Skip to the text

Liber III (Leviticus), Quaestiones 34–72

  1. (10, 14) Pectusculum segregationis et brachium ablationis manducabitis in loco sancto. Quamvis singula singulis data sint, nimirum tamen utrumque posset dici segregationis, quia utrumque sacerdoti separatur; et utrumque ablationis sive demptionis, quod graece dicitur, quia utrumque demitur et aufertur eis pro quibus offertur, ut detur sacerdoti. Pectusculum sane impositionis superius legimus, et brachium ablationis; quia de brachio nihil imponebatur altari, adeps autem de pectusculo imponebatur.

  2. (10, 14) Quid est quod dicit: De sacrificiis salutarium, cum ea dicat quae alibi dixit sacrificia salutaris; et cum singulari numero id dixit sacrificium salutaris, cum de eadem re diceretur? An forte hoc loco ubi ait: A sacrificiis salutarium, sanitatum dici debuit? Nam in illo psalmo ubi dictum est: Exaudi nos, Deus sanitatum nostrarum, hoc verbum habet graecus quod etiam hoc loco, id est qui genitivus pluralis in graeca lingua ambiguus est, utrum a salute, an a salutari nomen declinatum sit: quoniam dicitur salus vel sanitas, unde fit genitivus pluralis salutare autem dicitur, et inde genitivus pluralis idem ipse est. Si ergo recte potest intellegi etiam sacrificium salutis quod est sacrificium salutaris, quoniam a salutari salus datur, et illud est salutare unde salus accipitur: non est necesse ut tamquam multorum salutarium sacrificia hic intellegamus, ubi dictum est sacrificiis salutarium, sed multarum forsitan sanitatum, quae tamen ab uno salutari accipiuntur. Quod sit autem salutare Dei, de quo dictum est: Calicem salutaris accipiam, et de quo Simeon dicit in Evangelio: Quoniam viderunt oculi mei salutare tuum, fides christiana novit. Possunt sane non absurde intellegi vel dici etiam sacrificia salutaria, quae sunt salutaris.

36.1. (10, 15-20) Et erit tibi et filiis tuis et filiabus tuis legitimum sempiternum. Non frustra est additum, filiabus; quoniam quaedam ad escas pertinentia sacerdotum prohibet a feminis accipi, sed a masculis iubet.

36.2. Cum quaesisset Moyses caprum oblatum pro populi peccatis, et non invenisset, quoniam fuerat incensus, et iratus esset, quod ea quae pro peccato a populo offerrentur, constituit Dominus sacerdotibus edenda, oblatis inde adipibus et renibus; iratus autem esset non fratri suo, sed filiis eius, credo quod ad eos suggerendi ministerium pertineret: respondit illi Aaron et ait: Si hodie obtulerunt ea quae pro peccato illorum sunt, et holocausta sua ante Dominum, et contigerunt mihi talia, et comedam quod est pro peccato hodie, numquid placitum erit Domino? Et audivit Moyses, et placuit illi. Hoc videtur dixisse Aaron, quod ipso die quo primum obtulerant filii Israel pro peccato suo, non debuit a sacerdotibus manducari, sed totum incendi, non inde regulam faciens ad caetera; nam deinceps sacrificia pro peccatis ipsi edebant: sed quia hoc primum fuit ipso primo die primitus oblatum, credendum est Aaron sacerdotem hoc divina inspiratione dixisse, ut et illud circa sacerdotes deinceps servaretur quod praeceperat Dominus Moysi, et hoc quod Aaron dixit tamquam divinitus dictum Moyses approbaret. Quid ergo de caeteris eiusdem diei sacrificiis, id est de ariete et vitulo, quae diximus etiam ipsa pro peccato oblata debere intellegi? An de vitulo nulla quaestio est, quoniam oportebat sic fieri, ut de eius sanguine quemadmodum praeceptum fuerat intromitteretur, unde et tangerentur cornua altaris incensi, et consequens erat ut totus arderet? Quid ergo de ariete? An quoniam primum caprum quaesivit Moyses, quod de capro illi responsum est, hoc et de ariete intellegendum est, quem ex ordine fuerat quaesiturus, nisi illud responsum sacerdotis ei placuisset? De vitulo autem quid quaereret, cum ea lege fieri potuerit, quam de vitulo pro peccato universae synagogae praeceperat Deus, sicut de vitulo pro peccato sacerdotis, id est ut totus arderet extra castra? Haec enim sunt verba irascentis Moysi ad filios fratris sui, cum hircum pro peccato quaesitum non invenisset, quia fuerat totus incensus: Quare non comedistis illud quod fuit pro peccato in loco sancto? Quoniam enim sancta sanctorum sunt, hoc vobis dedit edere, ut auferatis peccatum synagogae, et exoretis pro eo ante Dominum. Non enim illatum est a sanguine eius in sanctum ante faciem intus. Edetis illud in loco sancto, quomodo mihi constituit Dominus. Utique cum dicit: Non enim illatum est a sanguine eius in sanctum ante faciem intus, procul dubio discernit illud quod ita fit pro peccato sacerdotis, sive pro peccato universae synagogae, non de hirco, de quo sanguis quoniam non erat iussus inferri ad tangenda cornua intus altaris incensi, non debuit totus incendi, sed a sacerdotibus manducari. Hoc autem quare sit factum, id est ut etiam ipse totus incenderetur, respondit Aaron, et placuit Moysi.

