Liber III (Leviticus), Quaestiones 1–33
(5, 1) Si autem anima peccaverit, et audierit vocem iurationis, et ipse testis fuerit aut viderit, aut conscius fuerit, si non nuntiaverit, et accipiet peccatum: hoc est: Si non nuntiaverit, accipiet peccatum. Quod enim additum est, et, locutionis est usitatae in Scripturis. Verum iste sensus quia obscurus est, exponendus videtur. Hoc enim videtur dicere, peccare hominem quo audiente iurat aliquis falsum, et scit eum falsum iurare, et tacet. Tunc autem scit, si ei rei de qua iuratur, testis fuerit, aut vidit, aut conscius fuit; id est, aliquo modo cognovit, aut oculis suis conspexit, aut ipse qui iurat illi indicavit: ita enim potuit esse conscius. Sed inter timorem huius peccati, et timorem proditionis hominum, non parva existit plerumque tentatio. Possumus enim paratum ad periurium admonendo vel prohibendo a tam gravi peccato revocare: sed si non audierit, et coram nobis de re quam novimus, falsum iuraverit, utrum prodendus sit, si proditus etiam in periculum mortis incurrat, difficillima quaestio est. Sed quia non hic expressit cui hoc indicandum est, utrum illi cui iuratur, an sacerdoti, vel cuipiam qui non solum eum persequi non potest irrogando supplicium, sed etiam orare pro illo potest; videtur mihi quod se homo solvat etiam a peccati vinculo, si indicet talibus, qui magis possunt prodesse quam obesse periuro, sive ad corrigendum eum, sive ad Deum pro illo placandum: si et ipse confessionis adhibeat medicinam.
(5, 2-6) Post hoc autem peccati genus, quod de periurio alicuius non indicato commemoravit nullum pro eo sacrificium iussit offerri; sed deinde subiunxit: Anima quaecumque tetigerit omnem rem immundam, aut morticini, aut a fera capti immundi, aut eorum quae sunt morticina abominationum immundarum, morticinum iumentorum immundorum aut tetigerit ab immunditia hominis, ab omni immunditia eius, quam si tetigerit, inquinabitur: et latuerit eum, post hoc autem cognoverit, et deliquerit. Neque hic sacrificium pro isto genere peccati quod offerretur commemoravit, sed adhuc adiecit, et ait: Anima quaecumque iuraverit distinguens labiis malefacere, aut benefacere, secundum omnia quaecumque distinxerit homo cum iureiurando, et latuerit eum, et id cognoverit, et peccaverit unum ex his, et confessus fuerit peccatum, pro quo peccavit adversus ipsum. His omnibus sine aliqua interpositione sacrificii connexis et explicatis, adiungit, et dicit: Et offeret pro iis quae deliquit Domino, pro peccato quo peccavit, feminam ab ovibus agnam, aut capram de capris pro peccato, et exorabit pro eo sacerdos pro peccato, et remittetur illi peccatum. Quid est ergo quod pro tacito cuiusquam periurio, et pro eo quod tangitur morticinum vel aliquid immundum, nullum sacrificium commemoravit; pro eo vero peccato ubi falsum quisquam nesciens iurat, dixit offerri agnam vel capram? An pro omnibus supra dictis hoc sacrificium oportet intellegi? Voluit enim prius omnia enumerare, et sic inferre quo sacrificio possint expiari. Sed in eis omnibus supra dictis generibus peccatorum, sunt quaedam propter locutionum modos subobscure posita, sicuti est quod ait, morticinum iumentorum. Ea enim quae a Graecis appellantur, plerique nostrorum iumenta interpretati sunt; quod nomen in latina consuetudine eorum animalium est, quorum laboribus adiuvamur, maxime in portandis oneribus, sicuti sunt equi, asini, muli, cameli, et si quid huiusmodi: quae vero Graeci vocant, tam late intelleguntur, ut omnia aut prope omnia pecora isto nomine concludantur. Et ideo novo genere locutionis, velut, additum est in graeco, immundorum, cum diceretur, iumentorum: quoniam sunt etiam munda pecora, quae appellantur. Quae autem iumenta usus latinus appellat, secundum Legis distinctionem nonnisi immunda sunt.
(5, 4-6) Item quod ait: Anima quaecumque iuraverit, distinguens labiis malefacere aut benefacere, quaeritur quid dixerit, distinguens. Assidue quippe hoc verbum ponit Scriptura. Unde est et illud: Reddam vota mea, quae distinxerunt labia mea: item dicitur ad Ezechielem: Cum dicam iniquo: Morte morieris, et tu non distinxisti neque locutus es; item scriptum est: Si qua in domo patris sui constituta voverit votum, distinguens labiis suis adversus animam suam. Videtur ergo ista distinctio quasi definitio esse, qua secernitur aliquid a caeteris, quae solo dicto non tenentur. Sic ergo accipiantur tamquam dictum sit: Anima quae iuraverit, definiens labiis malefacere aut benefacere, secundum omnia quae definierit homo cum iureiurando, et latuerit eum, id est, nesciens faciendum esse vel non faciendum, iuraverit facere: et id cognoverit, et peccaverit unum ex his, sive quia iuravit antequam cognosceret, sive quia fecit quod iuravit, et cognovit postea quia non fuit faciendum neque iurandum: et confessus fuerit peccatum pro quo peccavit, id est, peccatum quod peccavit: locutio est enim. Quod autem addidit: adversus ipsum, quid intellegitur, nisi adversus ipsum peccatum confessus fuerit, id est, confitendo peccatum accusaverit? Et offeret pro iis quae deliquit Domino, pro peccato quo peccavit, feminam ab ovibus agnam. Usitata locutione agnam feminam dicit, quasi possit esse non femina: aut capram de capris, sicut agnam de ovibus, quasi possit esse aut agna nisi de ovibus, aut capra nisi de capris. Nonnulla autem quaestio est, immo non parva, quid sit quod assidue dicit: Post hoc autem cognoverit, et deliquerit: quasi tunc fiat delictum, cum fuerit cognitum. An potius quia nisi pro cognito satisfieri non potest? Sed non ait: Post hoc autem cognoverit et poenituerit eum: quid ergo est: Post hoc cognoverit et deliquerit? An si post cognitionem deliquerit; ut si sciens fecerit quod faciendum non esset, tunc delicto purgatio debeatur? Sed non ita praelocutus est. Ea quippe videtur exsequi peccata quae ab ignorantibus, et per hoc a nolentibus committuntur. Fortassis ergo aliquo genere locutionis deliquerit dictum est, delictum esse didicerit. An potius converso ordine dictum est (quia et talia genera locutionis habet Scriptura) quod per alia loca similia recto ordine dicebatur? Nam cum alibi toties scriptum sit: Et deliquerit et cognitum fuerit ei; hic tantum converso, ut dixi, ordine, prius dictum est cognoverit, deinde et deliquerit. Ordine autem suo, ita dici posset: Anima quaecumque tetigerit omnem rem immundam aut morticini, aut a fera capti immundi, aut eorum quae sunt morticina abominationum immundarum, morticinum iumentorum immundorum, aut tetigerit ab omni immunditia hominis, ab omni immunditia eius quam si tetigerit inquinetur, et si latuerit eum, et deliquerit, post hoc autem cognoverit.
