim, sed: dixit. Opere ergo textili Cherubim iussit in aulaeis fieri, quorum aulaeorum longitudinem esse praecepit cubitorum viginti octo, et latitudinem cubitorum quatuor. Cohaerere autem invicem aulaea, et coniungi inter se quinque hinc, et quinque inde, ut spatium quod eis cingeretur, hoc esset tabernaculi spatium. Quomodo autem inter se connecterentur eadem quina aulaea, ita praecepit: Facies illis, inquit, ansas hyacinthinas in ora summa aulaei unius ex una parte in commissuram; et sic facies superiora summa ad commissuram secundam: id est, ubi committitur aulaeum aulaeo, tertium scilicet secundo, quod secundum iam cum primo commissum est, id est coniunctum atque connexum, faciem contra faciem consistentia ex adverso singula; quoniam inter se iussit quina coniungi, ut ex adverso constituerentur. Utrum autem quadrum spatium his concluderetur, an rotundum, nondum apparet; sed apparebit cum de columnis coeperit dicere, quibus protenduntur aulaea. Non ergo amplius quam de trium connexione dicere voluit, quae fit in duabus commissuris, secundi ad primum, et tertii ad secundum, ut ex hac veluti regula caetera iungerentur. Ansas ergo praecepit fieri primo aulaeo quinquaginta, ex una parte qua illi fuerat committendum secundum; et ansas quinquaginta tertio aulaeo, ex ea parte qua secundo coniungebatur: ipsum autem secundum, id est inter utrasque ansas quinquagenas medium, circulos habere voluit quinquaginta aureos, utique ex una parte, per quos coniungeretur quinquaginta ansis aulaei primi; ac per hoc consequens erat ut ex alia quoque parte circulos totidem haberet, per quos coniungeretur ansis aulaei tertii. Quod breviter Scriptura ita dixit: Et facies circulos quinquaginta aureos, et coniunges aulaeum ad aulaeum circulis, et erit tabernaculum unum. Circuli ergo quinquaginta aurei secundi aulaei, inserebantur quinquaginta ansis hyacinthinis primi aulaei; quinquaginta circuli inserebantur et quinquaginta ansis tertii aulaei; et deinceps ita caeteri connectebantur, ut quinque complecterentur, atque ex adversa parte alia similiter quinque.
177.3. (26, 7-11) Deinde dicit: Et facies vela capillacia operire super tabernaculum: id est, quae venirent super, non a parte tecti, sed supercingendo. Dicimus enim et sic aliquid superponi, non quemadmodum tectum domus, sed quemadmodum tectorium parietis, tamquam super lineam fasciam. Undecim, inquit, vela facies ea. Longitudo veli unius erit triginta cubitorum, et quatuor cubitorum latitudo veli unius: mensura eadem erit undecim velorum. Et coniunges quinque vela in se, et sex vela in se. Quomodo illa aulaea voluit quina coniungi, sic ista vela quinque et sex, quia undecim erant, non decem. Et duplicabis, inquit, velum sextum secundum faciem tabernaculi: ne moveret quia impariliter alterutrum incurrebant sex et quinque. Deinde dicit etiam ista vela capillacia, quemadmodum sibimet iungerentur. Et idem dicit, sed fortasse planius: Et facies, inquit, ansas quinquaginta in ora veli unius, quod contra medium est, id est, contra secundum, quia ipsum erit medium inter primum et tertium: secundum commissuram, id est, iuncturam. Et quinquaginta ansas facies super oram veli, quod coniunctum est ad secundum velum, id est super oram tertii veli, qua coniungitur secundo. Et facies circulos aereos quinquaginta, et coniunges circulos de ansis; et coniunges vela, et erit unum. Circulos ergo medio velo voluit apponi, id est secundo, quibus quinquagenis ausis iungeretur primo et tertio. Nihil hic aliud est, nisi quod circulos non aureos, sed aereos fieri nunc praecepit. Ansas autem in aulaeis hyacinthinas dixerat: in velis autem capillaciis quoniam tacuit cuiusmodi essent ansae, quid nisi capillacias eas credibilius accipimus?
177.4. (26, 12-14) Quod deinde sequitur ita est ad intellegendum difficile, ut verear ne exponendo fiat obscurius. Dicit enim: Et suppones in velis tabernaculi dimidium veli quod superaverit, subteges quod abundat de velis tabernaculi, subteges post tabernaculum. Cubitum ex hoc, et cubitum ex hoc, ex eo quod superat velis de longitudine velorum tabernaculi, erit contegens super latera tabernaculi, hinc atque hinc ut operiat. Cum sextum velum iusserit duplicari secundum faciem tabernaculi, quid dicat superare in velis dimidium veli; et quid dicat: Cubitum ex hoc, et cubitum ex hoc, cum dimidium veli quindecim cubita sint, quoniam triginta cubitorum iussit esse unum velum, quis facile intellegat? Aut si propterea superat de longitudine velorum, quia prima aulaea de bysso et cocco et purpura et hyacintho viginti octo cubitis longa esse praecepit, ista vero capillacia triginta cubitorum esse voluit, duobus cubitis superantur singula aulaea a singulis velis capillaciis: quae in summam ducta, excepto undecimo quod duplicari iussit, viginti cubita excrescunt, quibus superatur ambitus aulaeorum ambitu capillaciorum. Decem quippe velorum cubita bina, quibus longiora erant, viginti faciunt: quorum ex utroque latere decem hinc et decem inde poterant superare, non cubitum ex hoc et cubitum ex hoc, sicut Scriptura loquitur. Quapropter differenda mihi videtur huius loci expositio, donec tabernaculum columnis omnibus, cum atrio, quod circumponitur, omni ex parte consistat. Fortassis enim per anticipationem aliquid dicit de his velis capillaciis, quod ad illa proficiat, de quibus nondum locutus est. Quod enim dicit: Et facies vela capillacia operire super tabernaculum, utrum universum tabernaculum his velis cooperiri velit cum atrio scilicet, de quo circumponendo postea loquitur; an hoc interius tabernaculum, quod decem aulaeis fieri iussit, incertum est. Sequitur ergo et dicit: Et facies operimentum tabernaculo, pelles arietum rubricatas. Etiam hoc operimentum utrum universo tabernaculo fieri iusserit in circuitu, an interiori tantum, similiter habetur incertum. Quod vero adiungit: Et operimenta pelles hyacinthinas desuper, hoc non in circuitu, sed a tecto velut camera accipiendum est.