36.3. Sane quoniam sex pecora praecepta fuerunt senioribus populi ut offerrentur pro populo, quorum prius quatuor commemoravit, hircum et arietem, et vitulum, et agnum anniculum; quorum manifestum est hircum pro peccato, manifestum est etiam agnum anniculum in holocaustum; duo vero media, arietem et vitulum, ambigue posita videramus, utrum ad sacrificium pro peccato pertinerent, et hirco adiungerentur, an potius agno ut in holocaustum offerrentur, unde quid nobis videretur, suo loco exposuimus: postea vero ut sex animalia complerentur, vitulum et arietem commemoravit in sacrificium salutaris; nec tamen in consequentibus cum immolata sunt, et identidem commemorata, fit mentio pecorum ipsorum arietis et vituli, quae inter caprum et agnum posuerat, sed tantum ille vitulus et ille aries commemorantur, quos in sacrificium salutaris offerri iusserat, ut iam non sex pecora, sed potius quatuor fuisse credantur: potest fortassis intellegi quod duo illa, quae prius inter hircum et agnum posuerat, iterum nominavit, et non est alius vitulus et alius aries in sacrificium salutaris: ut cum dixisset hircum pro peccato, et arietem et vitulum non dicens in quid, id est in quam rem, agnum vero anniculum in holocaustum; postea dicere voluerit quid de vitulo et ariete faciendum esset, id est, quia neque pro peccato sicut hircus, neque in holocaustum sicut agnus, sed in sacrificium salutaris iubebantur inferri. Sed si hoc intellexerimus, manebit quaestio quare pro peccato synagogae hircus oblatus sit, cum de sacrificiis quae pro peccatis offerenda essent ab initio Dominus loquens, vitulum offerri iusserit pro peccato synagogae, sicut pro peccato sacerdotis, non caprum, sed vitulum; de quo vitulo etiam sanguinem, similiter ut pro peccato sacerdotis, ad tangenda cornua altaris incensi praecepit inferri: et quae causa fuerit, ut pro peccato Aaron, et Moyses vitulum offerret, et ipse Aaron alterum vitulum, sicut pro peccato sacerdotis secundum Dei praeceptum offerri oportebat; pro peccato autem populi non vitulus, sicut praeceptum fuerat, sed hircus potius offerretur. Quod cum moveret, visum est nobis, ut supra diximus, quod non solus hircus pro peccato populi, sed et aries et vitulus offerri iussus est, ut ad ista tria subaudiatur, pro peccato: quia et principes erant in populo, pro quibus hircus fuerat offerendus: et singuli quique habere propria peccata potuerunt, pro quibus aries; et unum aliquod peccatum omnes, pro quibus vitulus, sicut ab initio praeceptum fuerat, pro peccato universae synagogae vitulum offerri oportebat. Ideo autem cum immolata sunt, hircus tantummodo nominatur, ut alia etiam tacita intellegerentur, locutione a parte totum, quia omnia fuerant pro peccatis.

  1. (11, 33-34) Cum ageret de morticinis immundorum animalium: Et omne vas fictile, inquit, in quo ceciderit ex eis intus, quaecumque sunt intus immunda erunt; et illud conteretur, id est, ipsum vas. Et omnis cibus qui manducatur, in quemcumque venerit super illum aqua, immundus erit vobis. Non quaecumque aqua intellegenda est, quae si supervenerit cibo, facit eum immundum; sed ex illo vase quod factum est immundum de morticinis immundis, si forte ipsum vas habuit aquam.

  2. (11, 47) Instruere filios Israel inter vivificantia quae manducantur, et inter vivificantia quae non manducantur: quae graecus habet, nostri quidam vivificantia interpretari maluerunt, quia utcumque hoc verbum noster usus recepit, quam facere novum insolitum, si dici posset vivigignentia. Non enim quae vivificant, id est vivere faciunt, sed quae vivos fetus gignunt, id est non ova, sed pullos, dicuntur.

  3. (12, 4) Quid est quod ait de muliere quae peperit: Omne sanctum non tanget, et in sanctuarium non introibit? Quod sanctuarium vult intellegi; cum legatur in tabernaculum nonnisi sacerdotes solere ingredi, et usque ad velum interius secundum, ultra velum autem ipsum ubi erat arca, nonnisi unum summum sacerdotem? An et ante tabernaculum, ubi erat altare sacrificiorum, sanctuarium dici potuit? Nam saepe appellatur locus sanctus etiam ipsum atrium, cum dicitur: In loco sancto edent ea. Illuc fortassis solebant intrare mulieres, quando offerebant dona sua, quae imponerentur altari.

40.1. (12, 2-8) Quid est quod dicit: Si masculum pepererit mulier, immunda erit septem dies; secundum dies secessionis purgationis eius immunda erit: et in die octavo circumcidet carnem praeputii eius; et triginta et tres dies sedebit in sanguine suo mundo. Omne quod sanctum est non continget, et in sanctuarium non introibit? Quae differentia est inter septem dies illos quibus dicit eam immundam, et triginta tres quibus in sanguine suo mundo sedebit? Si enim iam immunda non est per triginta tres dies, quare non tangit quod sanctum est? An hoc adhuc interest, quia in sanguine est, licet mundo: ut hoc distet, quia cum immunda est, ubicumque etiam sederit, immundum facit; cum vero iam in sanguine mundo sedet, tantum quod sanctum est non ei licet tangere, et in sanctuarium intrare? Hoc est enim quod ait: Secundum dies secessionis purgationis suae, quoniam dicit alio loco, immunditiam feminae quae menstruis purgatur, septem dierum esse, quando omne super quod sederit immundum erit. Secessionis autem dicit, quoniam secedebat aliquantum, ne omnia coinquinaret, cum perageret illos dies. Hos dies immunditiae eius, si feminam pareret, Lex duplicabat, et quatuordecim faciebat: reliquos autem quibus sedebat in sanguine mundo suo, etiam ipsos duplices iusserat observari, id est sexaginta sex, ut omnes essent in partu masculi quadraginta, in feminae octoginta. Aliqui autem codices graeci non habent, in sanguine mundo suo; sed, in sanguine immundo suo.