(5, 7) Si autem non valet manus eius quod satis est in ovem, offeret pro peccato suo quod peccavit, duos turtures aut duos pullos columbinos Domino; unum pro peccato, et unum in holocaustoma. Certe hic aperit quaestionem, de qua superius cum loqueretur ambigebamus. Ideo quippe videtur dicere, unum pro peccato, alterum in holocaustoma, quoniam non offerebatur sacrificium pro peccato nisi cum holocausto. Denique cum prius seorsum de holocaustis loqueretur, commemoravit turturem, et non dixit duos: nunc vero ideo duos dicit, quia sacrificium pro peccato sine holocaustomate non offerebatur. Quod ergo superius dicebat: Et imponet super holocaustoma, non est dubium quod prius holocaustoma, deinde illud superimponebatur: nunc vero de avibus aliter dicit, ut prius offeratur pro peccato una avis, deinde altera in holocaustoma.
(5, 15) Quod autem ait: Anima, si latuerit eum oblivione; id est, si oblivione factum fuerit ut lateat eum, vel eam si ad animam refers, quoniam eum dicendo, ad hominem retulit. Animas quippe hic homines dicit.
(5, 15-16) Et peccaverit nolens a sanctis Domini. Videtur obscure positum hoc peccati genus, sed in consequentibus aperitur, ubi dicit post oblatum de ariete sacrificium: Restituet illud, et quintas adiiciet. Ibi enim intellegitur hoc esse a sanctis oblivione peccare, aliquid per oblivionem usurpare quod debetur sanctis, sive sacerdotibus, sive oblationibus, vel primitiarum, vel quidquid huiusmodi.
(5, 17-19) Et anima quaecumque peccaverit, et fecerit unum ab omnibus praeceptis Domini, quae non oportet fieri, et non cognoverit, et deliquerit, et acceperit peccatum suum, et afferet arietem sine macula de ovibus pretio argenti in delictum ad sacerdotem: et exorabit pro eo sacerdos propter ignorantiam eius, quam ignoravit, et ipse non scivit, et remittetur illi. Deliquit enim delictum ante Dominum. Excepta locutionum inusitata densitate, quae iam propter assiduam repetitionem debent esse notissimae, totus iste sensus obscurus est; quoniam quaeritur quomodo discernatur hoc genus delicti ab eis quae superius quadam generalitate complexus est. Videtur enim hoc ratio poscere, ut certis generibus peccatorum certa genera, quibus expientur, sacrificiorum adhibenda sint. Hoc autem quod modo commemoravi, non specialiter exprimit peccatum, sed in ea videtur generalitate versari, de qua ante cum diceret, constituit sacrificium sacerdoti vitulum, et universae synagogae similiter vitulum, principi caprum, et cuicumque animae, hoc est cuicumque homini capram, vel si voluerit ovem, tamen femininum pecus. Deinde coepit excepta facere quaedam genera peccatorum, et nominatim exprimere pro quibus quid offerendum sit; velut de audito et tacito cuiusquam periurio, et de tacto morticino et immundo, et iuratione falsa per ignorantiam; de ovibus agnam, aut capram de capris, aut par turturum, aut duos pullos columbinos, aut decimam partem oephi similaginis; pro eo autem peccante qui per oblivionem aliquid sanctorum usurpavit, arietem et eiusdem rei restitutionem, quintis adiectis. Nunc vero non expressa specie peccati, generaliter addens: Anima quaecumque deliquerit, et fecerit unum ab omnibus praeceptis Domini, quae non oportet fieri (sic in illa generalitate dicebat: Unum ex praeceptis Domini quod non fiet), et non cognoverit, et deliquerit, id est, per ignorantiam nolens peccaverit; arietem iubet offerri, non capram aut feminam ex ovibus, sicut superius in tali peccatorum generalitate constituerat. Quid sibi ergo vult ista permixtio? Nisi forte quod hic dicit: Deliquit enim delicto delictum ante Dominum, hoc quod ait, ante Dominum, in his voluit delictum intellegi, quae fiunt ante Dominum, id est, quibus Domino in tabernaculo deservitur: unde aliquid paulo ante dixerat, cum ait: Peccavit a sanctis; et intelleximus, usurpavit aliquid sanctorum, quia etiam restitui praeceperat. Ac per hoc non sic tantum peccari potest in his rebus, si aliquid inde per oblivionem usurpetur; sed etiam multis aliis modis potest quisque per ignorantiam delinquere in iis quae servituti Domini exhibentur: hoc voluit postea genus delictorum generaliter commemorare, et ideo et illic et hic arietem iussit offerri. Plenae sunt autem Scripturae cum dicitur, ante Dominum, et non intellegitur nisi illud quod Domino exhibetur, sicut sacrificium, vel primitiae, vel aliqua in sacris servitus.
(5, 7) Quaeritur etiam utrum ubique sit accipiendum quod dictum est: Si non valet manus eius quod satis est ad ovem, offerre eum debere par turturum, aut duos pullos columbinos; et si hoc quoque non valet, certam similaginis quantitatem. Quoniam si ubique ita licere intellegitur, non potest quidem dici, sacerdotem non habere vitulum, aut universam synagogam, aut principem non habere caprum vel ovem: et si ita est, quid opus erat postea dicere, tacitum cuiusquam periurium, aut tactum immundum, et periurium per ignorantiam factum purgari sacrificio agnae et caprae, cum eadem sacrificia praecepta sint etiam in illa generalitate peccati, ad quam generalitatem etiam ista potuerunt pertinere? Si autem hinc ista discernuntur, quod licebat pro eis turtures et columbos, vel etiam, si hoc non esset, similaginem offerri, ibi autem ubi non dictum est non licebat; non videtur subventum esse pauperibus; quoniam multa possent esse delicta non specialiter expressa, quae ad illam generalitatem referrentur, ubi gravarentur inopes, si tantummodo capram feminam, et agnam ex ovibus, et illas aviculas, et similaginem licebat offerri. Nisi forte quis dicat, hoc discerni ista excepta et nominatim expressa peccata ab illis quae generaliter commemorata sunt, quia hic agnam dixit, ibi ovem, ut aetas pecorum aliquam differentiam faciat: dum tamen intellegatur pauperibus peraeque subventum, ut si non haberent ulla animalia quadrupedia, aut memoratas aves aut similaginem offerrent pro peccatis ignorantiae suae. Si autem movet quare cum generaliter omnia ignorantiae peccata concluserit, et sacrificia non pro distantia peccatorum quam non fecerat, sed pro distantia personarum distinxerit; postea voluerit etiam peccata distinguere, et pro eorum diversitate sacrificia diversa praecipere, quasi non ad illam generalitatem omnia pertinerent: sic factam posterius exceptionem oportet intellegi, ut quaecumque remanserint, his exceptis quae nominatim et speciatim commemoravit, dicta in illa generalitate intellegamus. Quem modum locutionis non est alibi reperire: sed in Scripturis sanctis tale est illud ubi Apostolus ait: Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est. Hic enim nihil videtur praetermisisse peccati, quandoquidem ait: Omne peccatum quodcumque fecerit homo: postea tamen excepit fornicationem, cum intulit: Qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat. Quod secundum consuetudinem nostrae locutionis ita diceretur: Omne peccatum quodcumque fecerit homo excepta fornicatione, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat. Ita et hic, cum prius generaliter omnia ignorantiae peccata diceret illis, quae commemoravit, sacrificiis expianda; postea tamen excepit illa quibus expresse et distincte positis certam sacrificiorum purgationem adhiberet, ut his exceptis quaecumque reliqua essent, ad illam generalitatem pertinerent.