177.5. (26, 15-21) Et facies, inquit, columnas tabernaculo de lignis imputribilibus: decem cubitorum columnam unam, et cubiti unius et dimidii latitudinem columnae unius; duos anconiscos columnae uni consistentes ex adverso: sic facies omnibus columnis tabernaculi. Quare iusserit fieri hos anconiscos, de quibus antea dixi quid essent, non satis mihi apparet. Si enim ad columnas portandas fierent, quatuor ut minimum fierent: si autem ubi serae incumberent, etiam plures fierent; nam quinas seras singulis columnis distribuit. Nisi forte in his anconiscis non aliquis usus, sed sola significatio sit, sicut in velo undecimo capillacio. Nam columna duos anconiscos velut brachia hinc atque hinc extendens, figuram crucis reddit. Nunc iam videamus numerum columnarum, in quibus et forma tabernaculi possit adverti, utrum quadra, an rotunda sit, an oblongam habeat quadraturam, lateribus longioribus brevioribus frontibus sicut pleraeque basilicae construuntur: hoc enim potius hic evidenter exprimitur. Nam ita dicit: Et facies columnas tabernaculo, viginti columnas ab latere isto, quod respicit ad aquilonem. Et quadraginta bases argenteas facies viginti columnis, duas bases columnae uni in ambas partes eius. Et latus secundum contra austrum viginti columnas, et quadraginta earum bases argenteas; duas bases columnae uni in ambas partes eius, et duas bases columnae uni in ambas partes eius. Repetitio non moveat; quia locutionis est, ut omnes ita intellegantur de quibus non dicit. De basibus autem iam antea diximus, cur una columna duas habeat, quia et capita hoc loco bases vocat.
177.6. (26, 22-25) Videmus igitur vicenis columnis porrecta duo latera tabernaculi aquilonis et austri: duo sunt reliqua, orientale et occidentale, quae si totidem columnas habuissent, procul dubio quadrum esset. Quot autem habeat, de occidentali non tacetur, de orientali tacetur: utrum quia non habuit, et sola illic sine columnis extendebantur aulaea ab extrema columna unius lateris usque ad alterius alteram extremam; an aliqua causa taceantur, ut etiam tacitae intellegantur, nescio. Postea quippe ex ipsa parte orientis decem columnae commemorantur, sed atrii de quo post loquitur, quod huic tabernaculo circumponi iubet. Commemoratis ergo lateribus tabernaculi aquilonio et australi in vicenis columnis, deinde sequitur et adiungit, dicens: Et retro tabernaculum per partem quae est contra mare, facies sex columnas: et duas columnas facies in angulis tabernaculi a posterioribus, et aequales deorsum versus; et in se convenientes erunt, aequales de capitibus in commissuram unam. Sic facies ambobus duobus angulis; aequales sint. Et erunt octo columnae, et bases earum argenteae sedecim: duae bases columnae uni, et duae bases columnae uni in ambas partes eius. De basibus similis ratio et similis locutio est. Latus itaque occidentis, nam hoc est ad mare, columnis octo extenditur; sex mediis, et duabus angularibus quas aequales ad unam commissuram dicit esse debere; credo quod angulus duo in se latera committat, et sit columna angularis lateri utrique communis, ista occidentali et aquiloniae, illa occidentali et australi. Quod autem dicit etiam aequales deorsum versus hoc utique dicit, ut ad perpendiculum librarentur, ne robustiores essent infra quam supra, sicut pleraeque columnae sunt.
177.7. (26, 26-29) Deinde dicit: Et facies seras de lignis imputribilibus, quinque uni columnae ex una parte tabernaculi; et quinque seras columnae lateri tabernaculi secundo; et quinque seras columnae posteriori lateri tabernaculi, quod est ad mare. Mirum si dubitari potest, latus orientale columnas non habuisse in hoc interiore tabernaculo, cui postea circumponitur atrium. Singulas quasque igitur columnas omnium trium laterum habere seras quinas iubet. Et sera, inquit, media inter medias columnas pertranseat ab uno latere in aliud latus. Hoc videtur dicere, ut de columna in columnam sera perveniret, et per intervallum columnarum porrigeretur a latere unius usque in latus alterius: ac per hoc una ex his omnibus columna non erat habitura proprias quinque seras; ad quam extremam quinque perveniebant a columna sibi proxima venientes. Et columnas, inquit, inaurabis auro, et annulos facies aereos, in quos induces seras, et inaurabis auro seras. Ne columnae foraminibus cavernarentur, quo intrarent serae, annulos fieri iussit, quibus ex utraque parte continerentur fines serarum. Proinde intelleguntur hi annulli fixis in ligno ansulis pependisse, ut extremas partes serarum possent capere et continere.
177.8. (26, 30-37) Et eriges, inquit, tabernaculum secundum speciem quae monstrata est tibi in monte. Et facies velamen de hyacintho et purpura et cocco torto et bysso neta; opus textile facies illud Cherubim. Et superimpones illud super quatuor columnas imputribiles inauratas auro, et capita earum aurea, et bases earum quatuor argenteae. Et pones velamen super columnas, et induces illuc, interius quam velamen est, arcam testimonii: et dividet vobis velamen inter medium sancti et inter medium sancti sanctorum. Et operies de velamine arcam testimonii in sancto sanctorum. Haec omnia manifesta sunt, interius intra velamen hoc quatuor columnis impositam fuisse arcam testimonii: quam non sic operiri iussit velamine, ut super arcae cooperculum iaceret velamen, sed ut contra statueretur. Deinde dicit: Et pones mensam foris extra velamen; et candelabrum contra mensam in parte tabernaculi, quae respicit ad austrum: et mensam pones in parte tabernaculi, quae respicit ad aquilonem. Etiam hoc planum est. Quod autem sequitur: Et facies adductorium de hyacintho et purpura et cocco torto et bysso torta, opus variatoris. Et facies velamini quinque columnas, et inaurabis illas auro, et capita earum aurea: et conflabis eis quinque bases aereas: cui usui velamen hoc fiat quinque columnis extentum, post apparebit, nam hic non apparet. Vult enim illud esse velamen ostii tabernaculi, huius videlicet interioris, cui circumponitur atrium. Deinde iubet altare fieri sacrificiorum et holocaustomatum; et dicit quemadmodum fiat: nondum autem dicit ubi ponatur; sed hoc quoque post apparebit.
