Liber II (Exodus), Quaestiones 1–55
(1, 19-20) De obstetricum mendacio, quo fefellerunt Pharaonem, ne occiderent masculos Israelitas quando nascebantur, dicentes non ita parere mulieres Hebraeas sicut pariebant Aegyptiae; quaeri solet utrum talia mendacia approbata sint auctoritate divina, quandoquidem scriptum est Deum bene fecisse obstetricibus: sed utrum pro misericordia ignoscebat mendacio; an et ipsum mendacium dignum praemio iudicabat, incertum est. Aliud enim faciebant obstetrices vivificando infantes parvulos, aliud Pharaoni mentiendo: nam in illis vivificandis opus misericordiae fuit; mendacio vero illo pro se utebantur, ne noceret illis Pharao, quod potuit non ad laudem, sed ad veniam pertinere. Neque hinc auctoritatem ad mentiendum esse propositam mihi videtur eis de quibus dictum est: Et non est inventum in ore eorum mendacium. Quorumdam enim vita longe inferior a professione sanctorum, si habeat ista mendaciorum peccata, provectu ipso et indole feruntur, praesertim si beneficia divina nondum norunt exspectare coelestia, sed circa terrena occupantur. Qui autem ita vivunt, ut eorum conversatio, sicut dicit Apostolus, in coelis sit, non eos existimo linguae suae modum, quantum ad veritatem promendam attinet falsitatemque vitandam, exemplo illo obstetricum debere formare. Sed diligentius de hac quaestione disserendum est, propter alia exempla quae in Scripturis reperiuntur.
(2, 12) De facto Moysi, cum occidit Aegyptium ad defendendos fratres suos, satis disputavimus in illo opere quod de vita Patriarcharum adversus Faustum scripsimus: utrum indoles in eo laudabilis fuerit, qua hoc peccatum admiserit, sicut solet uber terrae, etiam ante utilia semina, quadam herbarum quamvis inutilium feracitate laudari; an omnino ipsum factum iustificandum sit. Quod ideo non videtur, quia nullam adhuc legitimam potestatem gerebat, nec acceptam divinitus, nec humana societate ordinatam. Tamen, sicut Stephanus dicit in Actibus Apostolorum, putabat intellegere fratres suos, quod per eum Deus daret illis salutem: ut per hoc testimonium videatur Moyses iam divinitus admonitus (quod Scriptura eo loco tacet) hoc audere potuisse.
(3, 4) Clamavit illum Dominus de rubo. Dominus in angelo? an Dominus, angelus ille qui dictus est: Magni consilii angelus, et intellegitur Christus? Supra enim dixit: Apparuit illi angelus Domini in flamma ignis de rubo.
(3, 8) Educere illos de terra illa in terram bonam et multam, in terram fluentem lac et mel: utrum terram fluentem lac et mel spiritaliter accipere debemus; quia secundum proprietatem non hoc erat illa quae data est populo Israel? an locutionis est, qua id ad laudem ubertatis et suavitatis referatur?
(3, 9) Et nunc ecce clamor filiorum Israel venit ad me: non sicut clamor Sodomorum, quo iniquitas sine timore et sine verecundia significatur.
(3, 22) Quod mandavit Dominus Hebraeis per Moysen, ut acciperent ab Aegyptiis vasa aurea et argentea et vestem, atque addidit: Et praedabimini eos: mandati huius non potest iniustum esse iudicium. Mandatum enim Dei est, de quo non iudicandum, sed ei obtemperandum fuit. Ille enim novit quam iuste mandaverit: ad servum autem pertinet obedienter facere quod mandavit.
(4, 10) Quod ait Moyses ad Dominum: Precor, Domine, non sum eloquens ante hesternum, neque ante nudiustertianum diem, neque ex quo coepisti loqui famulo tuo, intellegitur, credere posse se fieri Dei voluntante subito eloquentem, cum dicit, neque ex quo coepisti loqui famulo tuo; tamquam ostendens fieri potuisse ut ante hesternum et nudiustertianum diem qui eloquens non fuisset, repente fieret, ex quo cum illo Dominus loqui coepit.
(4, 11) Quis fecit mutum et audientem, videntem et caecum: nonne ego Dominus Deus? Sunt qui Deo calumnientur, vel Scripturae potius Veteris Testamenti, quia dixerit Deus quod ipse fecerit caecum et mutum. Quid ergo dicunt de Domino Christo aperte in Evangelio dicente: Ego veni ut qui non vident, videant; et qui vident, caeci fiant? Quis autem nisi insipiens crediderit aliquid homini secundum vitia corporalia posse accidere, quod Deus nolit? Sed eum iuste totum velle nemo ambigit.
(4, 12) Quod Dominus dicit ad Moysen: Sed nunc vade, et ego aperiam os tuum, et instruam te quae locuturus es; satis hic apparet non tantum instructionem oris, sed ipsam etiam apertionem ad Dei voluntatem et gratiam pertinere. Non enim ait: Tu aperi os tuum, et ego instruam te; sed utrumque ipse promisit: Aperiam, et instruam. Alibi autem dicit in Psalmo: Dilata os tuum, et adimplebo illud. Ubi significat in homine voluntatem accipiendi quod Deus donat volenti: ut ad voluntatis exordium pertineat: Dilata os tuum; ad Dei autem gratiam: Et adimplebo illud. Hic vero: Et aperiam os tuum, et instruam te.
(4, 14-16) Et iratus iracundia Dominus dixit. Quemadmodum possit intellegi irascens Deus, quia non sicut homo per irrationabilem perturbationem, per omnia tenendum est, ubi tale aliquid Scriptura dicit, ne de hoc eadem saepe dicenda sint. Sed merito quaeritur cur hic iratus de fratre Moyse dixerit, quod ipse illi loqueretur ad populum: videtur enim tamquam diffidenti non dedisse plenissimam facultatem, quam daturus erat; et per duos agi voluisse, quod et per unum posset, si credidisset. Verumtamen eadem verba omnia diligentius considerata, non significant iratum Dominum pro vindicta dedisse Aaron. Sic enim dicit: Nonne ecce Aaron frater tuus Levites? scio quia loquens loquetur ipse. Quibus verbis ostenditur Deus increpasse potius eum, qui timeret ire quod ipse esset minus idoneus, cum haberet fratrem per quem posset ad populum loqui quod vellet; quoniam erat ipse gracilis vocis, et linguae tardioris: quamquam de Deo totum sperare deberet. Deinde eadem ipsa quae paulo ante promiserat, et posteaquam iratus est, dicit. Dixerat enim: Aperiam os tuum, et instruam te; nunc autem dicit: Aperiam os tuum et os eius, et instruam vos quae faciatis; sed quoniam addidit: Et loquetur ipse tibi ad populum, videtur oris apertio praestita, propter quod dicit Moyses linguae se esse tardioris. De vocis autem gracilitate nihil ei praestare Dominus voluit, sed propter hoc adiutorium fratris adiunxit, qui posset ea uti voce, quae populo docendo sufficeret. Quod ergo ait: Et dabis verba mea in os eius, ostendit quod ea loquenda esset daturus: nam si tantummodo audienda, sicut populo, in aures diceret. Deinde quod paulo post ait: Et loquetur ipse tibi ad populum, et ipse erit tuum os, et hic subauditur, ad populum. Et cum dicit: Tibi loquetur ad populum; satis indicat in Moysen principatum, in Aaron ministerium. Deinde quod ait: Tu autem illi eris quae ad Deum, magnum hic fortassis perscrutandum est sacramentum, cuius figuram gerat, veluti medius Moyses inter Deum et Aaron, et medius Aaron inter Moysen et populum.