(6, 6. 10) Offeret arietem ab ovibus sine macula, pretio, in quod deliquit. Non ita distinguendum est, quasi sit pretio in quod deliquit, id est in quod pretium deliquit; sed si offeret arietem, pretio offeret, id est emptum. Etiam hoc enim videtur ad sacramentum alicuius significationis pertinere voluisse, quoniam pretium ipsum non definivit. Nam si definiisset, posset videri hoc praecepisse, ne vile pecus offerretur, ut etiamsi non emeret qui offerret, tale tamen offerret quod tanti valeret. Addito autem, non solum pretio, ut emptus aries offerretur, verum etiam siclorum sanctorum, ita enim dicit: Pretio argenti siclorum siclo sancto, aliquot siclis ut ematur aries, non uno siclo voluit. Quid sibi autem velit, siclum sanctum, iam ubi visum est disseruimus. Quod vero cum dixisset: Et delecti sui offeret Domino arietem ab ovibus sine macula pretio; deinde addidit, in quod deliquit: intellegendum est in id offeret in quod deliquit; id est, in eam rem, propter eam rem. Et auferet holocarpoma quod consumpserit ignis, illam holocaustosim ab altari. Quid auferet, si consumptum est? Iussit enim sacerdotem auferre post totius noctis ignem holocarpoma, id est, holocaustum quod ignis consumpserit. Vel quid sibi vult etiam illud quod addidit, illam holocaustosim; cum hoc intellegatur holocarpoma quod holocaustosis? Nisi forte illud est verum quod in quodam graeco invenimus; non enim ait, auferet holocarposim, sed auferet catacarposim, hoc est, reliquias holocausti quod ignis consumpsit. Has autem reliquias, veluti est cinis et carbo, appellavit illam holocaustosim, eius rei nomine quae consumpta est, reliquias ipsius consumptionis appellans.
(6, 9) Quod autem supra dixit: Ista lex holocausti, et deinde exponens quae sit eadem lex, dicit: Ista holocaustosis, super incensionem eius super altare totam noctem usque in mane, et ignis altaris ardebit super illud, non exstinguetur; planius esset secundum nostrae consuetudinis locutionem, si non haberet, et: nam ista coniunctione detracta ita sensus contexitur: Ista holocaustosis, super incensionem eius super altare totam noctem usque in mane ignis altaris ardebit super illud, id est, super altare. Deinde ad cumulum exprimendae sententiae intulit: non exstinguetur: nam hoc erat iam dictum: tota nocte.
(6, 11) Et induet stolam aliam, et abiiciet holocarpoma extra castra in locum mundum: hoc appellat holocarpoma quod iam concrematum est; hoc autem in illo graeco legitur. Quidam vero latini addiderunt: quod concrematum est, et ita interpretati sunt: Et abiiciet holocarpoma, quod concrematum est, extra castra in locum mundum.
(6, 12) Et ignis super altare ardebit ab eo, et non exstinguetur; id est, ab illo igne in quo arsit holocaustum usque in mane. Non vult enim ignem prorsus exstingui, sed, cum usque in mane arserit holocaustum, ablatis inde reliquiis consumptionis nec sic exstingui ignem, sed inde iterum renovari, quo ardeant alia quae imponuntur.
(6, 12-13) Quod autem sequitur et dicit: Et exuret super illud sacerdos ligna mane mane, et stipabit super illud holocaustum, et superponet super illud adipem salutaris; et ignis semper ardebit super altare, non exstinguetur: videndum est utrum mane mane quotidie voluerit intellegi, ut nullus dies praetermitteretur, quo non inveniretur holocaustum, et adeps salutaris; an mane mane, ut quocumque die imponeretur, nonnisi mane imponeretur. Si enim quotidie intellexerimus, quid, si nullus afferret? Si autem tamquam de publico vel de suo sacerdotes quotidiana holocausta procurabant; super ipsa imponebantur ea quae iussit a populo oblata pro peccatis super holocausta imponi; et non erat necesse offerenti sacrificia pro peccato, etiam holocaustum offerre super quod illud imponeretur, nisi quando par turturum offerebatur, aut duo pulli columbini: nam ibi omnino definitum est, unum pro peccato, alterum in holocaustum offerri oportere; et prius pro peccato, deinde in holocaustum. Deinde quaeri potest utrum holocaustum quod mane mane iussit imponi, ipsum etiam per totam noctem arderet usque ad alterum mane; an illud quod ait, tota nocte ardere debere, holocaustum fuerit vespertinum, et deinde coeperit de lege holocausti dicere, ut a vespertino holocausto inciperet: quod mirum est si taceret, nec admoneret talia vespere offerri oportere.
(6, 19-20) Et locutus est Dominus ad Moysen dicens: Istud donum Aaron et filiorum eius, quod offerunt Domino in die quacumque unxeris eum. Alia sunt sacrificia, quae commemoravit in Exodo, quibus per septem dies sanctificantur sacerdotes, ut sacerdotio suo fungi incipiant; et aliud est quod modo commemorat, quid offerat summus sacerdos, quando constituitur, id est quando ungitur. Hoc enim sequitur et dicit: In die quacumque unxeris eum. Non dixit, unxeris eos; cum etiam secundos sacerdotes ungi praecipiat. Deinde dicit ipsum sacrificium, decimam partem oephi similagenis, in sacrificium sempiternum. Quaeritur quomodo sempiternum, si illo die offertur, quo ungitur summus sacerdos, ab illo qui unctus est, nisi ut semper hoc offeratur in die quo ungitur summus sacerdos, hoc est per successiones sacerdotum? quamvis et illo modo sempiternum possit intellegi, non hoc, sed quod significat.
(6, 20-21) Dimidium eius, inquit, mane, et dimidium eius post meridiem; quod graecus habet. In sartagine, inquit, in oleo fiet, conspersam offeret eam, fresa, id est eam similaginem. Deinde dicit fresa, si tamen hoc recte interpretatum est ex illo quod graecus habet, et pluraliter hoc posuit genere neutro. Non enim ait fresam, tamquam eamdem similaginem, quam dixerat conspersam. Haec autem fresa sacrificium de fragmentis esse dicitur. Utrum ergo fresa dicat ipsa fragmenta, id est comminuta; an ipsa minutissima similaginis fresa dixerit, non est evidens.