177.9. (27, 9-13) Hinc iam de atrio loquitur usque in finem, quod circumponendum est tabernaculo illi, de quo prius constituendo locutus est. Et facies, inquit, atrium; quod dicit graece, non; quod quidam interpretes nostri non discernentes, et hoc et illa aulaea, quas, non Graeci dicunt, atria interpretati sunt dicentes: Et facies tabernaculum decem atriorum, ubi decem aulaeorum dicere debuerunt. Nonnulli autem multo imperitiores, ianuas interpretati sunt et et. Sicut autem in lingua latina invenimus aulaea, quas Graeci vocant; ita quam illi appellant, nostri aulam vocaverunt. Sed iam non atrium isto nomine, sed domus regia significatur in latina lingua; apud Graecos autem, atrium. Ergo: Et facies, inquit, atrium tabernaculo in latere quod respicit ad austrum; et tentoria atrii ex bysso torta; longitudo sit centum cubitorum uni lateri: columnae eorum viginti, et bases earum aereae viginti; et circuli earum, et arcus earum argentei. Sic et lateri quod est ad aquilonem, tentoria centum cubitorum longitudinis; et columnae eorum viginti, et bases earum aereae viginti, et circuli earum, et arcus columnarum, et bases inargentatae argento. Latitudo autem atrii quae est ad mare, tentoria eius quinquaginta cubitorum; columnae eorum decem, et bases earum decem. Et latitudo atrii quod est ad orientem, quinquaginta cubitorum; columnae eius decem, et bases earum decem.
177.10. Hic iam videmus commemorari columnas ab oriente, cum loquitur de atrio, et eas decem dicens cum basibus aereis, sicut dixit etiam de occidentalibus: ubi difficillima oritur quaestio. Nam facile est quidem ut accipiamus ab oriente unum ordinem columnarum ad atrium pertinentium, quo tabernaculum interius per omnes quatuor partes cingitur; quia non habebat ex ea parte columnas tabernaculum interius: ab occidente autem ubi iam erant interioris tabernaculi columnae octo, quomodo etiam istas decem, quas exterioris atrii commemorat, accepturi sumus, tamquam ab occidente duo sint ordines columnarum, interiorum octo, et exteriorum decem? Quod si ita est, longiora erunt etiam latera atrii exterioris, quam tabernaculi interioris, ut sit unde ab extremo in extremum alius columnarum ordo dirigatur, et non incurrat in ordinem priorem ad interius tabernaculum pertinentem. Et si hoc est, consequens erit ut vicenae illae columnae duorum laterum tabernaculi interioris, austri et aquilonis, intervallis brevioribus dirimantur, quam illae vicenae quas habet atrium exterius ex eisdem lateribus. Et quia illi exteriores ordines vicenarum columnarum, sicut Scriptura loquitur, centena cubita tenent; isti interiores totidem columnarum quotlibet minus cubita teneant, quoniam hoc Scriptura non expressit, consequens erit ut octo columnae illae tabernaculi interioris in latere occidentali rariores sint quam vicenae illae eiusdem tabernaculi australes et aquiloniae, ut possit comprehendi spatium quantum sufficit decem illis aulaeis circumtendendis, quibus primitus dixit hoc tabernaculum fieri. Habent enim cubita vicena et octona, quae fiunt simul ducenta octoginta: quorum si centena essent in lateribus duobus austri et aquilonis, ubi vicenarum columnarum ordines sunt, quadragena utique cubita tenderentur per alia duo latera orientis et occidentis, et proportione occurrerent in octo columnis cubita quadraginta, sicut in viginti columnis cubita centum; sed non essent longiora latera exterioris atrii, quoniam centenis cubitis definita sunt; et ideo non esset quemadmodum ille ordo decem columnarum ab angulo australi in angulum aquilonium includeret ordinem interiorum octo columnarum. Proinde ut atrio undique circumdetur interius tabernaculum, oportet illud esse etiam longitudinis brevioris: atque ita necesse sit vicenas eius columnas in duobus lateribus, quibus in longum porrigitur, densius constitui, quam sunt atrii exterioris etiam ipsae vicenae; et rarius octo columnas tabernaculi interioris a parte occidentis, quam decem ex eadem parte atrii exterioris: quoniam quidquid minus cubitorum ex illis aulaeis extenditur in columnis vicenis duorum laterum ad austrum et ad aquilonem, compensandum est latitudine orientalis et occidentalis lateris, ut ducenta octoginta cubita consummentur aulaeorum. Non enim sicut de velis capillaciis, ubi unum plus est, ita et de his aulaeis iussit aliquid duplicari. Quapropter si tantum breviatur longitudo tabernaculi interioris, quod ab atrio exteriore posset includi, ut in vicenis eius columnis non centena cubita tendantur aulaeorum; sed verbi gratia, ut minimum nonagena et sena, ut quaternis cubitis breviora sint: haec ipsa quaterna cubita, id est octo cubita in duos aliis lateribus utique tendenda sunt, orientali et occidentali; ac sic in illis octo columnis occidentalibus tabernaculi interioris non extenduntur cubita quadraginta, sed quadraginta quatuor, et alia quadraginta quatuor ab oriente. Cum ergo in decem columnis exterioris atrii tenduntur cubita quinquaginta, in octo autem interioris tabernaculi tenduntur cubita quadraginta quatuor, rariora inveniuntur intervalla interiorum octo columnarum quam exteriorum decem: quia si paria essent, ita in columnis octo quadraginta cubita tenderentur, sicut quinquaginta tendebantur in decem; quoniam quod sunt proportione octo ad decem, hoc sunt quadraginta ad quinquaginta. Quinarium quippe numerum quadraginta octies habent, quinquaginta decies.