(4, 24-26) In eo quod scriptum est: Et factum est, in via ad refectionem obviavit ei angelus, et quaerebat eum occidere: et assumpto Sepphora calculo, circumcidit praeputium filii sui; et procidit ad pedes eius, et dixit: Stetit sanguis circumcisionis infantis mei. Et recessit ab eo; propter quod dixit: Desiit sanguis circumcisionis; primum quaeritur, quem volebat angelus occidere, utrum Moysen, quia dictum est, occurrit ei angelus, et quaerebat eum occidere. Nam cui putabitur occurrisse, nisi illi qui universo suorum comitatui praefuit, et a quo caeteri ducebantur? An puerum quaerebat occidere, cui mater circumcidendo subvenit; ut ob hoc intellegatur occidere voluisse infantem, quia non erat circumcisus, atque ita sancire praeceptum circumcisionis, severitate vindictae? Quod si ita est, incertum est prius de quo dixerit, quaerebat eum occidere; quia ignoratur quem, nisi ex consequentibus reperiatur: mira sane locutione et inusitata, ut prius diceret, occurrit ei, et quaerebat eum occidere, de quo nihil antea dixerat. Sed talis est in Psalmo: Fundamenta eius in montibus sanctis; diligit Dominus portas Sion. Inde enim Psalmus incipit, nec aliquid de illo vel de illa dixerat, cuius fundamenta intellegi voluit, dicens: Fundamenta eius in montibus sanctis. Sed quia sequitur, diligit Dominus portas Sion; ergo fundamenta vel Domini vel Sion, et ad faciliorem sensum magis Sion, ut fundamenta civitatis accipiantur. Sed quia in hoc pronomine, quod est, eius, genus ambiguum est (omnis enim generis est hoc pronomen, id est et masculini, et feminini, et neutri), in graeco autem in feminino genere dicatur, masculino et neutro, et habet codex graecus,; cogit intellegere non fundamenta Sion, sed fundamenta Domini, id est, quae constituit Dominus, de quo dictum est: Aedificans Ierusalem Dominus. Nec Sion tamen, nec Dominum antea nominaverat, cum diceret: Fundamenta eius in montibus sanctis: sic et hic nondum nominato infante dictum est, occurrit ei, et quaerebat eum occidere; ut de quo dixerit, in consequentibus agnoscamus. Quamquam etsi de Moyse accipere quisquam voluerit, non est magnopere resistendum. Illud potius quod sequitur, si fieri potest, intellegatur, quid sibi velit ideo recessisse angelum ab interfectione cuiuslibet eorum, quia dixit mulier: Stetit sanguis circumcisionis infantis. Non enim ait: Recessit ab eo, propter quod circumcidit infantem: sed quia stetit sanguis circumcisionis; non quia cucurrit, sed quia stetit: magno, nisi fallor, sacramento.
(4, 20) Quod superius dictum est, quod Moyses uxorem et infantes suos imposuit vehiculis, ut cum eis in Aegyptum pergeret, postea vero Iothor socer eius illi cum eis occurrit, posteaquam eduxit populum ex Aegypto; quaeri potest quomodo utrumque sit verum. Sed intellegendum est, post illam, quae ab angelo futura erat, interfectionem Moysi vel infantis, reversam fuisse cum parvulis. Nam quidam putaverunt propter hoc angelum terruisse, ne ad impedimentum ministerii, quod divinitus impositum Moyses gerebat, femineus sexus comitaretur.
(5, 1-3) Quaeritur quomodo populo dicatur, quod mandavit Deus eiecturum se eos de Aegypto in terram Chanaan; Pharaoni autem dicatur, quod trium dierum iter exire vellent in desertum immolare Deo suo ex mandato eius. Sed intellegendum est, quamvis Deus sciret quid esset facturus, quoniam praesciebat non consensurum Pharaonem ad populum dimittendum, illud primo dictum esse, quod etiam primitus fieret, si ille dimitteret. Ut enim sic fierent omnia quemadmodum consequens Scriptura testatur, Pharaonis contumacia meruit et suorum. Neque enim mendaciter Deus iubet quod scit non facturum cui iubetur, ut iustum iudicium consequatur.
(5, 22-23) Verba quae dicit Moyses ad Dominum: Quare afflixisti populum hunc? et utquid me misisti? Ex quo enim intravi ad Pharaonem loqui in tuo nomine, in hunc populum; et non liberasti populum tuum; non contumaciae verba sunt vel indignationis, sed inquisitionis et orationis: quod ex his apparet, quae illi Dominus respondit. Non enim arguit infidelitatem eius, sed quid sit facturus aperuit.
(6, 14-28) Sacramenti locum esse dubium non est, quod Scriptura volens originem Moysi demonstrare, quoniam eius actio iam expetebat, a primogenito Iacob, id est Ruben, progenies coepit, inde ad Simeon, inde ad Levi; ultra progressa non est, quoniam ex Levi Moyses. Hi autem commemorantur, qui iam commemorati fuerant in illis septuaginta quinque, in quibus Israel intravit in Aegyptum: non enim primam neque secundam, sed tertiam tribum, id est Leviticam Deus esse voluit sacerdotalem.
(6, 30) Quod Moyses dicit: Ecce ego gracili voce sum, et quomodo exaudiet me Pharao? non videtur tantum propter magnitudinem populi excusare de vocis gracilitate, verum etiam propter unum hominem. Mirum si tam gracilis vocis fuit, ut nec ab uno homine posset audiri: an forte regius fastus non eos permittebat de proximo loqui? Dicitur autem illi: Ecce dedi te deum Pharaoni, et Aaron frater tuus erit tuus propheta.
(7, 1) Notandum quod cum ad populum mitteretur, non ei dictum est: Ecce dedi te deum populo, et frater tuus erit tuus propheta; sed frater tuus, inquit, loquetur tibi ad populum. Dictum etiam est: Erit os tuum, et tu illi quae ad Deum: non dictum est: Tu illi deus. Pharaoni autem dicitur Moyses datus deus, et secundum analogiam propheta Moysi Aaron, sed ad Pharaonem. Hic insinuatur nobis, ea loqui prophetas Dei quae audiunt ab eo, nihilque aliud esse prophetam Dei, nisi enuntiatorem verborum Dei hominibus, qui Deum vel non possunt vel non merentur audire.