40.2. Et cum adimpleti fuerint dies purgationis eius, super filio aut super filia offeret agnum anniculum sine macula in holocaustum, et pullum columbinum aut turturem, pro peccato, ad ostium tabernaculi testimonii ad sacerdotem: et offeret eum ante Dominum, et exorabit pro ea sacerdos, et purgabit eam a fonte sanguinis eius. Ista lex eius quae peperit masculum aut feminam. Si autem non invenerit manus eius quod satis est in agnum, et accipiet duos turtures, aut duos pullos columbinos; unum in holocaustum, et unum pro peccato: et exorabit pro ea sacerdos, et purgabitur. Recte ergo superius non legendum est: Offeret agnum anniculum sine macula in holocaustum, aut pullum columbinum aut turturem pro peccato, sicut nonnulli codices habent; sed sicut dictum est, et pullum columbinum aut turturem pro peccato: quandoquidem postea dicit: Si non invenerit manus eius quod satis est ad agnum, et accipiet duos turtures: ubi plus videtur habere et; nam ea coniunctione detracta, integre sequitur, accipiet duos turtures aut duos pullos columbinos, unam avem scilicet in holocaustum, alteram pro peccato.

40.3. Sed quo peccato? Numquid peperisse peccatum est? An hic ostenditur illa propago ex Adam, unde Apostolus dicit: Ex uno in condemnationem; et quia per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit? Et hic satis apparet quemadmodum dictum sit: Ego enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis mater mea in utero me aluit. Cur ergo non illud quod natum est purgari dicit Scriptura per hoc sacrificium, sed ipsam quae peperit? An ad ipsam quidem, unde illa origo trahebatur, relata purgatio est propter sanguinis fontem; non poterat tamen sine ipsius fetus purgatione fieri, qui ex ipso sanguine exortus est? Nam quo pertinet quod superius ait: Super filio aut super filia offeret agnum anniculum sine macula in holocaustum, et pullum columbinum aut turturem pro peccato, si nihil per hoc sacrificium fiebat pro eis qui nascebantur?

40.4. Quod si quisquam ita distinguere conabitur, ut dicat non esse iungendum: Super filio aut super filia offeret agnum anniculum sine macula in holocaustum, et pullum columbinum pro peccato; sed ita potius legendum: Et cum adimpleti fuerint dies purgationis eius super filio aut super filia, id est dies purgationis impleti fuerint super illo aut super illa, filio scilicet vel filia; ut deinde ab alio sensu sequatur: Offeret agnum anniculum sine macula in holocaustum, et pullum columbinum pro peccato, id est, pro peccato suo, cum completi fuerint dies purgationis eius super filio aut super filia: quisquis ergo ita distinguendum putaverit, ex Evangelio convincetur, ubi cum tale aliquid nato ex virgine Domino facerent, magis propter consuetudinem Legis, quam propter necessitatem alicuius in eo expiandi purgandique peccati, sic legitur: Et cum inducerent puerum Iesum parentes eius, ut facerent secundum consuetudinem Legis pro eo: non dictum est, pro matre eius, sed, pro eo; quamvis ea fierent quae hoc loco praecepta sunt de duobus turturibus aut duobus pullis columbinis. Sic enim baptizari ipse etiam dignatus est baptismo Ioannis, qui erat baptismus poenitentiae in remissionem peccatorum, quamvis nullum haberet ille peccatum. Merito ergo quidam nostri ita interpretati sunt etiam istum in Levitico locum, ut non dicerent, super filio aut super filia; sed, pro filio aut pro filia. Hanc enim vim huius praepositionis esse intellexerunt hoc loco, ubi graecus ait:. Sane advertendum est quam pauper Dominus nasci voluerit, ut non pro illo offerretur agnus et pullus columbinus aut turtur, sed par turturum aut duo pulli columbini, sicut in Evangelio legitur; quod Scriptura Levitici tunc iussit offerri, si non habuerit manus offerentis quod satis est in agnum.

  1. (13, 2) Homini si cui facta fuerit in cute corporis eius cicatrix signi lucida, et fuerit in cute coloris eius tactus leprae. Velut exponendo dixit posterius, unde quod primum dixerat intellegeretur, quoniam dixerat: Homini si cui facta fuerit in cute corporis eius cicatrix signi lucida, ne cicatricem sic intellegeremus, quomodo solet esse vestigium sanati vulneris, aperuit hoc se de colore dicere, cum adiunxit: Et fuerit in cute coloris eius tactus leprae. Quidquid ergo illud est, coloris vitium est, quod nomine cicatricis appellat. Quod vero ait, tactus leprae, non quod tactu color sentiatur; sed ita dicit tactum leprae, tamquam ipse homo vel corpus eius lepra sit tactum, hoc est maculatum atque vitiatum: sicut dici solet: Tetigit eum, vel non tetigit febris. Denique ipsam maculam, tactum vocat, et eam semper isto nomine appellat. Unde nonnulli nostri non tactum, sed maculam interpretati sunt: quo nomine quidem planius videretur sonare quod legitur; sed potuit et graecus non dicere, id est tactum, sed, id est maculam, unde dicit immaculatum: quamquam non ab illo solo quod in colore contingit, sed ab omni vitio purum solet Scriptura dicere; unde non maculam coloris, sed omnis vitii notam vult intellegi, quod appellat. Posset ergo quod ad solum colorem attinet dicere; quo verbo usus est Apostolus, ubi ait de Ecclesia: Non habentem maculam aut rugam. Nec autem, nec dixit, sed, id est tactum: quod et in graeca lingua inusitate dicitur in coloribus, et tamen hoc Septuaginta interpretes non piguit graece dicere; cur ergo latinos piguerit? Quod autem dicitur cicatrix signi, vel ideo dicitur, quod significet aliquid; vel ideo potius, quod ipsum hominem signo quodam discernit a caeteris, hoc est, notabilem reddit.