177.11. (27, 14-16) Nec nos moverent columnarum intervalla disparia, quod densiores in lateribus longitudinis ponerentur, ubi vicenae sunt, rariores autem in latere latitudinis, ubi octo sunt, nisi aliud existeret quod urgeret mutare sententiam. Cum enim commemorasset longitudinem atrii ad mare habere tentoria quinquaginta cubitorum, et columnas decem, et bases earum decem; et latitudinem atrii ad orientem item quinquaginta cubitorum, et columnas decem et bases decem; atque his dictis perfecta videretur forma tabernaculi cum atrio suo undique ambiente, iniecit aliud, quod ubi et quomodo intellegendum sit, difficillime reperitur: Et quindecim, inquit, cubitorum tentoriorum altitudo lateri uni: columnae eorum tres, et bases earum tres. Et latus secundum, quindecim cubitorum tentoriorum altitudo: columnae eorum tres, et bases earum tres. Et portae atrii tegumen viginti cubitorum altitudo de hyacintho et purpura et cocco neto et bysso torta, varietate acu picta: columnae earum quatuor et bases earum quatuor. Haec ubi constituantur, perfecta illa forma tabernaculi, non video: sed plane video eumdem esse numerum columnarum decem, in tribus et tribus et quatuor, ternis scilicet a lateribus et quatuor in medio. Ac per hoc tentoria illa quinquaginta cubitorum non contexta erunt, ne aditus in atrio nullus sit: sed quindenis cubitis media viginti cubita separabuntur, ut faciant portae tabernaculi tegimen, hoc est velum, quod ornamento velamentoque dependeat, et teneat spatium quatuor columnarum, quod portae atrii deputatum atque separatum est. Ideo velamen ipsum a lateribus quindenum cubitorum divisum atque separatum, etiam specie distingui voluit, ut opere acu picto quatuor illis coloribus variaretur. Sed latera illa quindenum cubitorum hinc atque hinc ternas columnas habentium, si ad eamdem lineae rectitudinem portae atrii coniungantur, non erit spatium inter decem columnas exterioris atrii et octo interioris tabernaculi, ubi sit altare quinque cubitorum, quadrum occupans spatium; et ante ipsum altare, ubi serviatur altari; et inter ipsum et ostium tabernaculi interioris, ubi sit labrum aeneum. Sic enim poni iussum est, unde manus et pedes sacerdotes lavent, quando intrant tabernaculum, vel quando accedunt ut altari deserviant: quod nisi foris a tabernaculo in atrio intellexerimus, quomodo possunt prius lavare manus et pedes, et sic tabernaculum introire? Foris autem ab atrio non possumus altare statuere; quia et tabernaculum et altare circumdari atrio praecepit. Restat igitur ut illa latera quindenum cubitorum hinc atque hinc, et columnarum ternarum, sic accipiamus a lateribus, ut ipsa faciant intervallum totidem cubitorum inter portam atrii et ostium tabernaculi interioris: portam quidem patentem viginti cubitis in quatuor columnis, et habentem velum acu picto opere variatum viginti cubitorum; ostium vero tabernaculi interius, ubi ponatur velamen illud in quinque columnis extentum: quod utique non intra illum ordinem octo columnarum, sed extra foris ad atrium positum intellegere debemus. Tunc enim erit velum ostii tabernaculi, quod ostium tamquam valvis aperiebatur, ubi aulaea inter se circulis et ansis non coniungebantur. Aut si forte intra illum ordinem octo columnarum tabernaculi interioris, opponebatur hoc velamen in quinque columnis ostio tabernaculi, ut quando aperiebatur, interiora non nudarentur, ne a prospicientibus viderentur; quod tamen velamen sive interius ab illo ordine columnarum, sive exterius poneretur, quod non satis elucet: procul dubio distabat moderato intervallo ab eodem ordine columnarum, ne quinque columnae ad quatuor columnas densius constipatae, intercluderent potius aditum, quam velarent.
177.12. Secundum istum itaque modum, et secundum hanc formam tabernaculi nihil iam opus est vicenas illas columnas laterum interioris tabernaculi ad austrum et aquilonem constituere densiores, et rariores illas octo facere quae ab occidente fuerant. Decem quippe illae atrii exterioris ab eadem parte occidentis non longum ordinem faciunt columnarum, quo includantur octo interiores, sed ternis ab utroque latere constitutis, et quatuor in porta, spatium concludunt, ubi et altare sit holocaustomatum intra portam atrii ante ostium tabernaculi; et labrum inter ostium tabernaculi et altare; et intervallum necessarium ministerio inter altare et portam atrii: et sic illud totum spatium atrii concluditur columnis decem, tribus ab aquilone, et tribus ab austro, et quatuor ab occidente, tamquam si graecam litteram facias. Et sic adiungebatur idem spatium longiori ordini columnarum tabernaculi interioris, tamquam si ad litteram memoratam, ex ea parte qua non habet, adiungas litterae productionem quae iota dicitur; ut eius parte quae in medio est, ab eo latere concludatur, et restent hinc atque inde ex ipso iota reliquae partes. Poterant ergo numerari decem columnae in illo longo ordine partis occidentalis tabernaculi interioris, sed cum illis octo adderentur duae, quae fuerant ultimae in ordinibus laterum atrii aquilonis et austri. Nam et illae decem quae proprie ad atrium pertinerent a parte occidentis, unde et intrabatur ad tabernaculum, ternas habebant in lateribus, et quatuor in fronte, ubi porta erat, atque ita spatium usui sacrificiorum necessarium intra atrium ante tabernaculum amplectebatur. In ternis autem columnis quae fuerant a lateribus, tentoria erant de bysso quindenorum cubitorum: in quatuor autem ubi porta erat, velum erat viginti cubitorum acu picto opere variatum.