(7, 3) Assidue Deus dicit: Indurabo cor Pharaonis: et velut causam infert cur hoc faciat: Indurabo, inquit, cor Pharaonis, et implebo signa mea et portenta mea in Aegypto; tamquam necessaria fuerit obduratio cordis Pharaonis, ut signa Dei multiplicarentur vel implerentur in Aegypto. Utitur ergo Deus bene cordibus malis, ad id quod vult ostendere bonis, vel quod facturus est bonis. Et quamvis uniuscuiusque cordis in malitia qualitas, id est, quale cor habeat ad malum, suo fiat vitio, quod inolevit ex arbitrio voluntatis; ea tamen qualitate mala ut huc vel illuc moveatur, cum sive huc sive illuc male moveatur, causis fit quibus animus propellitur: quae causae ut existant vel non existant, non est in hominis potestate; sed veniunt ex occulta providentia, iustissima plane et sapientissima, universum quod creavit disponentis et administrantis Dei. Ut ergo tale cor haberet Pharao, quod patientia Dei non moveretur ad pietatem, sed potius ad impietatem, vitii proprii fuit: quod vero ea facta sunt, quibus cor suo vitio tam malignum resisteret iussionibus Dei (hoc est enim quod dicitur induratum, quia non flexibiliter consentiebat, sed inflexibiliter resistebat), dispensationis fuit divinae, qua tali cordi non solum non iniusta, sed evidenter iusta poena parabatur, qua timentes Deum corrigerentur. Proposito quippe lucro, verbi gratia, propter quod homicidium committatur, aliter avarus, aliter pecuniae contemptor movetur; ille scilicet ad facinus perpetrandum, ille ad cavendum: ipsius tamen lucri propositio in alicuius illorum non fuit potestate. Ita causae veniunt hominibus malis, quae non sunt quidem in eorum potestate, sed hoc de illis faciunt, quales eos invenerint iam factos propriis vitiis ex praeterita voluntate. Videndum sane est, utrum etiam sic accipi possit: Ego indurabo, tamquam diceret: Quam durum sit demonstrabo.
(7, 9) Si loquetur vobis Pharao dicens: Date nobis signum aut portentum: et dices Aaron fratri tuo: Sume virgam, et proiice illam palam Pharaone et palam servis eius; et erit draco. Hic certe non ministerio vocis opus erat, cui videbatur velut ex necessitate datus Aaron propter gracilitatem vocis Moysi; sed virga erat proiicienda ut draco fieret: cur hoc ergo Moyses ipse non fecit, nisi quia ista mediatio ipsius Aaron inter Moysen et Pharaonem alicuius magnae rei figuram gerit?
(7, 10) Etiam hoc notandum, quod cum id signum palam Pharaone fieret, scriptum est: Et proiecit Aaron virgam suam: cum forte si dixisset: Proiecit virgam, nulla esset quaestio; quod vero addidit, suam, cum eam Moyses dederit, non frustra forsitan dictum est. An erat utrique illa virga communis, ut cuiuslibet eorum diceretur, verum diceretur?
(7, 12) Et absorbuit virga Aaron virgas illorum. Si dictum esset: Absorbuit draco Aaron virgas illorum, intellegeretur verus draco Aaron phantastica illa figmenta non absorbuisse, sed virgas. Hoc enim potuit absorbere quod erant, non quod esse videbantur et non erant. Sed quoniam dixit: Absorbuit virga Aaron virgas illorum; draco utique potuit virgas absorbere, non virga. Sed eo nomine appellata res est unde versa est, non in quod versa est, quia in id etiam reversa est: et ideo hoc vocari debebat quod principaliter erat. Quid ergo dicendum est de virgis magorum? utrum et ipsae veri dracones factae fuerant, sed ea ratione virgae appellatae sunt, qua et virga Aaron? an potius videbantur esse quod non erant, ludificatione venefica? Cur ergo ex utraque parte et virgae dicuntur et dracones, ut de figmentis illis nihil differat loquendi modus? Sed demonstrare difficile est quomodo etiam si veri dracones facti sunt ex virgis magorum, non fuerint tamen creatores draconum, nec magi, nec angeli mali quibus ministris illa operabantur. Insunt enim corporeis rebus per omnia elementa mundi quaedam occultae seminariae rationes, quibus cum data fuerit opportunitas temporalis atque causalis, prorumpunt in species debitas suis modis et finibus. Et sic non dicuntur angeli, qui ista faciunt, animalium creatores; sicut nec agricolae segetum vel arborum vel quorumque in terra gignentium creatores dicendi sunt, quamvis noverint praebere quasdam visibiles opportunitates et causas, ut illa nascantur. Quod autem isti faciunt visibiliter, hoc angeli invisibiliter; Deus vero solus unus creator est, qui causas ipsas et rationes seminarias rebus insevit. Res breviter dicta est, quae si exemplis et copiosa disputatione explicetur, ut facilius intellegatur, longo sermone opus est, a quo se ratio nostrae festinationis excusat.
(7, 22) Fecerunt autem similiter et incantatores Aegyptiorum veneficiis suis: et induratum est cor Pharaonis, et non exaudivit eos, sicut dixit Dominus. Cum haec dicuntur, videtur propterea cor Pharaonis induratum fuisse, quia et incantatores Aegyptiorum similia fecerunt: sed consequentia docebunt quanta fuerit illa obduratio, etiam cum incantatores defecerunt.
(8, 7) Fecerunt autem similiter et incantatores Aegyptiorum veneficiis suis; et eduxerunt ranas super terram Aegypti. Quaeritur unde, si iam ubique factum erat. Sed similis quaestio est, unde et aquam in sanguinem verterint, si tota aqua Aegypti in sanguinem conversa iam fuerat. Proinde intellegendum est regionem, ubi filii Israel habitabant, plagis talibus non fuisse percussam: et inde potuerunt incantatores vel aquam haurire, quam in sanguinem verterent, vel aliquas ranas educere ad solam demonstrationem magicae potentiae. Quamquam potuerunt etiam, posteaquam illa compressa sunt, facere: sed Scriptura cito narrando coniunxit quod etiam postea fieri potuit.
(8, 15) Et vidit Pharao quoniam facta est refrigeratio, et ingravatum est cor eius, et non exaudivit eos, sicut dixerat Dominus. Hic apparet non illas tantum fuisse causas obdurationis cordis Pharaonis, quod incantatores eius similia faciebant; verum etiam ipsam Dei patientiam, qua parcebat. Patientia Dei secundum corda hominum, quibusdam utilis ad poenitendum, quibusdam inutilis ad resistendum Deo et in malo perseverandum: non tamen per se ipsa inutilis est, sed secundum cor malum, sicut iam diximus. Hoc et Apostolus dicit: Ignoras quia patientia Dei ad poenitentiam te adducit? Secundum autem duritiam cordis tui et impoenitens cor, thesaurizas tibi iram in diem irae et revelationis iusti iudicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera eius. Nam et alibi cum diceret: Christi bonus odor sumus in omni loco; etiam illud adiunxit: Et in iis qui salvi fiunt, et in iis qui pereunt. Non dixit Christi bonum se odorem esse iis qui salvi fiunt, malum autem iis qui pereunt; sed tantum bonum odorem se dixit. Illi vero tales sunt, ut et bono odore pereant secundum sui cordis, ut saepe dictum est, qualitatem, quae mutanda est bona voluntate in Dei gratia, ut incipiant ei prodesse iudicia Dei, quae malis cordibus nocent. Unde ille mutato in melius corde cantabat: Vivet anima mea, et laudabit te; et iudicia tua adiuvabunt me. Non dixit: Munera tua, vel, praemia tua; sed, iudicia tua. Multum est autem ut sincera fiducia dici possit: Proba me, Domine, et tenta me; ure renes meos et cor meum. Et ne sibi aliquid ex suis viribus tribuisse videretur, continuo addidit: Quoniam misericordia tua ante oculos meos est, et complacui in veritate tua. Factam erga se commemorat misericordiam, ut complacere possit in veritate; quoniam universae viae Domini misericordia et veritas.