  2. (13, 3) Quid est quod ait: Et videbit sacerdos, et inquinabit eum? ad quem veniet ut mundetur. Sed inquinabit dictum est, inquinatum pronuntiabit, si haec in eo viderit, quae Scriptura dicit de macula leprae.

  3. (13, 4. 7. 2) Si autem lucidus albus erit in cute coloris eius, et humilis non fuerit aspectus eius a cute. Lucidus albus subauditur tactus, id est, illa macula coloris, non pilus. Quod postea dicit: Si autem conversa mutata fuerit significatio in cute; hanc dicit significationem, quod superius signum in latino legitur. Nam graecus et supra et hic uno eodemque verbo usus est, dicens.

  4. (13, 5-6) Et segregabit illum sacerdos septem diebus in secundo; et videbit illum sacerdos die septimo in secundo: et ecce obscurus tactus non est conversus tactus in cute; et purgabit eum sacerdos: signum enim est: hoc est, purgatum eum, pronuntiabit; non enim est lepra, sed signum.

  5. (13, 7-8) Si autem conversa mutata fuerit significatio in cute, posteaquam vidit illum sacerdos ut purget illum: et visus fuerit denuo sacerdoti, et viderit eum sacerdos, et ecce commutata significatio in cute; et inquinabit eum sacerdos: lepra est. Etiam hic inquinabit dixit, inquinatum pronuntiabit: et autem plus habet, ex more locutionis Scripturae. Hoc itaque videtur admonuisse, ut cum visus fuerit solus color albus et lucidus, discolor sano colori, adhuc probetur a sacerdote, ut si viderit etiam pilum mutatum in album colorem, et humiliorem factum cutis locum, in quo est albus color, tunc pronuntiet lepram, id est, inquinet hominem pronuntiando leprosum. Si autem, inquit, lucidus albus fuerit in cute coloris eius, id est, lucidus albus fuerit ille tactus; quo nomine eamdem maculam appellat: et humilis non fuerit aspectus eius a cute; et pilus non erit conversus in album, ipse autem est obscurus, id est ipse pilus, quia non est albus: et segregabit sacerdos tactum septem dies; et videbit sacerdos tactum die septimo, id est illam maculam: et ecce tactus manet ante eum; non commutatus est tactus in cute, id est, non est discolor et dissimilis inventus a cute. Ergo sanatum est quod vitiosum erat: sed adhuc iubet probari eamdem sanitatem per alios septem dies, atque ideo sequitur et dicit: Et segregabit illum sacerdos septem dies in secundo, id est septem alios dies; et videbit illum sacerdos die septimo in secundo: et ecce obscurus tactus, id est, quia non albus et lucidus, ac per hoc concolor sano colori; non est mutatus tactus, in cute, sicut et paulo ante dixit, hoc est non est dissimilis a caetera cute: et purgabit eum sacerdos, id est, purgatum pronuntiabit a suspicione leprae; non quod habuerit lepram, quam iam non habet, sed quoniam lepra non fuit, quod in illo lucido et albo colore tactus, id est maculae illius quae apparuerat, cum exspectaretur utrum humilior fieret locus, et pilus illic in album converteretur, non contigit, sed potius ille tactus qui fuit ante lucidus et albus, obscurus inventus est, id est similis caetero colori, non lucidus: non erat ergo lepra, signum est enim, non lepra, quod sic apparuerit: tamen etiam propter hoc purgatus a suspicione leprae, lavabit vestimenta sua; quia et in illo signo aliquid fuit, propter quod lavanda fuerant vestimenta; et mundus erit.

  6. (13, 7-8) Deinde sequitur: Si autem conversa mutata fuerit significatio in cute, posteaquam vidit illum sacerdos ut purget illum; id est, posteaquam vidit eum sacerdos septimo die prius sanum, ut purgaret illum, mutata est illa significatio, id est illud signum in cute: et visus fuerit in secundo sacerdoti, id est post alios septem dies: et viderit eum sacerdos, et ecce commutata est significatio in cute, id est, non stetit in illa sanitate, in qua eum viderat post primos septem dies. Et inquinabit illum sacerdos: lepra est. Iam hic quoniam illud quod visum fuerat post primos septem dies sanum, non stetit in suo, sed mutatum est in pristinum vitium, lepra pronuntiatur; ita ut non illic exspectetur vel locus humilior, vel pilus in album conversus. Cum enim lepra non sit notabilis atque vitiosa, nisi varietas; hoc ipsum de vitioso colore redire ad sanum, et de sano redire ad vitiosum, ita notabile est, ut non ibi fuerit exspectandum, quod in primo exspectari praeceperat, de humiliori loco et pili candore, sed iam etiam ista varietate sine dubitatione sit lepra.