177.13. (38, 9-18) Nec moveat quod ait Scriptura: Quindecim cubitorum tentoriorum altitudo lateri uni: columnae eorum tres, et bases earum tres. Et latus secundum quindecim cubitorum tentoriorum altitudo: columnae eorum tres, et bases earum tres. Et portae atrii tegumen viginti cubitorum altitudo. Altitudinem quippe eamdem dicit, quae fuerat longitudo tentoriorum. Eadem quippe altitudo est cum texuntur, quae longitudo est cum tenduntur. Quod ne suspicari videamur, alio loco idipsum Scriptura commemorans ait: Et fecerunt atrium quod est ad austrum, tentoria atrii de bysso torta, centum per centum: id est, centum cubita tentoriorum per centum cubita spatii quod tenebant viginti columnae. Deinde sequitur: Et columnae eorum viginti, et bases earum viginti aereae. Et latus quod est ad aquilonem centum per centum, et columnae eorum viginti, et bases earum viginti aereae: et latus quod est ad mare, aulaea quinquaginta cubitorum: columnae eorum decem, et bases earum decem. Eadem dicit aulaea quae tentoria. Et latus quod est ad orientem quinquaginta cubitorum tentoria. Post haec redit ad posteriora tabernaculi, ut ostendat quemadmodum illae decem columnae spatium de quo loquebatur, atrii complectebantur. Quindecim cubitorum, inquit, quod est a dorso. Dorsum appellat, quia posteriora tabernaculi erant, id est a parte occidentis. Et columnae, inquit, eorum tres, et bases earum tres. Et a dorso secundo hinc et hinc secundum portam atrii aulaea quindecim cubitorum: columnae eorum tres, et bases earum tres. Manifestum est certe eadem duo dorsa dici hoc loco, cum commemorantur omnia quemadmodum facta sint, quae latera dicebantur, quando praecipiebatur ut fierent: latera scilicet quia hinc atque inde coniuncta portae occidentalis atrii spatium concludebant; dorsa vero, quod a tergo tabernaculi erat haec pars atrii, id est a parte occidentali. Sequitur autem et dicit: Omnia aulaea atrii de bysso torta, et bases columnarum aereae, et ansae earum argenteae, et capita earum inargentata argento; et columnae inargentatae argento, omnes columnae atrii. Deinde adiungit quod nondum isto loco commemoraverat: Et velamen portae atrii opus variatoris, de hyacintho et purpura et cocco neto et bysso torta; viginti cubitorum longitudinem et latitudinem. Ecce ubi apparet eamdem dictam superius altitudinem, quae aulaeorum extentorum fuerat longitudo. Denique addit: Et latitudinem quinque cubitorum. Tot enim cubitis latitudinis erigebantur tentoria exterioris atrii, sicut interioris cubitis quatuor. Sic autem et superius dixerat: Longitudo autem atrii centum per centum, et latitudo quinquaginta per quinquaginta, et altitudo quinque cubitorum ex bysso torta. Hanc altitudinem dicens quam postea latitudinem dixit; quoniam quae iacentium latitudo est, eadem erectorum altitudo. Sicut quod paulo ante commemoravi, quae cum texuntur altitudo est, eadem cum tenduntur longitudo est.
177.14. (26, 8-12) Nunc iam quod distuleram, videamus; quomodo ex hac forma universi tabernaculi, quam sicut potui ante oculos collocavi, difficultas illa solvatur de capillaciis velis. Quae fortasse ideo erat abstrusior, quia per anticipationem ibi aliquid dictum est, quod proficeret operi, de quo postea fuerat locuturus, cum atrium tabernaculo circumponendum describeret. Nunc itaque verba ipsa videamus. Et suppones, inquit, quod superabit in velis tabernaculi, dimidium veli quod superabit subteges; quod abundat in velis tabernaculi, subteges post tabernaculum. Hoc totum quod dictum est unum sensum habet, quia dimidium veli quod superaverit, hoc est, id quod abundaverit de velis tabernaculi, subtegendum est post tabernaculum. Quomodo ergo superet, id est, abundet et restet dimidium veli, ex illa serie connexorum velorum oportet inquirere: quoniam quinque in se, et sex in se connecti voluit, sicut superius loquens dixerat, sextum velum a facie tabernaculi duplicandum, id est ab oriente. Toties enim posteriora tabernaculi a parte occidentis esse significavit, id est ad mare. Quid igitur facies tabernaculi, nisi pars illa intellegenda est quae est ad orientem? Pars ergo illa qua vela quinque connexa sunt, habet cubita centum quinquaginta, hoc est quinquies tricena (tricenorum enim cubitorum erant singula, sicut ea Deus fieri iusserat): illa vero pars in qua erant non quinque, sed sex vela sibimet similiter connexa, cubita habebat centum octoginta, id est sexies tricena, ac per hoc duplicato ex eis uno velo, sicut iussum est, secundum faciem tabernaculi, minuebantur in ea duplicatione cubita quindecim; quibus detractis, centum sexaginta quinque remanebant. Et ideo post centum quinquaginta cubita, quibus illi parti quinque velorum etiam ista pars sex velorum aequabatur, superabant atque abundabant cubita quindecim. Illinc enim erant a parte quinque velorum, cubita centum quinquaginta: hinc autem a parte sex velorum, duplicato uno velo secundum faciem tabernaculi, erant cubita centum sexaginta quinque. Plus ergo habebat pars ista cubita quindecim. Hoc dicit dimidium veli, quod iubet subtegi post tabernaculum, ut quia illud a facie duplicatum est, hoc dimidium redundans a posteriore parte tabernaculi non duplicaretur, sed subtegeretur, id est, omnia ipsa quindecim cubita subtermissa tegerentur: ac sic et ipsa illi longitudini detraherentur, sicut illa itidem quindecim a facie tabernaculi unius veli duplicatione detracta sunt: eoque modo centum quinquaginta cubitis quinque velorum occurrerent ex alia parte centum quinquaginta cubita sex velorum; triginta scilicet cubitis de centum octoginta detractis, a facie tabernaculi velo duplicato, et a posterioribus tabernaculi dimidio velo subtecto.