(8, 19) Quod dixerunt magi ad Pharaonem: Digitus Dei est hoc, quoniam non potuerunt educere scyniphes; senserunt profecto, cum artium suarum nefariarum scirent potentiam, non talibus artibus, velut potentior in eis esset Moyses, suos conatus fuisse frustratos, ut non possent educere scyniphes, sed digito Dei, qui utique operabatur per Moysen. Digitus autem Dei, sicut Evangelium manifestissime loquitur, Spiritus Sanctus intellegitur. Namque uno evangelista ita narrante verba Domini, ut diceret: Si ego in digito Dei eicio daemonia; alius evangelista idipsum narrans exponere voluit quid sit digitus Dei, et ait: Si ego in Spiritu Dei eicio daemonia. Cum itaque magi faterentur, quorum Pharao potentia praefidebat, digitum Dei esse in Moyse, in quo superabantur, et eorum veneficia frustrabantur; tamen induratum est cor Pharaonis nunc mirabili omnino duritia. Cur autem in tertia ista plaga magi defecerint (nam plagae coeperunt ex quo aqua in sanguinem versa est), et sentire et explicare difficile est. Poterant enim et in primo signo deficere, ubi in serpentem virga conversa est; et in prima plaga, ubi aqua in sanguinem commutata est; et in secunda de ranis, si hoc voluisset digitus Dei, id est Spiritus Dei. Quis enim dementissimus dixerit digitum Dei in hoc signo potuisse conatus magorum impedire, et in superioribus nequivisse? Omnino ergo certa causa est quare illa facere huc usque permissi sunt. Commendatur enim fortasse Trinitas, et quod verum est, summi philosophi gentium, quantum in eorum litteris indagatur, sine Spiritu Sancto philosophati sunt, quamvis de Patre et Filio non tacuerint, quod etiam Didymus in libro suo meminit, quem scripsit de Spiritu Sancto.
(8, 21-23) Ecce ego mitto in te, et in servos tuos, et in populum tuum, et in domos tuas cynomyiam, et implebuntur domus Aegyptiorum cynomyia; ut scias quoniam ego sum Dominus Deus omnis terrae: et dabo intervallum inter populum meum et inter populum tuum. Quod hic Scriptura aperuit, ne ubique diceret, intellegere debemus et in posterioribus et in prioribus signis factum esse, ut terra in qua habitabat populus Dei, nullis plagis talibus vexaretur. Opportunum autem fuit ut ibi hoc aperte poneretur, unde iam incipiunt signa quibus magi similia nec conati sunt facere: procul dubio enim quia ubique fuerant scyniphes in regno Pharaonis, non autem fuerant in terra Gessen, ibi conati sunt magi similiter facere, et minime potuerunt. Quo usque ergo deficerent, nihil de illius terrae segregatione dictum est; sed ex quo coeperunt ea fieri, ubi iam illi similia facere nec conari auderent.
(8, 25) Quod latini habent: Euntes immolate Domino Deo vestro in terra, graecus habet: Venientes immolate Domino Deo vestro in terra. Nolebat enim eos ire quo dicebant, sed ut illic in Aegypto immolarent, volebat. Hoc ostendunt verba Moysi quae sequuntur, ubi dicit non posse fieri propter abominationes Aegyptiorum.
(8, 26) Quod ait Moyses: Non potest fieri sic: abominationes enim Aegyptiorum immolabimus Domino Deo nostro: id est, haec immolaturi sumus quae abominantur Aegyptii, et propterea in Aegypto non possumus: hoc manifestant verba quae adiungit et dicit: Si enim immolaverimus abominationes Aegyptiorum palam ipsis, lapidabimur. Hoc non intellegentes quidam interpretes nostri, sic interpretati sunt, ut dicerent: Non potest fieri sic: numquid abominationes Aegyptiorum immolabimus Domino Deo nostro? Cum magis hoc Scriptura dixerit, quia Aegyptiorum abominationes immolaturi sunt. Alii vero latini sic habent: Non potest fieri sic, quoniam abominationes Aegyptiorum non immolabimus Domino Deo nostro. Contrarium sensum facit addita particula negativa, cum Moyses dixerit: Non potest fieri sic: abominationes enim Aegyptiorum immolabimus Domino Deo nostro: et ideo in eremum dicebant se ire velle, ubi Aegyptii non viderent abominationes suas. Hoc autem intellegendum est mystice significari, quod etiam de pastoribus diximus, qui erant Aegyptiis abominabiles; et ideo separatam terram Israelitae acceperunt, cum venerunt in Aegyptum. Sic enim et sacrificia Israelitarum abominationes sunt Aegyptiis, sicut iniquis vita iustorum.
(8, 32) Cum ablata esset locusta, dictum est de Pharaone: Et ingravavit Pharao cor suum etiam in hoc tempore, et noluit dimittere populum. Certe nunc non dictum est: Ingravatum est cor Pharaonis; sed, ingravavit Pharao cor suum. Sic utique in omnibus plagis. A voluntate quippe hominis est origo vitiorum: moventur autem causis corda hominum, talia sic, talia vero sic, etiam non diversis causis saepe diverso modo, secundum proprias qualitates, quae ex voluntatibus veniunt.
(9, 7) Videns autem Pharao quia non est mortuum de pecoribus filiorum Israel ullum, ingravatum est cor Pharaonis. Quomodo ex contrariis causis facta est haec ingravatio cordis Pharaonis? Si enim et pecora Israelitarum morerentur, tunc videretur causa competens qua cor eius ingravaretur ad contemnendum Deum, tamquam si et magi eius pecora Israelitarum fecissent mori: nunc vero unde debuit ad timendum vel credendum moveri, videns nullum pecus mortuum ex pecoribus Hebraeorum, hinc ingravatum est; id est, illa ingravatio etiam huc usque progressa est.
(9, 8-9) Quid est quod dicit Deus ad Aaron et Moysen: Sumite vobis plenas manus favillae de fornace, et aspergat Moyses in coelum coram Pharaone et coram servis eius, et fiat pulvis in universa terra Aegypti? Signa enim superiora, virga fiebant, quam non Moyses, sed Aaron vel extendebat super aquam, vel ea terram percutiebat: nunc vero interpositis duobus signis de cynomyia et pecorum mortibus, ubi nec Aaron nec Moyses aliquid manu operati sunt, dicitur ut Moyses favillam spargat in coelum de fornace, et hanc ambo sumere iubentur, sed ille spargere non in terram, sed in coelum: tamquam Aaron qui datus erat ad populum, terram percutere deberet, vel in terram sive in aquam manum extendere; Moyses vero, de quo dictum est: Erit tibi quae ad Deum, in coelum iubetur favillam spargere. Quid duo illa superiora signa, ubi nec Moyses nec Aaron manu aliquid operantur? Quid sibi vult ista diversitas? Neque enim nihil.