(6, 21-22) Sequitur autem et dicit: Sacrificium in odorem suavitatis Domino. Sacerdos unctus qui pro eo ex filiis eius, faciet illud. Propter hoc fortassis dixerat sempiternum, ut hoc faciat omnis summus sacerdos, quando succedit mortuo, eo die quo unctus fuerit; adiunxit enim et ait: Lex aeterna: cum possit etiam aeternum secundum id intellegi quod significat.
(6, 23) Sequitur autem: Omne consummabitur; quod habet graecus, et aliqui interpretes dixerunt: Omne imponetur: ubi vult intellegi esse holocaustum, quia nihil exinde remanet. Denique adiungit: Et omne sacrificium sacerdotis, holocaustum erit, et non edetur. Hoc ergo dixerat: Omne consummabitur.
(6, 26. 30) De sacrificio pro peccato cum diceret: Sacerdos, inquit, qui imponet illud manducabit illud. Non hoc quod imponet manducabit, nam illud igni consumetur; sed quod inde remanserit: non enim holocaustum est, ut totum ardeat in altari. Dicit autem postea: Omnia quae pro peccato sunt, ex quibus illatum fuerit a sanguine eorum in tabernaculum testimonii exorari in sancto, non edetur, sed igni concremabitur. Quomodo ergo ad sacerdotes pertinent manducanda, quae remanent de sacrificiis pro peccatis? Quod intellegendum est haec excepta esse, de quorum sanguine tangitur illud altare incensi in tabernaculo testimonii. Hoc enim iussit fieri superius de vitulo, quem pro peccato suo sacerdos offerret, et de vitulo quem pro peccato universae synagogae, ut carnes quae remanserint, foris extra castra comburantur: hoc et modo breviter commemoravit.
(7, 1) Et ista est lex arietis qui pro delicto est, sancta sanctorum sunt: id est ad sacerdotes pertinent manducanda.
20.1. (7, 7) Quid est quod de ariete pro delicto cum dixisset, legemque sacrificii exposuisset, ait: Quomodo quod pro peccato, ita et id quod pro delicto: lex una est eorum? Quaeritur inter peccatum et delictum quae sit differentia; quoniam si nulla esset, nullo modo diceretur: Quomodo quod pro peccato, ita et quod pro delicto. Quamvis enim lex eiusque sacrificium nihil distet, quia lex una est eorum; tamen ipsa duo, quorum unum est sacrificium, id est peccatum et delictum, si inter se nihil differrent, et si unius rei duo nomina essent, non curaret Scriptura tam diligenter commendare unum esse utriusque sacrificium.
20.2. Fortassis ergo peccatum est perpetratio mali, delictum autem desertio boni: ut quemadmodum in laudabili vita, aliud est declinare a malo, aliud facere bonum, quod admonemur dicente Scriptura: Declina a malo, et fac bonum; ita in damnabili, aliud sit declinare a bono, aliud facere malum; et illud delictum, hoc peccatum sit. Nam et ipsum vocabulum si discutiatur, quid aliud sonat delictum, nisi derelictum? et quid derelinquit qui delinquit, nisi bonum? Graeci etiam duo nomina usitata huic pesti imposuerunt. Nam delictum apud eos et dicitur et. Isto ipso quippe loco Levitici est. Apostolus autem ubi dicit: Si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, graecus habet: quorum nominum si origo discutiatur in tamquam decidere intellegitur qui delinquit. Unde cadaver quod Latini a cadendo dixerunt, graece dicitur,, id est ab eo quod est cadere. Qui ergo peccando malum facit, prius delinquendo a bono cadit. Et simile nomen est neglegentiae: nam graece neglegentia dicitur, quia curae non est quod neglegitur. Sic enim graecus dicit: Non curo,. Particula ergo quae additur, ut dicatur praeter significat, ut quod vocatur neglegentia, videatur sonare sine cura; praeter curam, quod pene tantumdem est. Hinc et quidam nostri non delictum, sed neglegentiam interpretari maluerunt. In latina autem lingua quid aliud neglegitur, nisi quod non legitur, id est non eligitur? Unde etiam legem a legendo, id est ab eligendo latini auctores appellatam esse dixerunt. His quodammodo vestigiis colligitur quod ille delinquit, qui bonum derelinquit, et relinquendo a bono cadit, quia neglegit, id est, non eligit. Peccatum vero unde sit dictum, quod graece dicitur, in neutra lingua mihi interim occurrit.
20.3. Potest etiam videri illud esse delictum quod imprudenter, id est ignoranter; illud peccatum, quod ab sciente committitur. Huic differentiae videntur ista testimonia consonare divina: Delicta quis intellegit? Et illud: Quoniam tu scisti imprudentiam meam: continuo quippe secutus adiunxit: Et delicta mea a te non sunt abscondita; velut alio modo repetens eamdem sententiam. Nec ab eadem ratione discordat quod paulo ante commemoravi Apostoli dictum: Si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto: hinc enim quod praeoccupatum dicit, imprudenter lapsum esse significat. Peccatum vero ad scientem pertinere apostolus Iacobus tamquam definiens ait: Scienti igitur bonum facere, et non facienti, peccatum est illi. Sed sive illa, sive ista, sive aliqua alia differentia sit peccati et delicti, nisi aliqua esset, non Scriptura ita loqueretur ut diceret: Quomodo quod pro peccato, ita et quod pro delicto: lex una est eorum.
20.4. Indifferenter autem plerumque dicuntur, ut et peccatum nomine delicti, et delictum nomine peccati appelletur. Neque enim cum dicitur in Baptismo fieri remissio peccatorum, non fit etiam delictorum: nec tamen utrumque dicitur, quia in illo nomine utrumque intellegitur. Sic et Dominus ait pro multis effundi sanguinem suum in remissionem peccatorum: numquid quoniam non ait, et delictorum, ideo quisquam dicere audebit in sanguine ipsius delictorum non fieri remissionem? Item quod scriptum est apud Apostolum: Nam iudicium quidem ex uno in condemnationem, gratia vero ex multis delictis in iustificationem; quid aliud quam nomine delictorum etiam peccata comprehensa sunt?