  7. (13, 9-17) Deinde sequitur: Et tactus leprae si fuerit in homine, veniet ad sacerdotem: et videbit sacerdos; et ecce cicatrix alba in cute; et haec mutavit capillum album, et a sano carnis vivae in cicatrice. Hinc si subtrahamus et, more enim locutionis Scripturarum positum est, iste erit sensus: Et videbit sacerdos; et ecce cicatrix alba in cute; et haec mutavit capillum album a sano carnis vivae in cicatrice. Ordo est: Mutavit capillum album in cicatrice a sano carnis vivae; id est, cum caro viva et sana habeat capillum obscurum, vel nigrum, haec cicatrix album habet. Lepra veterascens est in cute coloris eius: et inquinabit eum sacerdos, id est, inquinatum pronuntiabit. Non segregabit eum, quia immundus est: hoc videtur dicere, quia ubi inventus fuerit pilus in album mutatus concolor albo vitio cutis, iam non segregatur, ut probetur; nec exspectatur utrum etiam humilior fiat locus; sed ex hoc tantum quod alba est cutis discolor caeterae, et album habet pilum discolorem caeteris qui sunt in carne viva et sana, lepra veterascens pronuntiatur: ideo veterascens, quia iam non est probanda illis bis septem diebus. Si autem restitutus fuerit color sanus, et conversus fuerit albus: quoniam dixerat totum album factum per totam cutem, eo ipso iam mundum esse; quia varietas ibi iam non esset. Deinde ait: Et quacumque die visus fuerit in eo color vivus, inquinabitur: ubi satis ostendit varietatem improbari. Ac per hoc quod modo dixit: Si autem restitutus fuerit color sanus, et conversus fuerit albus, et veniet ad sacerdotem; et videbit sacerdos: et ecce conversus tactus in album; et purgabit sacerdos tactum; mundus est. Restitutum colorem sanum non debemus accipere, ut color sanus esset; iam enim ipse erat per quem tamen fiebat immundus propter varietatem. Restitutum ergo dixit colorem sanum, ut illud esset quod fuerat, id est albus sano pereunte. Tunc enim rursus mundus erit, cum totus albus fuerit, quia nulla ibi varietas erit. Sed restitutum pro pereunte accipere, nimis inusitata locutio est. Magis enim videtur dicere debuisse: Si autem restitutus fuerit color albus: nunc vere ait, restitutus sanus, et conversus fuerit albus; tamquam diceret: Sanus color si restitutus fuerit in album.

  8. (13, 30) Quid est, quod cum de lepra capitis loqueretur, eam etiam quassationem appellavit, cum in solo colore fiat, vel cutis vel capillorum, et quod humilior aspectus eius a caetera cute appareat, sine dolore tamen et sine ulla vexatione? An hoc quod immundum est quassationem voluit appellare pro plaga, velut hac immunditia homo percussus sit?

  9. (13, 47-48) Quid sibi vult, quod cum diceret de lepra vestimentorum aliarumque rerum ad usus hominum pertinentium, ait: Aut in vestimento laneo, aut in vestimento stuppeo, aut in stamine, aut in lana, aut in lineis, aut in laneis; cum iam supra dixisset, in vestimento laneo, aut in vestimento stuppeo? Nam stuppeum est utique lineum. An illic vestimenta intellegi voluit; hic autem quodlibet laneum et quodlibet lineum? Non enim vestimenta sunt stramina iumentorum, cum sint lanea; aut vestimenta sunt retia, cum sint linea. Prius ergo specialiter de vestimentis, deinde generaliter de omnibus rebus laneis et lineis dicere voluit.

  10. (13, 48) Quaeritur quid dixerit: In omni operaria pelle; quod nonnulli interpretati sunt: In omni confecta pelle. Sed non ait graecus:, ait autem:, quod verbum etiam in Regnorum libro positum est, ubi Ionathan loquitur ad David: Esto in agro in die operaria, id est, in die qua fit opus. Ac per hoc etiam hic pellem operariam in qua fit opus debemus accipere, id est alicui operi accommodatam. Sunt enim pelles quae tantummodo ad ornamentum habentur, non ad opus.

  11. (13, 49) Quid est quod ait: In omni vase operario pellis; nisi quod est ex pelle factum, hoc est in omni vase pelliceo? Hoc autem isto loco vas dicit, quod Graeci appellant; hoc enim nomen generale est omnium utensilium. Aliud est autem quod appellatur; nam et hoc latina lingua vas dicitur: sed, illud magis intellegitur vas quod liquorem capit.

  12. (15, 11) Quid est quod ait: Et quemcumque tetigerit qui fluorem seminis patitur, et manus suas non lavit aqua, lavabit vestimenta, et lavabit corpus suum aqua, et immundus erit usque in vesperam? Ambigue quippe positum est quod ait, manus suas non lavit aqua, velut posteaquam tetigerit. Sed intellegendum est, quemcumque non lotis manibus tetigerit, ipse quem tetigerit, lavabit vestimenta, etc.

53.1. (16, 16. 19) Quid est, quod cum praeciperet quomodo intrare deberet sacerdos summus in sanctum, quod est intra velum, ait inter caetera: Et exorabit pro sanctis ab immunditiis filiorum Israel, et ab iniustitiis eorum, et de omnibus peccatis eorum? Quomodo ergo pro sanctis, si ab immunditiis filiorum Israel et ab iniustitiis eorum de omnibus peccatis eorum? An quia non ait, pro immunditiis filiorum Israel, sed ab immunditiis, hoc intellegendum est: Exorabit pro sanctis ab immunditiis filiorum Israel, id est pro eis qui sancti sunt ab immunditiis filiorum Israel, non consentientes immunditiis eorum: non quia pro ipsis tantum exorandum erat, sed quia etiam pro ipsis, ne quisquam putaret ita fuisse sanctos, ut nihil esset unde pro eis exoraretur, quamvis essent ab immunditiis filiorum Israel et ab iniustitiis eorum alieni? De omnibus peccatis eorum, id est, quae iniustitiae veniebant de omnibus peccatis eorum.