(9, 16) Et propter hoc ipsum conservatus es, ut ostendam in te virtutem meam, et ut annuntietur nomen meum in universa terra. Haec Scripturae verba et Apostolus posuit, cum in eodem loco perdifficili versaretur. Ibi autem et hoc ait: Si autem volens Deus ostendere iram, et demonstrare potentiam suam, attulit in multa patientia vasa irae: parcendo utique iis quos malos futuros esse praescierat; quae vasa dicit perfecta in perditionem. Et ut notas, inquit, faceret divitias gloriae suae in vasa misericordiae. Unde vasorum misericordiae vox est in Psalmis: Deus meus, misericordia eius praeveniet me; Deus meus demonstravit mihi in inimicis meis. Novit ergo Deus bene uti malis, in quibus tamen humanam naturam non ad malitiam creat, sed perfert eos patienter quousque scit oportere; non inaniter, sed utens eis ad admonitionem vel exercitationem bonorum. Ecce enim ut annuntiaretur nomen Dei in universa terra, vasis misericordiae utique prodest. Ad eorum itaque utilitatem Pharao servatus est, sicut et Scriptura testatur, et exitus docet.
(9, 19) Quid est quod mandavit Deus Pharaoni, cum se facturum magnam grandinem minaretur, ut festinet congregare pecora sua, et quaecumque illi essent in campo, ne grandine intereant? Hoc enim non tam indignanter quam misericorditer videtur admonere. Sed hoc non facit quaestionem, quando Deus etiam irascens temperat poenam. Illud est quod merito movet, quibus nunc pecoribus consulatur, si omnia mortua fuerant plaga superiore, ubi scriptum est quod discrevit Deus inter pecora Hebraeorum et Aegyptiorum, ita ut illinc nullum moreretur, omnia vero Aegyptiorum pecora morerentur. An eo solvitur quaestio, quod praedixerat ea moritura quae in campo fuissent, ut haec accipiantur omnia; intellegantur autem evasisse quae in domibus erant, quae potuerunt etiam a dubitantibus colligi, et in domo teneri, ne forte verum esset quod Moyses Dominum facturum esse praedixerat: et ex his esse in campis iterum poterant, quae modo admonet congregari in domos, ne grandine pereant; maxime, quia sequitur Scriptura et dicit: Qui timuit verbum Domini servorum Pharaonis, congregavit pecora sua in domos: qui autem non intendit mente in verbum Domini, dimisit pecora sua in campo? Hoc ergo fieri potuit, quando etiam mortem pecorum minatus est Deus, quamvis id Scriptura tacuerit.
(9, 22) Et dixit Dominus ad Moysen: Extende manum tuam in coelum, et erit grando in omni terra Aegypti. Ecce iterum Moyses non in terram, sed in coelum manum iubetur extendere, sicut superius de favilla.
(9, 27. 30) Cum fragore coeli, qui vehemens erat in grandine, Pharao territus rogaret Moysen ut oraret pro illo, confitens iniquitatem suam et populi sui, Moyses ei dixit: Et tu et servi tui scio quod nondum timetis Dominum. Qualem timorem quaerebat, cui timor iste nondum erat Domini timor? Facile est enim poenam timere, sed non hoc est Deum timere, illo scilicet timore pietatis, quem commemorat Iacob, ubi dicit: Nisi Deus patris mei Abraham, et timor Isaac esset mihi, nunc me inanem dimisisses.
(10, 1) Dixit Dominus ad Moysen: Intra ad Pharaonem: ego enim gravavi cor eius et servorum eius, ut ordine superveniant signa mea haec super eos. Ita dicit: Ego enim gravavi cor eius ut ordine superveniant signa mea haec super eos, tamquam opus habeat Deus cuiusquam malitia. Sed sic intellegendum est, ac si diceret: Ego enim patiens fui super eum et servos eius, ut non eos auferrem, ut ordine superveniant signa mea super eos. Quia enim patientia Dei obstinatior fiebat malus animus, ideo pro eo quod est: Patiens in eum fui, dicitur, gravavi cor eius.
(10, 19-20) Et non est relicta locusta una in omni terra Aegypti: et induravit Dominus cor Pharaonis. Beneficium certe Dei commemoravit Scriptura, quod abstulit locustas; et secuta, dixit indurasse Dominum cor Pharaonis, beneficio utique suo, et patientia sua, qua illa fiebat obstinatio, dum ei parceretur: sicut omnia mala corda hominum, patientia Dei male utendo durescunt.
(10, 21. 12) Tertio dicitur ad Moysen: Extende manum tuam in coelum, ut fieret etiam plaga tenebrarum. Nunquam autem dictum est ad fratrem eius Aaron, ut extenderet manum in coelum. Quod ergo dictum est ad Moysen: Extende manum tuam super terram Aegypti, et ascendat locusta super terram, credo id significatum, etiam minus posse qui plus potest; non autem continuo cui minora conceduntur, posse maiora.
(11, 2) Deus ad Moysen: Loquere ergo secreto in aures populi, et petat unusquisque a proximo, et mulier a proxima, vasa aurea et argentea et vestem. Non hinc quisque sumendum exemplum putare debet ad exspoliandum isto modo proximum. Hoc enim Deus iussit, qui noverat quid quemque pati oporteret: nec Israelitae furtum fecerunt, sed Deo iubenti ministerium praebuerunt. Quemadmodum cum minister iudicis occidit eum quem iudex iussit occidi, profecto si id sponte faciat, homicida est, etiamsi eum occidat, quem scit occidi a iudice debuisse. Est etiam ista nonnulla quaestio, si seorsum habitabant Hebraei in terra Gessen, ubi nec plagae fiebant quibus regnum Pharaonis affligebatur, quomodo petit quisque a proximo vel a proxima, aurum, argentum, et vestem; praesertim quia ubi primum hoc mandatur per Moysen, sic positum est, et mulier a vicina sua et concellaria, vel concellanea (si ita dicendum est), vel cohabitatrice sua. Unde intellegendum est, etiam in terra Gessen non solos Hebraeos habitasse, sed eis aliquos Aegyptios in illa terra cohabitatores fuisse, ad quos potuerunt merito Hebraeorum etiam illa divina beneficia pervenire, ut hinc eos et diligerent iidem Aegyptii cohabitatores, et quod petebant facile commodarent: nec tamen Deus iudicavit ita illos alienos fuisse ab iniuriis et contritionibus quas populus Dei pertulit, ut nec isto damno ferirentur, qui plagis illis propter quod terrae illi parcebatur, percussi non erant.
(11, 9) Dixit autem Dominus ad Moysen: Non exaudiet vos Pharao, ut multiplicem signa mea et portenta mea in terra Aegypti: tamquam opus fuerit eius inobedientia, ut signa illa multiplicarentur, quae utiliter fiebant ad terrendum populum Dei, atque ipsa discretione ad pietatem informandum. Sed hoc Dei fuit, malitia cordis illius bene utentis; non Pharaonis, Dei patientia male abutentis.