20.5. In hac quoque ipsa Scriptura Levitici, qua cogimur aliquam inter delictum peccatumque distantiam vel invenire vel credere, ita legitur, cum de his ipsis quae pro peccatis offerenda iubebantur sacrificiis Deus loqueretur: Si autem omnis, inquit, synagoga filiorum Israel ignoraverit, et latuerit verbum ab oculis synagogae, et fecerit unum ab omnibus mandatis Domini quod non fiet, et deliquerint, et cognitum illis fuerit peccatum quod peccaverunt in eo. Ecce ubi dixit: Et deliquerint, ibi continuo peccatum quod peccaverunt addidit, hoc ipsum utique quod deliquerunt. Et paulo post: Si autem princeps, inquit, peccaverit et fecerit unum ab omnibus praeceptis Domini Dei sui, quod non fiet nolens, et deliquerit. Item in consequentibus: Si autem anima, inquit, una peccaverit nolens, de populo terrae, in eo quod facit ab omnibus praeceptis Domini quod non fiet, et deliquerit, et cognitum fuerit ei peccatum quod peccavit in ipso. Item alibi: Anima quaecumque iuraverit distinguens labiis malefacere aut benefacere, secundum omnia quaecumque distinxerit homo cum iureiurando, et latuerit eum, et hic cognoverit, et peccaverit unum ex his; et confessus fuerit peccatum pro quo peccavit adversus ipsum, et offeret pro eis quae deliquit Domino, pro eo peccato quod peccavit. Et paulo post: Et locutus est Dominus ad Moysen dicens: Anima, si latuerit eum oblivione, et peccaverit nolens a sanctis Domini, offeret delicti sui Domino arietem sine macula de ovibus, pretio argenti siclorum siclo sancto, pro quo deliquit; et pro quo peccavit a sanctis, restituet, et quintas adiciet super illud, et dabit illud sacerdoti: et sacerdos exorabit pro eo in ariete delicti, et remittetur illi. Sequitur adhuc et dicit: Anima quaecumque peccaverit, et fecerit unum ab omnibus praeceptis Domini, quae non oportet fieri, et non cognoverit, et deliquerit, et acceperit peccatum suum; et offeret arietem de ovibus pretio argenti in delictum ad sacerdotem: exorabitque pro eo sacerdos, pro ignorantia eius quam ignoravit, et ipse non scivit, et remittetur illi. Deliquit enim delicto delictum ante Dominum. Et adhuc ita dicit: Et locutus est Dominus ad Moysen dicens: Anima quaecumque peccaverit et despiciens despexerit praecepta Domini, et mentitus fuerit quae sunt ad proximum de commendatione aut de societate, aut de rapina, aut iniuriam fecerit aliquam proximo, aut invenerit perditionem, et mentitus fuerit de eo, et iuraverit iniuste de uno ab omnibus quaecumque fecerit homo, ita ut peccet in his: et erit cum peccaverit, et deliquerit, et reddet rapinam quam rapuit, aut iniuriam quam nocuit, aut commendatum quod depositum est apud eum, aut perditionem, quam invenit, ab omni re quam iuravit pro ea iniuste; et restituet ipsum, et quintas eius adiiciet ad illud, cuius est ipsi reddet; et qua die convictus fuerit delicti sui, offeret Domino arietem ab ovibus sine macula, pretio in quod deliquit: et exorabit pro eo sacerdos ante Dominum, et remittetur illi de uno ab omnibus quae fecit, et deliquit in eo. Pene ergo in omnibus factis quae dicit esse peccata, eadem etiam delicta dicit. Quapropter et indifferenter ea dici manifestum est multis Scripturarum locis; et habere aliquid differentiae Scriptura testatur, cum dicit: Sicut quod pro peccato, ita et quod pro delicto.
(7, 23-25) Omnem adipem boum et ovium et caprarum non edetis, et adeps morticinorum et a fera captorum fiet in omne opus, et cibo non edetur. Omnis qui ederit adipem a pecoribus quae offeretis ab eis hostiam Domino, peribit anima illa de populo suo. Dixerat superius, de adipe: Omnis adeps Domino; et quaesieramus utrum omnis omnino pecoris mundi duntaxat (nam de immundis nulla quaestio est); et quid de adipe fieret, quam vetuit in escam venire: nunc autem dixit quid fieret de adipe morticini et a fera capti, ut sit in omne opus; omne opus, utique illud opus cui tale aliquid necessarium est. Unde remansit quaestio, quid fiat de adipe caeterorum animalium, quae munda sunt ad vescendum. Sed cum dicit omnem animam perire de populo suo, qui ederit adipem eorum pecorum, ex quibus Domino offertur, videtur definiisse illam tantum adipem de pecoribus mundis prohibitam manducari, ex quibus fit sacrificium: quamvis Iudaeos audierimus nullam omnino adipem in escam sumere. Sed quid Scriptura voluerit, non quid illi opinati fuerint, requirendum. Denique non inveniunt quid recte de adipe faciant, unde se abstinent, et quomodo eam proiiciant, cum dictum sit: Omnis adeps Domino; si non adipem sacrificiorum tantum, sed etiam eorum animalium de quibus non sacrificatur, quamvis immundorum, hic volunt intellegi.
(7, 29-31) Quid sibi vult quod de sacrificiis salutaris iterum admonet, et dicit, eum qui offert donum sacrificii salutaris sui, pectusculum et brachium sacerdotibus dare debere, ita tamen, ut adeps pectusculi offeratur Domino cum pinna iecinoris; cum superius loquens de sacrificiis salutaris pinnam iecinoris cum adipe ventris et renum et lumborum offerri Domino praeceperit, tacuerit autem de adipe pectusculi? An quod ibi praetermisit, hic commemorat? Quare ergo de pinna iecinoris et ibi et hic? An forte aliquid interest quod superius de sacrificio salutaris praecepit, hic autem addidit sui, tamquam aliud sit salutaris, aliud salutaris sui?
23.1. (4, 3-7; 8, 2. 14-15. 28-29) Cum sacrificia pro peccatis prius commemoraret, vitulum dixit offerendum pro peccato sacerdotis, qui fecisset populum peccare; postea etiam quando narravit Scriptura, quemadmodum ea quae praecepit Dominus, gesta sunt erga Aaron et filios eius, dicitur oblatus vitulus pro peccato; sed superius de sanguine vituli cornua tangi praecepit altaris incensi, aspergendum etiam ex ipso sanguine contra velum sanctum, reliquum vero sanguinem fundendum ad basem altaris holocaustomatum: postea vero quando sanctificatur Aaron, de aspersione sanguinis contra velum nihil dictum est; de cornibus autem altaris dictum est; sed non additum est incensi; additum est autem, effundendum sanguinem ad basem altaris; non dixit, ad basem eius, tamquam necesse fuisset illud altare accipere, cuius cornua sanguine tetigisset: proinde quamvis ambigue sit positum, liberum est tamen ita intellegere factum, ut fuerat ante praeceptum de vitulo pro peccato; ut non eius altaris cornua tacta intellegamus, ad cuius basem fusus est sanguis; sed tacta cornua altaris incensi, fusum autem sanguinem ad basem altaris sacrificiorum.