53.2. Potest et iste esse sensus: Exorabit pro sanctis ab immunditiis filiorum Israel; id est, ut hoc pro illis exorari intellegatur, ut ab immunditiis filiorum Israel tuti essent. Sed exorabit non potest accipi, nisi quod alio verbo dicitur, propitiabit. Unde et propitiatorium vocatur, quod alii exoratorium interpretati sunt: graece autem dicitur. At quod hoc loco latinus ait: Exorabit pro sanctis, graecus habet, quod non intellegitur nisi pro peccatis. Unde scriptum est in Psalmo: Qui propitius fit omnibus iniquitatibus tuis. Hic ergo aptior sensus est, ut intellegatur sacerdos etiam pro his propitiare Deum, qui sancti sunt ab immunditiis filiorum Israel; et quia licet ita sancti sint ut immunditiis filiorum Israel et iniustitiis non consentiant, habent tamen aliquid propter quod eis necessaria sit propitiatio Dei.

53.3. Sane in quodam graeco invenimus: Et exorabit sanctum; non, pro sanctis: et illud quidem sanctum, genere neutro, id est. Nam posset intellegi, exorabit sanctum Deum, et nulla esset quaestio: quomodo autem possit intellegi, exorabit hoc sanctum, difficile est dicere, nisi forte illud sanctum quidquid est quod Deus est; quia et Spiritus Sanctus, qui utique Deus est, neutro genere graece dicitur. Et forte hoc est, si tamen ille codex verior est, qui emendatior videbatur,, hoc est,, quod latine genere neutro dici non potest. Quamvis et in tribus aliis codicibus, uno graeco et duobus latinis, non invenerimus, nisi quod supra diximus: Exorabit pro sanctis. Quod potest et sic accipi, ut non pro sanctis hominibus, sed pro iis quae sancta sunt intellegatur, id est tabernaculo ipso, et quaecumque in eis essent sanctificata Domino: ut hoc sit: Exorabit pro sanctis ab immunditiis filiorum Israel, propitiabit Deum pro iis quae sanctificata sunt Domino, ab immunditiis filiorum Israel; quia in medio eorum erat tabernaculum. Sic enim sequitur: nam cum dixisset: Exorabit pro sanctis ab immunditiis filiorum Israel, et ab iniustitiis eorum, de omnibus peccatis eorum; continuo subiecit: Et ita faciet tabernaculo testimonii quod creatum est in eis, in medio immunditiae eorum: ut ad hoc necessaria videatur illa propitiatio pro sanctis, id est pro tabernaculo et omnibus quae in eo sancta dicuntur. Nam et paulo post hoc dicit de altari, quod aspersione sanguinis mundaret illud sacerdos, et sanctificaret ab immunditiis filiorum Israel.

  1. (16, 20) Et perficiet exorans sanctum. Utrum perficiet sanctum? an exorans sanctum, secundum id quod supra diximus? nam et hic neutro genere graece dictum est. Utrum ergo exorans Dominum perficiet sanctum, id est perfecte sanctificat quod sanctificat? an perficiet, quod ait, exorans sanctum, id est, illud sanctum quod est?

  2. (16, 8-10. 26-33) De duobus hircis, uno immolando, et alio in desertum dimittendo, quem vocant, solet esse disceptatio: et a quibusdam ille immolandus in bono accipitur, ille autem dimittendus in malo. Non tamen iste sensus ideo confirmandus est, quia homo in cuius manu in eremum hircus dimittitur, cum redierit, lavare iussus est vestimenta sua et corpus suum aqua, et sic ingredi in castra; tamquam et hoc sit indicium cur in malo sit ille hircus accipiendus, a cuius contagione homo abluendus est. Sic enim dicit abluendum et qui alterius hirci vitulique acceperit carnes, et extra castra combusserit; quia ita de illo et de vitulo fieri iubet, de quorum immolatorum sanguine fit aspersio, et sunt pro peccatis: ac per hoc non neglegenter istorum duorum hircorum distinctio in allegorica significatione tractanda est. Item cum constituisset diem decimum septimi mensis sabbato sabbatorum, quo fieret supradicta purgatio a sacerdote illo uno qui patri succedit, loquens de eodem sacerdote ait: Exorabit sanctum sancti: quod iam nescio utrum aliter accipiendum sit, quam: Exorabit in sancto sancti, quodam genere locutionis; in illo scilicet sancto quo solus ipse summus sacerdos intrabat, quod est intra velum, ubi arca erat testimonii et altare incensi. Non enim eumdem locum tamquam Deum exorabit, sed quia ibi exorabit Deum, ita positum est: Exorabit sanctum sancti. Nam et hoc genere neutro in graeco positum est,. An forte Spiritum Sanctum sancti Dei, hoc est,? An potius Exorabit dictum est: Exorando purgabit? Nam sic verba contexit: Et exorabit sanctum sancti, et tabernaculum testimonii, et altare exorabit, et pro sacerdotibus et pro omni synagoga exorabit. Quomodo ergo exorabit tabernaculum et altare, nisi, ut dictum est, intellegamus, exorando purgabit?