(12, 10. 46) Quae autem superaverint ab eo in mane, igne concremabitis. Quaeri potest, quomodo aliquid superabit, cum hoc praemoniti fuerint, ut si domus non habuerit consumendo pecori idoneam multitudinem, vicini assumantur. Sed intellegitur quoniam dictum est: Os non conteretis ab eo, remansura utique fuisse ossa, quae igne cremarentur.
(12, 5) Agnus perfectus, masculus, anniculus erit vobis. Movere potest ista locutio, quasi agnus possit esse non masculus, nescientem qua necessitate ita sit translatum. Ovis enim transferri debuit, quia graecus habet; sed in graeca lingua generis neutri est, et potuerunt quae sequuntur omnia convenire, tamquam si diceret: Pecus perfectum, masculum, anniculum erit vobis. Potuit enim latine dici, masculum pecus, quomodo dicuntur mascula thura, genere neutro: ovis autem masculus dici non posset, quia feminini generis est ovis. Item ovis mascula si diceretur, esset absurdius. Pecus vero si poneretur, etiam aliud intellegeretur; nec servaretur sacramentum, quod cum Scriptura de ove loquatur, post dicit, ab agnis et haedis accipietis illud. Qua in re Christus significari merito accipitur. Quid enim opus erat ovem vel agnum ab agnis et haedis accipiendum moneri, nisi ille figuraretur, cuius caro non solum ex iustis, verum etiam ex peccatoribus propagata est? Quamquam conentur Iudaei etiam haedum intellegere accipiendum ad celebrandum Pascha, et hoc esse dictum putant, ab agnis et haedis accipere, tamquam diceret, vel ab agnis agnum, vel ab haedis haedum, si illud desit, sumi oportere: apparet tamen in Christo rebus impletis quid illo praecepto fuerit figuratum.
(12, 14) Quod scriptum est: Et facietis diem hunc in progenies vestras legitimum aeternum vel aeternalem, quod graece dicitur, non sic accipiendum est, tamquam possit istorum praetereuntium dies esse ullus aeternus; sed illud aeternum est, quod iste significat dies: velut cum dicimus ipsum Deum aeternum, non utique istas duas syllabas aeternas dicimus, sed quod significant. Quamquam diligenter scrutandum sit quomodo appellare Scriptura soleat aeternum, ne forte ita dixerit solemniter aeternum, quem nefas habeant praetermittere, aut sua sponte mutare. Aliud est enim quod praecipitur quousque fiat, sicut praeceptum est ut septies muros Iericho circumiret arca: aliud, cum praecipitur sic observari aliquid, ut nullus terminus praefiniatur observationis, sive quotidie, sive per menses, sive per annos solemniter, sive per multorum vel aliquorum annorum certa intervalla. Aut ergo sic appellavit aeternum, quod non sua sponte audeant desinere celebrare; aut, sicut dixi, ut non ipsa signa rerum, sed res quae iis significantur aeternae intellegantur.
(12, 30) Et factus est clamor magnus in terra Aegypti. Non enim erat domus in qua non erat in ea mortuus. Nonne potuit esse aliqua domus quae primogenitum non haberet? Cum ergo primogeniti tantummodo morerentur, quomodo nulla erat quae non haberet mortuum? An et hoc divinitus praescientia Dei fuerat procuratum, ut in omnibus omnino essent domibus primogeniti, in quibus percuterentur Aegyptii? Ab hac sane plaga non putandi sunt immunes fuisse Aegyptii qui habitabant in terra Gessen; hominum quippe erat, vel animalium, non terrae: id est, homines et animalia primogenita moriebantur occulto et angelico percussu, non aliquid in terra vel in coelo factum erat, sicut rana, vel locusta, vel tenebrae, unde qui habitabant, affligerentur. A talibus enim plagis cum terra Gessen fuisset aliena, procul dubio perveniebat beneficium ad eos Aegyptios qui in eadem terra cum Hebraeis morabantur: hac vero primogeniti eorum omnes percussi sunt.
(12, 35-36) Filii autem Israel fecerunt sicuti praeceperat illis Moyses, et petierunt ab Aegyptiis vasa aurea et argentea et vestem; et Dominus dedit gratiam populo suo coram Aegyptiis, et commodaverunt illis, et praedati sunt Aegyptios. Iam hoc factum fuerat ante mortes primogenitorum Aegyptiorum; sed nunc per recapitulationem repetitur. Nam narratum est quando factum est. Modo enim fieri quomodo posset, ut in tanto luctu ex mortibus suorum accommodarent ista filiis Israel? Nisi forte quis dicat etiam ista plaga non fuisse percussos Aegyptios qui cum Hebraeis inhabitabant terram Gessen.
(12, 22) Quid est quod ait: Accipietis autem fasciculum hyssopi, et tingentes ex sanguine qui est iuxta ostium, linietis super limen et super ambos postes? Quaeritur enim quem sanguinem dicat iuxta ostium, cum illius agni utique velit intellegi sanguinem, cuius immolatione fit Pascha. An eo modo consequenter praecipit, quamvis hoc tacuerit, ut idem agnus iuxta ostium occidatur? An, quod est credibilius, ideo dixit ex sanguine qui est iuxta ostium, quia utique ille qui liniturus est super limen et postes, vas ipsum in quo sanguinem excepit, iuxta ostium positurus est, ut ad manum habeat quando tingit?
47.1. (12, 37. 40) Sustulerunt autem filii Israel de Ramesse in Socchoth, in sexcenta millia peditum viri, praeter instructum, vel censum; si isto modo potest recte interpretari quod graecus ait, quo verbo non solum mobilia, verum etiam moventia significari indicat Scriptura, ubi Iudas loquens ad patrem suum dicit: Mitte puerum mecum, et surgentes ibimus ut vivamus, et non moriamur et nos, et tu, et substantia nostra. Ibi enim graecus habet, ubi substantiam latinus interpretatus est; quod aliquando censum interpretantur nostri: sicut nunc instructum dicere voluimus, dum tamen eo nomine et homines et iumenta vel omnia pecora intellegantur. Ubi etiam utrum et uxores possint intellegi, nescio. Sexcenta tamen millia peditum cum Scriptura commemoret, addens et dicens: Excepto instructu, vel censu, vel substantia, vel si quo alio verbo melius interpretatur, manifestum est et homines significatos, sive in servis, sive in mulieribus, sive in his aetatibus quae militiae non essent idoneae, ut sexcenta millia peditum in eis solis intellegamus, qui possent militari agmine armari.
47.2. Quaeri autem solet utrum ad tantum numerum Hebraei pervenire potuerint per eos annos in Aegypto, quos ostendere consideratus in Scripturis numerus potest: qui primum anni quot fuerint non parva quaestio est. Dicit enim Deus ad Abraham cum factum esset illud sacrificium de vacca trima, et capra, et ariete, et turture, et columba, antequam non solum Isaac, sed nec Ismael quidem natus esset: Sciendo scias, quia peregrinum erit semen tuum in terra non propria; et in servitutem redigent eos, et nocebunt illis quadringentis annis. Si ergo quadringentos annos sic acceperimus, ut in servitute sub Aegyptiis intellegantur, non parvum spatium temporis fuit, quo ita populus multiplicaretur. Sed tot annos non fuisse, apertissimo indicio Scriptura testatur.