23.2. Superius, quia generaliter praecipiebat, si sacerdos peccasset, ipsum sacerdotem unctum et consummatum, quem vult intellegi summum sacerdotem, sacrificia ista iussit offerre: nunc vero cum sanctificatur Aaron, Moyses offert et ipse accipit pectusculum impositionis, quod antea praelocutus est sacerdoti esse dandum. Inde autem puto pectusculum impositionis dictum, quia imponebatur inde adeps, sicut commemoravit superius de sacrificio salutaris. Cum ergo videatur ab Aaron coepisse summum sacerdotium, quid putamus fuisse Moysen? Si ergo sacerdos non fuit, quomodo per illum omnia illa gerebantur? si autem fuit quomodo summum sacerdotium ab eius fratre coepisse definimus? Quamquam etiam psalmus ille, ubi dictum est: Moyses et Aaron in sacerdotibus eius, auferat dubitationem quod sacerdos fuerit et Moyses. Vestem tamen illam sacerdotalem, quae magnum continet sacramentum, Aaron iubetur accipere et successores eius summi sacerdotes. In Exodo antequam omnino aliquid de sanctificandis et quodammodo ordinandis sacerdotibus praecipiatur, quando Moyse ascendente in montem, iubentur non ascendere sacerdotes, quos intellegere alios non possumus nisi filios Aaron; non quia iam erant, sed quia futuri erant, hoc eos iam tunc Scriptura appellavit per anticipationem, sicut sunt pleraque talium locutionum: nam et filius Nave, Iesus appellatus est, cum longe postea hoc nomen ei Scriptura narret impositum. Ambo ergo tunc summi sacerdotes erant, Moyses et Aaron; an potius Moyses, Aaron vero sub illo? an et ipse summus propter vestem pontificalem, ille vero propter excellentius ministerium? Nam a principio ei dicitur: Ipse tibi quae ad populum, tu illi quae ad Deum.
23.3. Quaeri etiam potest, post mortem Moysi quis ungebat successorem summi sacerdotis, qui succedere nisi defuncto non utique poterat. An quia iam unctus erat inter secundos sacerdotes (idem quippe fuit oleum, quo et summus et secundi ungebantur), vestem tantum sumebat ille pontifex, qua eius summitas appareret? Et si ita est, utrum ipse sumebat, an eum alius induebat, sicut et post eius mortem Moyses filium fratris sui? Si ergo ab alio vestiebatur, numquidnam poterat a secundo summus; praesertim quia talis erat vestis, ut eum ab alio indui necesse fuerit? an sic induebatur prius, ut etiam postea? Non enim semel indutus non eam ponebat; aut cum posuisset, non eam resumebat. Fieri ergo fortasse poterat, ut secundi vestirent primum, obsequendo, non excellendo. Unde autem apparebat quisnam filiorum summo sacerdoti succedere deberet? non enim primogenitum, aut maiorem Scriptura definivit: nisi intellegamus aliquo divino indicio fieri solere, sive per prophetam, sive quolibet alio modo quo consulit Deus solet: quamquam ex contentione res provenisse videatur, ut postea propterea fuerint plures summi sacerdotes, quia contendentibus excellentioribus, litis finiendae causa pluribus honor ipse tribuebatur.
(8, 35) Quid est quod dicit Moyses ad Aaron et filios eius, cum sanctificantur ad ineundum sacerdotium: Ad ostium tabernaculi testimonii sedebitis septem dies, die et nocte, ne moriamini? Numquidnam credibile est, situ corporis uno loco sedere praeceptos per dies septem die et nocte, unde se omnino non commoverent? Nec tamen hinc tamquam allegorice aliquid significatum, quod non fieret, sed intellegeretur, cogendi sumus accipere; sed potius agnoscere locutionem Scripturarum, ubi sessionem pro habitatione et commoratione ponit. Non enim quia dictum est de Semei quod sederit in Ierusalem annos tres, ideo putandum est per totum illud tempus in sella sedisse, et non surrexisse. Hinc et sedes dicuntur, ubi habent commorationem quorum sedes sunt: habitatio quippe hoc nomen accepit.
(9, 1) Et factum est, die octavo vocavit Moyses Aaron, et filios eius, et senatum Israel. Quem quidam nostri senatum interpretati sunt, graecus habet: hoc est ergo secutus interpres, quia et senatus a senio videtur dictus. Non autem apte in latino diceretur: Vocavit senectutem Israel, pro senibus vel senioribus: quamvis eadem locutio esset si diceretur: Vocavit iuventutem Israel, pro iuvenibus. Sed hoc usitatum est in latina lingua, illud autem non est. Nam hoc proprie diceretur, si diceretur: Vocavit senectutem Israel. Unde quidam insolenter putantes etiam senatum dici, interpretati sunt ordinem seniorum. Compendio tamen forsitan melius diceretur: Vocavit seniores Israel.
26.1. (9, 3-4) Moyses dicit ad Aaron: Et senatui Israel loquere dicens, accipite hircum ex capris unum pro peccato, et arietem et vitulum et agnum anniculum in holocarposim sine macula, et vitulum a bobus, et arietem in sacrificium salutaris ante Dominum, et similam conspersam in oleo; quoniam hodie videbitur Dominus in vobis. Quatuor genera sacrificiorum de animalibus superius commendavit; holocausti, pro peccato, salutaris, et consummationis: sed consummationis ad sacerdotis sanctificationem pertinet. Tria ergo genera reliqua hic praecipiuntur offerri, et dicitur hoc senioribus Israel ut pertineat ad universum populum. Sed hoc loco sacrificium pro peccato habet tria pecora; hircum, et arietem, et vitulum: ad holocaustum vero agnus pertinet; et ad sacrificium salutaris, vitulus et aries. Quapropter non est sic distinguendum, ut pro peccato non intellegatur nisi hircus, tria vero reliqua in holocaustum, id est, aries, et vitulus, et agnus: sed potius tria prima pro peccato, id est, quod dictum est: Accipite hircum ex capris unum pro peccato, et arietem et vitulum, subaudiatur pro peccato; et reliquus sit agnus in holocarposim, id est in holocaustum. Quod ideo commonendum a nobis fuit, quoniam posset etiam ita distingui, ut cum dictum esset: Accipite hircum ex capris unum pro peccato, reliqua iam ad holocarposim pertinere dicerentur. Quod vero adiungit, sine macula, ad omnia referri potest. Cum ergo ambiguum sit quomodo aptius distinguatur, illa res adducit ut tria superiora pro peccato intellegantur, quoniam superius pro peccato principis hircum iussit offerri; et pro peccato cuiusque proprio, cum peccat ante Dominum, faciendo unum ex his quae non oportet, praecepit arietem; pro peccato vero universae synagogae vitulum. Oportebat ergo ut cum senatui loqueretur quid universus populus offerre debeat, et hircus iubeatur propter principes, et aries propter proprium uniuscuiusque peccatum, et vitulus propter peccatum universae synagogae. Aliud est enim quod in populo habet quisque peccatum suum proprium, et possunt habere omnes propria, aliud quando commune peccatum est, quod uno animo fit, et una voluntate ad aliquid multitudine comparata committitur.