177.15. (26, 13) Iam illud quod sequitur aliud est, et aliam quaestionem infert, propter quam maxime huius loci expositionem differendam putavi, ut prius et formam constituendi tabernaculi, et de atrio circumponendo quod scriptum est videremus. Sequitur ergo: Cubitum ex hoc, et cubitum ex hoc, ex eo quod superat velis de longitudine velorum tabernaculi, erit contegens super latera tabernaculi hinc atque hinc, ut operiat. Aliud est quod superabit una pars sex velorum aliam partem quinque velorum, propter ampliorem velorum numerum, unde iam diximus: aliud quod superabit de longitudine velorum, unde nunc dictum est. Ita enim non pars parti comparatur, et altera alteram superare invenitur; illa scilicet, quae vela sex habet, illam quae vela quinque habet; quae ambae ut sibimet aequarentur, a facie tabernaculi facta est unius veli duplicatio, a tergo dimidii subtectio: sed ipsa vela capillacia comparata aulaeis, ex quibus decem iussit fieri interius tabernaculum quatuor coloribus textis, longiora reperiuntur cubitis binis. Ea enim erant aulaea singula cubitorum viginti octo, ista triginta: ideo hic non ait: Ex eo quod superat de velis; sed: Ex eo quod superat velis de longitudine velorum. Quid est ergo: Cubitum ex hoc, et cubitum ex hoc, erit contegens super latera tabernaculi, nisi quia illa longitudo in qua binis cubitis vela capillacia longiora sunt aulaeis, singulis singula, non tota in unam partem cogenda est, id est, ut quidquid superat, ad posteriora tabernaculi colligatur; sed distribuatur ex aequo, tantumque eius ad priora tabernaculi, quantum ad posteriora tribuatur: id est, quoniam duo cubita in singulis velis eamdem quae superat longitudinem faciunt, ut cubitum inde auferat pars ista, et cubitum illa; ita de singulis cubitis suis habebit pars ista cubita decem, et illa de suis singulis decem; quoniam decem vela binis cubitis longiora, viginti cubitorum longitudinem faciunt, qua videntur superare serie sua seriem aulaeorum?
177.16. Deinceps videndum est haec viginti cubita, quae superant de longitudine velorum, cui spatio cingendo proficiant. Si enim velis capillaciis interius tabernaculum circumtegitur, ita superant, ut quid ex eis cooperiatur non sit omnino. Unde restat etiam ipsa subtegi, et subtegendo detrahi, quod Scriptura non dicit. Aulaea quippe decem, quae habent cubita vicena et octona, quibus interius tenditur tabernaculum, circumplectuntur spatium quantum possunt circumplecti cubita ducenta octoginta: unde latera illa longiora australe et aquilonium, habentia vicenas columnas, auferunt ex his cubitis centena cubita; restant octoginta, quae duobus reliquis lateribus brevioribus, orientali quod non habet ordinem columnarum, et occidentali ubi erant columnae octo, quadragena distribuantur. Proinde in capillaciis velis, quoniam detractis triginta cubitis trecenta restabant, si trecentis cubitis capillaciorum velorum, ducenta octoginta cooperiantur aulaeorum, ita supererunt viginti, ut non sit quod ex eis legatur. Proinde duo illa cubita, quae singula capillacia plus habent, ex quibus summa viginti cubitorum collecta est, sic distribuenda sunt: Cubitum ex hoc, et cubitum ex hoc; id est, ne omnia in unam partem cogantur, ut proficiant operiendis lateribus tabernaculi, sed exterioris atrii, id est, omnia illa trecenta cubita velorum capillaciorum extrinsecus tabernaculum cingant. Adiunctis quippe lateribus atrii exterioris centenum cubitorum, id est, austri et aquilonis, quinquagena cubita supersunt orientis et occidentis, quae omnia fiunt trecenta, quibus cooperiendis capillaciorum trecentena sufficiunt. Hoc est quod ait: Cubitum ex hoc, et cubitum ex hoc; id est, distributio duorum cubitorum, quibus unumquodque velum capillacium longius est, hoc est ex eo quod superat velis de longitudine velorum, erit contegens super latera tabernaculi; illa scilicet exteriora quae ad atrium pertinent, hinc atque hinc ut operiat: nec illa ipsius atrii, quae centenis cubitis et vicenis columnis tenduntur; ipsa enim non sunt facta longiora, quam illa interioris tabernaculi quae decem aulaeis tenduntur, et vicenas etiam ipsa columnas habent. Nam sicut interioris tabernaculi duo latera ab aquilone et austro centenis cubitis porriguntur, ita et exterioris atrii. Non ergo ad ipsa exteriora totidem columnarum latera tegenda capillaciorum velorum proficit longitudo, qua longitudinem superant aulaeorum. Tantum enim dant exterioribus lateribus, quantum et interioribus darent, id est cubita centena, quae fiunt ducenta: sed quia lateribus orientis et occidentis sufficerent latera quadragena, si tantummodo interius tabernaculum velis capillaciis cingeretur; additis autem lateribus atrii crevit tabernaculi latitudo, ut tegendis lateribus orientali et occidentali iam non quadragena, sed quinquagena cubita sint necessaria: ad ea tegenda proficere potuit capillaciorum velorum longitudo amplior quam aulaeorum; ut non ambo cubita, quibus binis longiora sunt, ex una parte impenderentur, sed cubitum ex hoc, et cubitum ex hoc; ac sic haberet ex ipsa superabundantia latus orientale cubita decem, et occidentale alia decem. Viginti enim sunt bina decem: quia veli undecimi cubita triginta duplicatione et subtectione ab hoc ambitu detrahuntur.