47.3. Quidam enim putant quadringentos triginta annos accipi debere, ex quo Iacob intravit in Aegyptum, donec inde populus per Moysen liberatus est, quoniam in Exodo scriptum est: Incolatus autem filiorum Israel, quem incoluerunt in terra Aegypti et in terra Chanaan, ipsi et patres eorum, anni quadringenti triginta. Servitutis autem eorum volunt esse annos quadringentos; propterea quod scriptum est in Genesi: Sciendo scias, quia peregrinum erit semen tuum in terra non sua; et in servitutem redigent eos, et nocebunt illis quadringentis annis. Sed quoniam servitutis anni post mortem Ioseph computantur (illo enim vivo, non solum ibi non servierunt, verum etiam regnaverunt), non est quemadmodum computentur quadringenti triginta in Aegypto. Ingressus est enim Iacob anno filii sui trigesimo et nono: quoniam triginta annorum erat Ioseph, cum apparuit in conspectu Pharaonis, et regnare coepit sub illo; transactis autem septem annis ubertatis, secundo anno famis ingressus est Iacob in Aegyptum cum aliis filiis suis; ac per hoc tunc agebat Ioseph triginta et novem annos, qui impletis vitae suae annis centum et decem, mortuus est: vixit ergo in Aegypto post ingressum ad se patris sui, septuaginta et unum annos; quos si detraxerimus a quadringentis triginta annis, remanebunt servitutis anni, id est post mortem Ioseph, non quadringenti, sed trecenti et quinquaginta novem anni. Quod si ex illo putabimus nos computare debere, ex quo Ioseph sub Pharaone regnare coepit, ut tunc quodammodo intellegatur intrasse Israel in Aegyptum, quando ibi filius eius tanta potestate sublimatus est, etiam sic trecenti quinquaginta erunt, quos Tychonius vult accipi quadringentos, ut a toto pars intellegatur, id est a toto centenario pars quinquagenaria, et probat hac loquendi regula solere uti Scripturam. Si autem, quod aliquanto probabilius dici potest, tunc habeamus intrasse Israel in Aegyptum, quando illic Ioseph esse venditus coepit, detracturi sumus adhuc annos tredecim, ut trecentos triginta septem annos pro quadringentis accipiamus. Sed cum Scriptura commemoret Caath filium Levi avum Moysi cum avo suo Iacob intrasse in Aegyptum; dicat autem eum vixisse annos centum triginta; filium vero eius patrem Moysi Ambram centum triginta septem; Moysen vero dicat octoginta annorum fuisse cum de Aegypto populum liberavit: etiam si tunc genuisset Caath patrem Moysi, quo anno mortuus est, ille quoque Ambram ultimo vitae suae anno genuisset Moysen; computati anni centum triginta et centum triginta septem et octoginta, trecentos et quadraginta septem annos faciunt, non quadringentos triginta. Quod si quis dicat extremo anno vitae Ioseph natum esse Caath filium Levi; septuaginta ferme anni possunt accedere illi summae, quia septuaginta unum annos vixit in Aegypto Ioseph post ingressum patris sui. Quapropter etiam sic septuaginta anni vitae Ioseph ab ingressu Iacob in Aegyptum usque ad nativitatem Caath, si tunc natus asseratur, et centum triginta anni ipsius Caath, et centum triginta septem filii eius Ambram patris Moysi, et octoginta ipsius Moysi, quadringentos decem et septem annos faciunt, non quadringentos triginta.
47.4. Proinde illa nimirum computatio, quam secutus est Eusebius in historia sua Chronica, perspicua veritate subnixa est. Ab illa enim promissione computat quadringentos triginta annos, qua vocavit Deus Abraham, ut exiret de terra sua in terram Chanaan: quia et Apostolus cum Abrahae laudaret et commendaret fidem, in ea promissione qua Christum vult intellegi prophetatum, id est qua promisit Deus Abrahae quod benedicerentur in eo omnes tribus terrae: Hoc autem dico, inquit, quia testamentum confirmatum a Deo, post quadringentos et triginta annos facta Lex non infirmat ad evacuandas promissiones. Ex illa ergo promissione qua vocatus est Abraham et credidit Deo, post quadringentos et triginta annos factam Legem dicit Apostolus, non ex tempore quo Iacob intravit in Aegyptum. Deinde etiam ipsa Scriptura Exodi satis hoc significavit: non enim dixit: Incolatus filiorum Israel, quem incoluerunt in terra Aegypto, anni quadringenti triginta; sed aperte dixit, quem incoluerunt in terra Aegypto et in terra Chanaan, ipsi et patres eorum. Ac per hoc manifestum est computandum esse tempus etiam Patriarcharum Abrahae, Isaac, et Iacob, ex quo peregrinari coepit Abraham in terra Chanaan; id est ex illa promissione in qua eius fidem laudat Apostolus, usque ad illud tempus quo ingressus est Israel in Aegyptum. Toto quippe isto tempore peregrinati sunt patres in terra Chanaan, et deinde semen Israel in Aegypto; ac sic completi sunt quadringenti triginta anni a promissione usque ad exitum Israel ex Aegypto, quando facta est Lex in monte Sina, quae non infirmat testamentum ad evacuandas promissiones.
47.5. Septuagesimo ergo et quinto anno vitae suae Abraham, sicut Scriptura dicit, egressus est in terram Chanaan, et genuit Isaac cum esset annorum centum. Fiunt itaque anni viginti quinque ex promissione usque ad natum Isaac. His adduntur omnes anni vitae Isaac, id est centum octoginta, fiunt ducenti quinque: tunc erat Iacob annorum centum viginti; nati sunt enim sexagenario patri gemini, ipse et Esau: post decem autem annos intravit Iacob in Aegyptum, cum esset annorum centum triginta. Ioseph autem esset triginta novem. Fiunt proinde anni a promissione usque ad ingressum Iacob in Aegyptum, ducenti quindecim. Ioseph autem ab illo trigesimo et nono anno aetatis suae, in quo eum pater in Aegypto invenit, vixit septuaginta et unum annos; quia omnes aetatis eius anni centum decem fuerunt. Cum itaque ad ducentos quindecim annos accesserint septuaginta unus, fiunt anni ducenti octoginta sex. Restant centum quadraginta quatuor vel quinque, quibus intellegitur servisse in Aegypto populus Israel post mortem Ioseph. His annis quantum multiplicari potuerint, si fecunditas hominis consideretur, adiuvante illo qui eos voluit valde multiplicari, reperitur non esse mirum quod in sexcentis millibus peditum egressus est populus ex Aegypto, excepto caetero apparatu, ubi et servitia erant, et sexus muliebris et imbellis aetas.