  3. (17, 3-4) Illud quod dicit: Quicumque occiderit vitulum, aut ovem, aut capram in castris, et quicumque occiderit extra castra, et ad ostium tabernaculi testimonii non attulerit, et in hoc constituit peccatum, et comminatur facienti; non de iis dicit quae occiduntur ad usum vescendi, vel si quid aliud, sed de sacrificiis. Prohibuit enim privata sacrificia, ne sibi quisque quodammodo sacerdos esse audeat; sed illuc afferat, ubi per sacerdotem offerantur Deo. Ita enim nec vanis sacrificabunt: nam et hoc in ea consuetudine cavendum praemonuit. Cum ergo non liceret offerri sacrificia nisi in tabernaculo, cui templum postea successit; unde et rex Israel Ieroboam vaccas facere ausus est, quibus populus sacrificaret, ne huius legis necessitate seducerentur ab eo qui sub regno eius erant, dum pergerent Ierusalem ut in templo Dei offerrent sacrificia sua, in quo facto a Domino condemnatus est: merito quaeritur quomodo licite sacrificaverit Elias extra templum Dei, quando et ignem de coelo impetravit, et prophetas daemoniorum convicit. Quod mihi non videtur alia ratione defendi, quam illa qua defenditur et Abrahae factum, quod filium Deo iussus voluit immolare. Cum enim iubet ille qui legem constituit, aliquid fieri quod in lege prohibuit, iussio ipsa pro lege habetur, quoniam auctor est legis. Non enim deesse possent miracula alia praeter sacrificium, quibus superarentur et convincerentur prophetae lucorum: sed Spiritus Dei qui fuerat in Elia, quidquid in hac re fecit, contra legem esse non potest, quia dator est legis.

57.1. (17, 10-12) Quid est quod prohibens edendum sanguinem dicit: Anima omnis carnis, sanguis eius est? Quem totum locum sic explicat: Et homo, homo filiorum Israel, aut de proselytis qui appositi sunt in vobis, quicumque ederit omnem sanguinem; et statuam faciem meam super animam quae manducat sanguinem, et perdam illam de populo suo. Anima enim omnis carnis, sanguis eius est. Et ego dedi illum vobis exorare pro animabus vestris: sanguis enim eius pro anima exorabit. Propterea dixi filiis Israel: Omnis anima ex vobis non edet sanguinem; et proselytus qui appositus est in vobis, non edet sanguinem. Numquidnam si animam pecoris sanguinem dicimus, etiam anima hominis sanguis putanda est? Absit. Quomodo ergo non ait: Anima omnis carnis pecoris sanguis eius est; sed: Anima, inquit, omnis carnis sanguis eius est? In omni utique carne, etiam hominis caro deputatur. An quia vitale aliquid est in sanguine, quia per ipsum maxime in hac carne vivitur, qui in omnibus venis per corporis cuncta diffunditur, ipsam vitam corporis vocavit animam, non vitam quae migrat ex corpore, sed quae morte finitur? Qua locutione dicimus istam vitam temporalem esse, non aeternam; mortalem, non immortalem: cum sit immortalis animae natura, quae ablata est ab Angelis in sinu Abrahae; et cui dicitur: Hodie mecum eris in paradiso; et quae in tormentis ardebat inferni. Secundum istam ergo significationem, qua perhibetur anima etiam haec temporalis vita, dixit apostolus Paulus: Non enim facio animam meam pretiosam quam mihi; ubi se ostendere voluit et mori paratum pro Evangelio. Nam secundum significationem qua anima dicitur illa quae migrat ex corpore, magis eam pretiosam faciebat, cui tantum meritum conquirebat. Sunt et aliae huiusmodi locutiones. Vita itaque ista temporalis maxime sanguine continetur in corpore. Sed quid est quod ait: Dedi vobis eum ad altare Dei, exorare pro anima vestra; tamquam anima pro anima exoret? Numquid sanguis pro sanguine, quasi de nostro sanguine solliciti simus, cum pro anima nostra volumus exorari? Absurdum est hoc.

57.2. Sed multo est absurdius ut sanguis pecoris exoret pro anima hominis, quae mori non potest: cum manifeste Scriptura testetur in Epistola ad Hebraeos, illum sanguinem victimarum nihil profuisse ad exorandum Deum pro peccatis hominum; sed significasse aliquid quod prodesset. Impossibile est enim, inquit, sanguinem hircorum et taurorum auferre peccata. Restat itaque ut quoniam pro anima nostra exorat Mediator ille, qui omnibus illis sacrificiis quae pro peccatis offerebantur praefigurabatur, illud appelletur anima quod significat animam.

57.3. Solet autem res quae significat eius rei nomine quam significat nuncupari; sicut scriptum est: Septem spicae, septem anni sunt; non enim dixit, septem annos significant: et: Septem boves, septem anni sunt; et multa huiusmodi. Hinc est quod dictum est: Petra erat Christus: non enim dixit: Petra significat Christum, sed tamquam hoc esset, quod utique per substantiam non hoc erat, sed per significationem. Sic et sanguis quoniam propter vitalem quamdam corpulentiam animam significat, in sacramentis anima dictus est. Verum si quisquam putat animam pecoris esse sanguinem, non est in ista quaestione laborandum. Tantum ne anima hominis, quae carnem humanam vivificat, et est rationalis, sanguis putetur, valde cavendum est, et hic error modis omnibus refutandus. Quaerendae etiam locutiones, quibus per id quod continet, significetur id quod continetur, ut quoniam anima sanguine tenetur in corpore (nam si fuerit effusus abscedit), per ipsum aptius significata sit anima, et eius nomen sanguis acceperit. Sicut ecclesia dicitur locus quo Ecclesia congregatur. Nam Ecclesia homines sunt, de quibus dicitur: Ut exhiberet sibi gloriosam Ecclesiam. Hoc tamen vocari etiam ipsam domum orationum, idem apostolus testis est, ubi ait: Numquid domus non habetis ad manducandum et bibendum? an ecclesiam Dei contemnitis? Et hoc quotidianus loquendi usus obtinuit, ut in ecclesiam prodire, aut ad ecclesiam confugere non dicatur, nisi qui ad locum ipsum parietesque prodierit vel confugerit, quibus Ecclesiae congregatio continetur. Scriptum est etiam: Et effundens sanguinem, qui fraudat mercedem mercenarii. Mercedem sanguinem dixit, quoniam ea sustentatur vita, quae nomine sanguinis appellatur.