26.2. Quod vero sacrificia salutaris vitulum et arietem iubet, haec iubet quae praecipua sunt: universi enim populi causa est. Praecipiens autem antea de sacrificiis salutaris, undelibet iussit offerri, sive masculum, sive feminam: dum tamen nonnisi de bobus et de ovibus et capris offerrentur. Si autem quaeritur quare duo praecepit, vitulum et arietem, difficile est invenire: nisi forte vitulum voluit sacrificium salutaris universi populi; arietem autem pro unoquoque tamquam pro singulis quibusque: quia videtur etiam superius quasi duo genera salutaris sacrificii praecepisse; unum quod velut universorum esset, appellavit sacrificium salutaris; alterum autem ubi dixit: Si quisque obtulerit sacrificium salutaris sui. Ubi etiam differentiam reperiebamus, quia in illo quod appellavit salutaris, non commemoravit adipem pectusculi offerendum Domino, atque ipsum pectusculum et brachium dextrum danda sacerdoti: sed in illo hoc fieri iussit quod postea dicit sacrificium salutaris sui; quod forte intellegitur singulorum quorumque privatum, non publicum universorum. Nam et Moyses obtulit sacrificia salutaris, nec dictum est ibi, salutaris sui; credo, quoniam pro populo universo obtulit. Ubi autem universi, ibi et singuli; non autem ubi singuli, continuo ibi universi. Singula enim possunt esse sine universo; universi autem non possunt nisi ex singulis quibusque constare. Nam singuli quique congregati vel in summam reputati, faciunt universos.
26.3. Notandum est sane, cum pro populo offeruntur sacrificia, et pro peccato sacrificia iussa esse offerri, et holocaustum, et sacrificia salutaris; pro sacerdote autem oblatum fuisse pro peccato, et holocaustum, et consummationis, non autem salutaris: sed consummationis tunc oblatum est, quando sacerdotes sanctificati sunt ut sacerdotio fungerentur, et haec obtulit Moyses pro Aaron et filiis eius; postea vero Aaron ipse iam sanctificatus et sacerdotio fungens, offerre pro se iussus est vitulum pro peccato, et arietem in holocaustum. Non autem iussus est pro se offerre consummationis, quia tunc ideo oblatum est, ut consummaretur sanctificatione, et sacerdotio fungi posset, quo iam quoniam fungebatur, non opus erat eum iterum consummari.
27.1. (9, 7-21) Et ait Moyses ad Aaron: Accede ad altare, et fac quod pro peccato tuo, et holocaustum tuum: et exora pro te et domo tua. Mirum est quomodo prius dicat faciendum quod pro peccato, deinde holocaustum, cum sacrificia pro peccatis super holocausta superius iubeat imponi, excepto quod de avibus praecepit. An forte hic quod prius fiebat, id est holocaustum, posterius commemoravit? Non enim, quemadmodum de avibus, dixit: Fac prius illud et postea illud; sed, fac illud atque illud: quid autem prius faciendum sit, indicat superius exposita instructio, ubi dicit super holocaustum imponi sacrificium pro peccatis. Quamquam valde moveat quod etiam ita narrat Scriptura fecisse Aaron quod audivit; ut prius commemoret eum facere pro peccato, deinde holocaustum. Quod utrum et ipse prius fecerit, an prius hoc Scriptura narraverit quod postea factum est, sicuti in multis facere solet, haberetur incertum, nisi quod dixi superius legeretur, cum ageret de sacrificio pro peccato. Ita enim legitur: Et superponet illud sacerdos super altare super holocaustoma Domini, et exorabit pro eo sacerdos pro peccato quod peccavit, et dimittetur illi. Quomodo ergo posset hoc super holocaustoma imponi, nisi holocaustoma prius imponeretur? Praecepit autem hoc et de sacrificio salutaris, ut super holocaustoma imponeretur: sed quia hoc non ubique dicit, non per omnia sacrificia salutaris, nec per omnia sacrificia pro peccato, potest forsitan dici non hoc regulariter fuisse praeceptum: sed illic tantummodo ut fieret dictum est, id est in sacrificio salutaris, cum fit de bobus, ibi enim id praecepit; et in sacrificio pro peccato, cum fit de femina ex ovibus: caetera vero sive sint salutaris, sive pro peccato, non esse necesse ut super holocausta imponantur.
27.2. Movet etiam quod cum faceret Aaron dona populi, quae supra commemoravit, non omnia commemorata sunt immolata, quae fuerant praedicta; sed tantum hircus pro peccato et holocaustum, ubi tamen illum agnum non expressit: duo vero alia, quae ad sacrificia pro peccato potius quam ad holocaustum pertinere diximus, tacuit, id est arietem et vitulum; nisi forte a parte totum intellegi voluit, ut solo capro commemorato etiam illa subsecuta acciperemus.
27.3. Cum de sacrificiis salutaris populi narraret, quemadmodum ea fecerit Aaron, de vitulo et ariete ait: Et occidit vitulum et arietem sacrificii salutaris populi, et obtulerunt filii Aaron sanguinem ad eum, et affudit ad altare in circuitu, et adipem qui a vitulo, et ab ariete lumbum, et adipem tegentem super ventrem, et duos renes, et adipem quae super ipsos est, et pinnam quae est in iecinore; et posuit adipem super pectuscula, et imposuit adipes ad altare: et pectusculum et brachium dextrum abstulit Aaron, ablationem ante Dominum, quomodo praecepit Dominus Moysi. Nunc singulariter, nunc pluraliter loquitur, cum de duobus animalibus loquatur, vitulo et ariete. Quod ergo dicit duos renes, ab utroque animante intellegendum est, atque ita quatuor fiunt; ita et caetera. Quod vero ait: Et posuit adipes super pectuscula, cum ipsa pectuscula non imposuerit altari, sacerdoti enim debebantur cum brachiis dextris; quid sibi vult? An intellegendum est: Et posuit adipes quae sunt super pectuscula? Ipsas enim posuit, quas imponeret altari a pectusculis demptas. Nam ita et superius praeceperat. Denique sequitur: Et imposuit adipes super altare, et pectusculum et brachium dextrum abstulit Aaron ablationem ante Dominum: modo singulariter inferens, et pectusculum dicens, utique utrumque ex utroque animante, quae pectuscula dixerat.
(9, 22) Quid est quod ait: Cum extulisset Aaron manus super populum, benedixit eos, et descendit, cum fecisset quod pro peccato, et holocaustomata, et quae salutaris? Ubi autem ista fecit, nisi super altare, id est, ad altare stans eique deserviens? Inde ergo descendit ubi stabat. Nimirum illius solutio quaestionis adiuvari hoc testimonio videtur, ubi quaesieramus in Exodo quomodo serviri potuerit ad altare, quod erat altum cubitis tribus? Gradum quippe illic intellegere prohibebamur, quia id Deus vetuerat, ne super altare pudenda virilia ministrantis revelarentur, quod utique fieret, si pars altaris gradus esset, id est, si compactus adhaereret. Denique ibi hoc vetuit, ubi de altari structili loquebatur, unum enim esset altare cum gradu cuius pars esset gradus, et ideo vetitum est; hic vero ubi altaris tanta fuerat altitudo, ut nisi sacerdos super aliquid staret, apte ministrare non posset, intellegendum est, quidquid illud erat, quod ad horam ministrationis ponebatur et auferebatur, non fuisse altaris partem, et ideo non fuisse contra praeceptum, quo gradum habere prohibitum est: hoc autem qualecumque fuerat, tacuit Scriptura, et ideo quaestio facta est. Sed nunc cum dicit Scriptura sacerdotem, cum fecisset sacrificia, descendisse, hoc est cum immolata imposuisset altari, utique manifestat alicubi eum stetisse unde descenderet: et quia ibi steterat, ideo trium cubitorum altari ministrando deservire potuisse.