177.17. Sed quoniam id quod latine interpretatum est: Cubitum ex hoc, et cubitum ex hoc, ex eo quod superat velis de longitudine velorum tabernaculi, erit contegens super latera tabernaculi, graecus habet, quae latini nonnulli non latera, sed obliqua interpretati sunt, merito movet, quia etsi nihil hic videatur obliquum, ubi omnes anguli quatuor laterum recti sunt; tamen dici latera illa non possunt, quorum unum est in facie, alterum retro, id est, orientale et occidentale, sed dici possunt a dextro et a sinistro, id est, aquilonium et australe: cum ergo non sint ea quae habent cubita quinquagena, quibus lateribus tegendis proficere potuisse diximus superantem longitudinem capillaciorum velorum; quomodo erit verum: Cubitum ex hoc, et cubitum ex hoc, ex eo quod superat velis de longitudine velorum tabernaculi, erit contegens super latera tabernaculi? Sed nimirum de illis lateribus tegendis loquitur, quae etiam dorsa appellat quindenorum cubitorum columnarumque ternarum, quae cum porta atrii habente cubita viginti et columnas quatuor, quinquaginta complent cubita et columnas decem. Haec latera ex istis suis finibus in medio posuerunt atrii portam, ex illis autem ostium tabernaculi: inter portam atrii et ostium tabernaculi spatium iacet, quantum cubita illa concludunt viginti a porta, et dextra laevaque quindena. In eo spatio est altare holocaustomatum intra portam atrii ante ostium tabernaculi; et inter altare et ostium tabernaculi labrum aereum, ubi sacerdotes manus et pedes lavabant. Diligenter autem mensuris examinatis, fortasse in istis lateribus ternarum columnarum, quae graece dicta sunt, nonnulla etiam obliquitas invenitur; ut non frustra quidam interpretes nostri obliqua interpretarentur, quae in graeco repererunt. Non enim vela capillacia quindenis cubitis suis possunt tegere quindena cubita tentoriorum in illis lateribus, nisi posterioribus partibus tabernaculi, antequam ad illa latera deflectantur, non amplius quam dena cubita impenderint. Ac sic ex linea recta posterioris tabernaculi, id est a parte occidentis; quae linea cum habuisset octo columnas pertinentes ad interius tabernaculum, decem habere coepit additis lateribus atrii exterioris; et cum habuisset cubita quadraginta ad octo columnas pertinentia, quinquaginta habere coepit in columnis decem: ex hac ergo linea cum tecta fuerint velis capillaciis dena cubita ab utroque angulo venientia, restabunt in medio triginta non tecta velis capillaciis, sed illis tantummodo aulaeis; in quorum triginta cubitorum medio, per quotlibet cubita tenderentur, erat ostium tabernaculi. Proinde illa latera ternarum columnarum et quindenorum cubitorum, si ex illis finibus suis quibus iungebantur portae atrii, patebant inter se cubitis viginti, quia tantum habebat porta quae illa latera dirimebat; ex aliis autem finibus quibus haerebant posteriori illi lineae tabernaculi, de qua locuti sumus, habebant inter se cubita triginta; procul dubio erant obliqua: quoniam plus inter se patebant ex hac parte ubi habebant media cubita triginta, quam ex illa parte ubi habebant media cubita viginti. Ita illa decem cubita capillaciorum velorum, quod erat dimidium abundantis longitudinis, quae proficiebant posteriori parti tabernaculi, hoc est occidentali, sicut alia decem proficiebant priori parti, id est orientali, quinis cubitis complebant tecturam laterum illorum, quae graece dicta sunt, inde quinque et hinc quinque. Quae si defuissent, dena cubita tegerentur in eisdem lateribus, et quina nuda essent. Itaque, quantum mihi videtur, melius intellegitur hinc esse dictum: Cubitum ex hoc, et cubitum ex hoc, ex eo quod superat velis de longitudine velorum tabernaculi, non quia erant, cum hinc et inde quina essent; sed quia ex illa longitudine redundabant, in qua binis cubitis erant aulaeis capillacia longiora, ex quibus duobus cubitis uniuscuiusque veli cubitum profecerat parti orientali: restabat utique alterum cubitum parti occidentali, ut cubitum ex hoc et cubitum ex hoc esset contegens super tabernaculi. Unde dictum est, hinc atque hinc ut operiat, quia non operiebat totum, si eadem quina cubita defuissent.
177.18. Nunc iam quoniam satis disputatum est, quomodo illa omnia intellegenda sint, quae in tabernaculi constitutione videbantur obscura, breviter si possumus enitamur ostendere quid sit eadem disputatione confectum. Ab occidente igitur intrabatur, et prima erat ingrediendi porta atrii, quae patebat viginti cubitis, et habebat quatuor columnas, quibus dependebat velum viginti cubitis extentum, erectum autem cubitis quinque, quatuor illis saepe commemoratis coloribus acu picto opere variato. Hac porta ingrediens excipiebatur atrio, cuius latera dextera laevaque quindenis cubitis et ternis columnis porrigebantur introrsus; ut in medio ponerent ostium tabernaculi interioris, in ea parte quo perveniebant, sicut in medio ponebant portam atrii, ab ea parte unde incipiebant. Hoc itaque atrium latius erat quam longius. Nam longitudo eius erat a porta ipsius usque ad ostium tabernaculi interioris, in cubitis ferme quindecim: latitudo autem circa portam in cubitis viginti, circa ostium vero in cubitis triginta. Unde obliqua illa latera fuisse intelleguntur, quae dextera laevaque in columnis ternis et quindenis cubitis erant. In hoc atrio erat altare sacrificiorum quadratum, quinque scilicet cubitis longum, et totidem latum. Inter portam et altare spatium erat, ubi versabantur qui sacrificia imponebant altari: introrsus vero inter altare et ostium tabernaculi, locus erat cineris ante altare, et deinde labrum aeneum ubi manus et pedes sacerdotes lavabant, vel altari in atrio servituri, vel tabernaculum interius ingressuri. Tentoria porro huius atrii in lateribus ternarum columnarum byssina erant, extenta cubitis quindenis, erecta cubitis quinis.
177.19. Ab hoc ergo atrio intrabatur ostium tabernaculi cum transisses altare, et labrum aeneum. Intrabatur autem apertis aulaeis, quibus decem, quinque hinc et quinque inde ex adverso sibimet constitutis, totum ipsum interius tabernaculum cingebatur. Quod ostium ingresso occurrebat velum, quod ad ostium fuerat oppositum, in quinque columnis extentum, variatum illis quatuor coloribus: quod velum cum faciendum praeciperet, adductorium vocavit, credo quod curreret, ducendo et reducendo, cum operiret atque aperiret ingressum. Transito isto velo, excipiebat pars tabernaculi media inter hoc velum et illud alterum interius, quod columnis quatuor fuerat impositum, ex illis quatuor coloribus factum, et separabat inter sancta quae forinsecus erant, et sancta sanctorum interius posita. In hoc itaque medio spatio inter ista duo vela, mensa erat aurea, quae habebat panes propositionis in parte aquilonis; et contra eam candelabrum aureum septem lucernarum in parte austri. Huc usque secundis sacerdotibus licebat intrare.