47.6. Quod ergo dixit Deus ad Abraham: Sciendo scies, quia peregrinum erit semen tuum in terra non propria; et in servitutem redigent eos, et nocebunt illis quadringentos annos, non sic accipiendum est, tamquam in illa durissima servitute quadringentos annos Dei populus fuerit: sed quia scriptum est: In Isaac vocabitur tibi semen; ex anno nativitatis Isaac usque ad annum egressionis ex Aegypto computantur anni quadringenti quinque. Cum ergo de quadringentis triginta detraxeris viginti quinque qui sunt a promissione usque ad natum Isaac, non mirum est si quadringentos et quinque annos summa solida quadringentos voluit appellare Scriptura, quae solet tempora ita nuncupare, ut quod de summa perfectioris numeri paululum excrescit aut infra est, non computetur. Non itaque quod ait: In servitutem redigent eos, et nocebunt illis, ad quadringentos annos referendum est, tamquam per tot annos eos habuerint in servitute; sed referendi sunt quadringenti anni ad id quod dictum est: Peregrinum erit semen tuum in terra non propria: quia sive in terra Chanaan, sive in Aegypto, peregrinum erat illud semen, antequam haereditatem sumerent terram ex promissione Dei; quod factum est posteaquam ex Aegypto liberati sunt: ut hyperbaton hic intellegatur, et ordo verborum sit: Sciendo scias, quia peregrinum erit semen tuum in terra non propria quadringentis annis; illud autem interpositum intellegatur: Et in servitutem redigent eos, et nocebunt illis; ita ut ad quadringentos annos ista interpositio non pertineat. In extrema enim parte annorum summae huius, hoc est, post mortem Ioseph, factum est ut in Aegypto populus Dei duram perageret servitutem.
(13, 9) Quid est quod ait, cum de Pascha praeciperet: Erit tibi in signo super manum tuam? an intellegitur super opera tua, id est, quod praeferre debeas operibus tuis? Pertinet enim Pascha propter occisionem ovis ad fidem Christi, et sanguinem quo redempti sumus. Haec autem fides operibus praeponenda est, ut sit quodammodo super manum, adversus illos qui in operibus Legis gloriabantur: de qua re Apostolus loquitur, et multum agit; qui fidem operibus sic vult anteponi, ut ex illa pendeant opera bona, atque ab ea praeveniantur, non ut ipsa velut meritis bonorum operum retribui videatur. Illa enim ad gratiam pertinet: si autem gratia, iam non ex operibus; alioquin gratia iam non est gratia.
(13, 18) Cum autem dimisit Pharao populum, non deduxit eos Deus viam terrae Philistiim, quia prope erat. Dixit enim Deus: Nequando poeniteat populum cum viderit praelium, et revertatur in Aegyptum. Hic ostenditur omnia fieri debere, quae consilio recte fieri possunt, ad devitanda quae adversa sunt, etiam cum Deus apertissime adiutor est.
(13, 18) Quinta autem progenie ascenderunt filii Israel de terra Aegypti. Utrum progeniem in centum annis vult computari, et ideo quinta progenie, quia post quadringentos triginta annos? an per hominum generationes hoc potius intellegendum est, ab ipso Iacob qui intravit in Aegyptum, usque ad Moysen qui cum populo egressus est? Iacob enim primus, secundus Levi, tertius Caath, quartus Ambram, quintus Moyses invenitur. Has autem dicit progenies latinus interpres, quas Graeci vocant, quae in Evangelio generationes appellantur, nec numerantur nisi per successiones hominum, non per numerum annorum.
(14, 13) Dixit autem Moyses: Confidite, et state, et videte salutem quae est a Domino, quam faciet vobis hodie. Sicut enim vidistis Aegyptios hodie, non apponetis amplius videre eos in aeternum tempus. Quomodo accipienda sunt haec verba, cum viderint postea Israelitae Aegyptios? An quia isti qui tunc videbant, non eos ulterius viderunt; quia et illi sunt mortui qui consequebantur, et isti omnes quisque die mortis suae? nam posteri eorum viderunt posteros illorum. An: Non eos videbitis sicut hodie, intellegendum est, non sicut hodie persequentes et inimicos, et tanto post vos agmine venientes; ut omnino nulla sit quaestio, nec de aeterno tempore quod hic posuit; quia etsi videbunt se utrique tempore resurrectionis, non sic utique videbunt ut hodie?
(14, 15) Quid est quod dixit Dominus ad Moysen: Quid tu clamas ad me? cum Scriptura non dixerit aliquid de Moysi vocibus, nec eum orantem commemoraverit; nisi quia intellegi voluit, hoc eum egisse vocis silentio, ut corde clamaret.
(14, 16) Et tu leva virgam tuam, et extende manum tuam super mare. Haec est illa virga, in qua fiebant mirabilia, quae modo dicitur esse Moysi: tunc autem fratris eius fuisse dicebatur, quando per illam ipse operabatur.
(15, 12) Extendisti dexteram tuam, transvoravit eos terra. Terram pro aqua non mirum est positam. Tota quippe pars ista extrema vel infima mundi, terrae nomine censetur; secundum id quod saepe dicitur: Deus qui fecit coelum et terram: et illius psalmi distributione commemoratis coelestibus: Laudate, inquit, Dominum de terra; et ea exsequitur in laude, quae etiam ad aquas pertineant.
(15, 10. 8) Misisti Spiritum tuum, et cooperunt eos mare. Ecce iam quinto commemoratur Spiritus Dei, ut in hoc numero accipiamus et quod dictum est: Digitus Dei est hoc. Primo, ubi Scriptum est: Spiritus Dei superferebatur super aquas: secundo, ubi dicitur: Non permanebit in istis hominibus Spiritus meus, quoniam carnes sunt: tertio, ubi Pharao dicit ad Ioseph: Quoniam Spiritus Dei est in te: quarto, ubi incantatores Aegyptiorum dicunt: Digitus Dei est hoc: quinto, in hoc cantico: Misisti Spiritum tuum, et cooperuit eos mare. Meminerimus autem Spiritum Dei non solum ad beneficia, verum etiam ad vindictam commemorari. Nam quid aliud etiam supra dixit: Per Spiritum irae tuae divisa est aqua? Iste itaque Spiritus Dei in Aegyptios, Spiritus irae eius fuit, quibus nocuit aquarum divisio, ut intrantes possent aquis redeuntibus obrui: filiis vero Israel quibus profuit quod aqua divisa est, non fuit ille Spiritus irae Dei. Unde significatur propter diversas operationes et effectus Spiritum Dei dissimiliter appellari, cum sit unus atque idem ille duntaxat, qui etiam Spiritus Sanctus in unitate Trinitatis accipitur. Proinde non arbitror alium quam eumdem significari, ubi dicit Apostolus: Non enim accepistis Spiritum servitutis iterum in timorem; sed accepistis Spiritum adoptionis in quo clamamus: Abba, Pater: quia eodem Spiritu Dei, id est, digito Dei, quo Lex in tabulis lapideis conscripta est, timor incussus est eis qui gratiam nondum intellegebant, ut de sua infirmitate atque peccatis per Legem convincerentur, et Lex illis fieret paedagogus, a quo perducerentur ad gratiam quae est in fide Iesu Christi. De hoc autem Spiritu adoptionis et gratiae, id est de hoc opere Spiritus Dei, quo impertitur gratia et regeneratio in vitam aeternam, dicitur: Spiritus autem vivificat; cum supra diceretur Littera occidit, id est, Lex conscripta, tantummodo iubens, sine adiutorio gratiae.
Chapter 4 of 15