(9, 24) Et vidit omnis populus, et amens factus est. Quod alii interpretes dixerunt, expavit, conantes transferre de graeco quod dictum est,, unde dicitur, qui saepe in Scripturis latinis legitur mentis excessus.
(9, 24) Et exiit ignis a Domino, et devoravit quae erant super altare, holocaustomata, et adipes. Quid dixerit, a Domino, quaeri potest utrum quia nutu et voluntate Domini factum est, an ab eo loco ignis exiit ubi erat arca testimonii. Non enim in loco aliquo ita est Dominus, quasi alibi non sit.
(10, 1-3) Posteaquam exeunte igne a Domino, incensi et mortui sunt filii Aaron, qui ausi sunt in batillis suis adhibito igne alieno incensum imponere Domino; quod ideo non licebat, quia ex illo igne qui divinitus in altare venerat deinceps custodito, omnia erant accendenda quae in tabernaculo accendi oportebat: mortuis ergo illis ait Moyses: Hoc est quod dixit Dominus dicens: In eis qui mihi appropinquant sanctificabor, et in omni synagoga glorificabor: eos appropinquare Domino volens intellegi, qui in tabernaculo sacerdotio fungebantur; sanctificari autem in eis etiam vindicando, sicut factum est. Utrum ut hinc sciretur quam minus aliis parcat, si illis non parcit: quo sensu dictum est: Si iustus vix salvus erit, peccator et impius ubi parebunt? An potius secundum illud: Cui plus datur, plus exigitur ab eo? Et illud: Servus qui non cognovit voluntatem domini sui, et facit digna plagis, vapulabit pauca: servus autem qui cognovit voluntatem domini sui, et facit digna plagis, vapulabit multa? Et illud: Exiguo enim concedetur misericordia; potentes autem potentiora tormenta patientur? Sed ubi hoc dixerit Dominus, quod eum dixisse Moyses commemoravit, in Scriptura quae retro est non invenitur. Tale ergo est hoc, quale in Exodo, ubi dicit Domino: Tu dixisti: Scio te prae omnibus; quod invenitur quidem Dominus ei dixisse, sed postea: sed quoniam mendaciter nunquam hoc Moyses diceret, intellegitur id ei etiam ante dixisse, quamvis scriptum non fuerit; ita et hoc. Unde apparet non omnia scripta esse quae Deus locutus est eis, per quos nobis sancta Scriptura eius ministrata est.
(10, 6-7) Quid est quod Aaron et reliquos filios eius mortem illorum duorum lugere prohibens dicit: Caput vestrum cidara non denudabitis, ubi certe ostendit cidaras tegmina capitum fuisse; nisi quia illa faciebant lugentes, quae consuetudini ornatus essent contraria? Sicut enim in nostra consuetudine, quia caput apertum magis habetur, operitur in luctu; sic quia illi operimento capitis ornabantur, nudandum erat lugentibus. Quod ideo prohibet, ne lugerent eos in quorum poena sanctificatus est Dominus, id est commendatus est timor eius. Nec ideo quia lugendi non erant, nam permittit alios lugere illos: sed quia illi lugere tunc non debebant, cum dies sanctificationis eorum agerentur, nondum completis septem, quibus eos praecepit de tabernaculo non abscedere. Quamquam possit videri, quia illo oleo fuerant sanctificati, hoc dictum esse quod nunquam quemquam lugere deberent. Ita enim dicit: Fratres autem vestri, omnis domus Israel, plorabunt incendium, quo incensi sunt a Domino. Et ab ostio tabernaculi testimonii non exibitis, ne moriamini: oleum enim unctionis, quod est a Domino, super vos est.
(10, 8-11) Et locutus est Dominus ad Aaron dicens: Vinum et siceram non bibetis tu et filii tui tecum, cum intrabitis in tabernaculum testimonii, aut cum accedetis ad altare, et non moriemini. Quando ergo eis bibere licebat, quandoquidem in tabernaculum eis quotidie necesse erat introire et accedere ad altare, propter continuam servitutem? Quod si quisquam dicit, non omni die sacrificia imponi solere, quid dicet de ingressu in tabernaculum, qui quotidianus erat propter candelabrum et panes propositionis super mensam ponendos? Si autem respondetur: in tabernaculum testimonii nunc quod ait, illud esse intellegendum ubi erat arca testimonii; etiam illuc necesse erat intrare summum sacerdotem propter incensum continuationis. Non enim semel in anno intrabat; sed cum sanguine purificationis semel in anno, propter incensum autem quotidie. An intellegendum est Deum praecepisse ut vinum omnino non biberent? Cur ergo non ita praecepit potius ut breviter diceret: Vinum non bibetis; sed addidit, cum intrabitis in tabernaculum, aut cum accedetis ad altare? An quia causa non bibendi tacenda non erat, maxime quia Deus praescius erat futuros postea tam multos etiam summos sacerdotes uno tempore, id est non per successionem, qui tabernaculo et sacrificiis et incenso et universo illi ministerio vicibus deservirent; quando utique illi non bibebant, quorum locus erat deserviendi, alii autem bibebant? An quid aliud hoc loco intellegendum est? Quoniam cum vinum et siceram sacerdotes bibere prohiberet, secutus ait: Legitimum aeternum in progenies vestras: ambiguum est utrum superiori sensui connectatur, id est, ad vinum non bibendum pertineat; an inferiori ubi sequitur: Distinguere inter medium sanctorum et contaminatorum, et inter medium mundorum et immundorum; et instruere filios Israel omnia legitima quae locutus est Dominus ad eos per manum Moysi: ut hoc sit officio sacerdotum legitimum aeternum in progenies eorum. Quomodo autem dicat aeternum, iam saepe diximus. Hoc quoque ambigue positum est quod ait: Distinguere inter medium sanctorum et contaminatorum, et inter medium mundorum et immundorum; utrum ab eo quod sunt sancta et munda, vel inquinata et immunda; an ab eo quod sunt sancti et mundi, vel inquinati et immundi: id est utrum inter illa ipsa sacra, quae rite vel non rite fierent, distinguere voluit sacerdotes; an inter ipsos homines probandos vel improbandos; an potius ad utrumque referendum est, sive homines, sive sacra.
Chapter 8 of 15