177.20. Interius autem, id est, in sancto sanctorum ultra velum quatuor columnarum, area erat testimonii deaurata, in qua erant tabulae lapideae Legis, et virga Aaron, et urna aurea cum manna, et propitiatorium desuper aureum, ubi stabant duo cherubim, alis obumbrantes propitiatorium et intuentes invicem et ipsum. Ante arcam vero, id est inter arcam et velum, positum erat altare incensi, quod aliquando aureum dicit Scriptura, aliquando deauratum, aureum utique appellans quia erat inauratum. Ad haec sancta sanctorum nisi summo sacerdoti non licebat intrare quotidie propter inferendum incensum; semel autem in anno cum sanguine ad purificandum altare, et si quando forte exigebat necessitas pro peccato sacerdotis, aut universae synagogae, sicut in Levitico scriptum est. Sic intrabatur tabernaculum ab occidente, id est a porta atrii usque ad latus orientale introrsus ubi erat arca testimonii.
177.21. Hoc autem interius tabernaculum, quod incipiebat non a porta atrii, sed ab ostio quod appellabatur ostium tabernaculi, et finiebatur in longum latere orientis ubi erat arca testimonii, decem aulaeis concludebatur, quorum erant singula viginti octo cubitorum, quinque hinc et quinque inde, sibimet connexa ansulis et circulis, et ex adverso sibimet constituta; et columnis vicenis in lateribus longioribus aquilonis atque austri, et columnis octo a latere occidentis, a latere autem orientis nullis columnis, sed solis aulaeis. Quae aulaea decem erigebantur in cubitis quatuor, et per totum circuitum tendebantur in cubitis ducentis octoginta: quorum centena in lateribus erant longioribus austri et aquilonis per vicenas columnas; quadragena vero cubita in reliquis duobus lateribus brevioribus; uno occidentis per columnas octo; altero orientis, ubi columnae non erant, sed sola tendebantur aulaea de solis duabus angularibus columnis, mediis autem nullis: et erant haec aulaea decem de quatuor coloribus texta. Hoc ergo interius tabernaculum circumdabatur atrio ab austro viginti columnis, et ab aquilone viginti. Quae duo atrii latera aequalem habebant longitudinem cum lateribus interioris tabernaculi; quia et ipsa vicenis columnis porrigebantur in cubitis totidem, id est centenis. A latere autem orientis atrium concludebatur columnis decem, cubitis quinquaginta: qui ordo columnarum rectus erat, et incurrebat in illas duas angulares interioris tabernaculi, quas solas orientis pars habebat; proinde cum ipsis complebantur decem. A latere autem occidentis habebat quidem atrium decem columnas, non tamen recto ordine, sed sicut iam ostendimus, tamquam triporticum, quatuor a porta, et ternas a lateribus.
177.22. Universum autem atrium in circuitu tabernaculi tentoriis byssinis cingebatur, quae erigebantur cubitis quinque: his superveniebant vela capillacia undecim, ex una parte quinque sibimet connexa, ex alia sex. In connexione ergo quinque velorum, cubita erant centum quinquaginta; ex alia vero parte in connexione sex velorum, cubita erant centum octoginta: quoniam vela singula tricenorum fuerunt cubitorum. Sed ut alia pars alteri coaequaretur, duplicatum est unum velum a facie tabernaculi, id est ab oriente; et subtectum est dimidium velum a parte posteriore, id est ab occidente: atque ita subtracta sunt cubita triginta, quanta erat veli unius longitudo; et remanserunt centum quinquaginta, quot etiam ex parte altera fuerunt. Circuitus itaque velorum capillaciorum, quo cingebatur atrium tabernaculi, trecentis cubitis tendebatur, sicut circuitus decem aulaeorum interioris tabernaculi cubitis ducentis octoginta. Aulaea quippe singula habebant cubita vicena et octona in longitudinem; capillacia vero vela tricenis cubitis longa erant. Quapropter ex ambitu aulaeorum interioris tabernaculi, qui erat in cubitis ducentis octoginta centena cubita in lateribus longioribus erant austri et aquilonis, et quadragena in duobus brevioribus orientis et occidentis: ex ambitu autem capillaciorum velorum, quo atrium exterius tegebatur, quia ambitus erat in cubitis trecentis, centena erant in lateribus longioribus austri et aquilonis, quoniam aequalia erant lateribus tabernaculi interioris, quinquagena autem in duabus reliquis partibus orientis et occidentis. Ac per hoc duo illa cubita, quibus longius erat aulaeo velum capillacium, non lateribus austri et aquilonis, quae paria erant atrii exterioris et tabernaculi interioris, sed lateribus orientis et occidentis proficiebant. In eis enim lateribus creverat tabernaculi latitudo circumposito extrinsecus atrio: sed quinquaginta cubita velorum capillaciorum a parte orientis per decem columnarum rectum ordinem tendebantur, eisque proficiebat unum cubitum ex duobus illis, quibus eorumdem velorum maior fuerat longitudo; alia vero cubita quinquaginta, quae occidentali latere debebantur, quibus alterum ex duobus illis cubitum proficiebat, non tendebantur per columnarum ordinem rectum. Ibi enim erat illa tamquam triporticus, quae concludebat spatium atrii, ubi esset altare sacrificiorum, quatuor columnis a porta, et ternis a lateribus: ac per hoc non poterant etiam portam cingere illa cubita quinquaginta, sed usque ad cooperienda obliqua illa latera tendebantur, quae in columnis ternis et quindenis cubitis erant. Erigebantur autem capillacia vela cubitis quatuor, eisque tegebantur atrii tentoria byssina, quorum erat erectio in cubitis quinque.
177.23. Pelles vero rubricatae super capillacia vela veniebant. Desuper autem, id est, a parte tecti, vice camerae tabernaculum pellibus hyacinthinis tegebatur: utrum cum atrio et spatium illud interius, non apparet; sed credibilius est atrii spatia quae inter exteriores et interiores columnas erant, coelum apertum habuisse, maxime illud occidentis, ubi erat altare sacrificiorum.
Chapter 7 of 15