57.4. Sed cum Dominus dicat: Nisi manducaveritis carnem meam, et biberitis meum sanguinem, non habebitis in vobis vitam; quid sibi vult quod a sanguine sacrificiorum, quae pro peccatis offerebantur, tantopere populus prohibetur, si illis sacrificiis unum hoc sacrificium significabatur, in quo vera fit remissio peccatorum: a cuius tamen sacrificii sanguine in alimentum sumendo, non solum nemo prohibetur, sed ad bibendum potius omnes exhortantur, qui volunt habere vitam? Quaerendum igitur quid significet, quod homo prohibetur in Lege sanguinem manducare, eumque Deo fundere iubetur. Nam de animae natura, cur per sanguinem significata sit, quantum in praesentia satis visum est, diximus.

  1. (18, 7-8) Turpitudinem patris tui et turpitudinem matris tuae non revelabis, turpitudinem eorum. Prohibet cum matre concumbere: ibi est enim turpitudo patris et matris. Nam postea prohibet et novercae, ubi dicit: Turpitudinem uxoris patris tui non revelabis; turpitudo enim patris tui est: ubi exposuit quomodo in matre utriusque sit turpitudo, id est patris et matris; in noverca enim tantum patris.

  2. (18, 9. 11) Turpitudinem sororis tuae ex patre tuo, aut ex matre tua, quae domi est nata, vel quae foris nata est, non revelabis turpitudinem earum. Quae domi nata est, intellegitur ex patre: quae foris nata est, intellegitur ex matre, si forte de priore viro eam mater susceperat, et cum illa in domum venerat, quando patri eius nupsit, quem monet Scriptura ne revelet turpitudinem sororis suae. Hic videtur non prohibuisse, et quasi praetermisisse concubitum cum sorore de utroque parente nata: non enim dicit: Turpitudinem non revelabis sororis tuae ex patre et matre, sed, ex patre aut ex matre. Verum quis non videat etiam illud esse prohibitum multo maxime? Si enim non licet sororis turpitudinem revelare ex quolibet parente natae, quanto magis ex utroque? Quid est autem quod interposita prohibitione concubitus, etiam cum suis neptibus, sive de filio, sive de filia, sequitur et dicit: Turpitudinem filiae uxoris patris tui non revelabis? Si enim huc usque dixisset, intellegeremus etiam cum filia novercae prohibitum fuisse concubitum, quam ex priore viro noverca peperisset, nec huius qui prohibetur soror esset, vel ex patre, vel ex matre: cum vero addidit: Ex eodem patre soror tua est, non revelabis turpitudinem eius, manifestat de sorore factam esse istam prohibitionem, cum fuerit ex patre et ex noverca, de qua iam superius dixerat. An ideo iterum hoc apertius voluit prohibere, quia superius subobscurum fuit? saepe enim hoc facit Scriptura.

  3. (18, 14) Turpitudinem fratris patris tui non revelabis, et ad uxorem eius non introibis. Exposuit quid dixerit: Turpitudinem fratris patris tui, id est, patrui tui, non revelabis: hoc est enim, ad uxorem eius non introibis. In uxore quippe patrui, voluit intellegi turpitudinem patrui; sicut in uxore patris, turpitudinem patris.

  4. (18, 16) Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis; turpitudo fratris tui est. Quaeritur utrum hoc vivo fratre, an mortuo sit prohibitum: et non parva quaestio est. Si enim dixerimus de vivi fratris uxore locutam Scripturam, uno generali praecepto, quo prohibetur homo ad uxorem accedere alienam, etiam hoc utique continetur. Quid est ergo quod tam diligenter has personas, quas appellat domesticas, propriis prohibitionibus distinguit a caeteris? Non enim et quod prohibet de uxore patris, hoc est de noverca, vivo patre accipiendum est, et non potius mortuo. Nam vivo patre quis non videat multo maxime prohibitum, si cuiuslibet hominis uxor aliena prohibita est maculari adulterio? De his ergo personis videtur loqui, quae possent non habentes viros in matrimonium convenire, nisi Lege prohiberentur, sicut fertur esse consuetudo Persarum. Sed rursus, si fratre mortuo intellexerimus prohibitum esse ducere fratris uxorem, occurrit illud, quod excitandi seminis causa, si ille sine filiis defunctus esset, iubet Scriptura esse faciendum: ac per hoc collata ista prohibitione cum illa iussione, ne invicem adversentur, intellegenda est exceptio, id est, non licere cuiquam defuncti fratris ducere uxorem, si defunctus posteros dereliquit; aut etiam illud esse prohibitum, ne liceret ducere fratris uxorem, etiam quae a fratre vivo per repudium recessisset. Tunc enim, sicut Dominus dicit, ad duritiam Iudaeorum Moyses permiserat dare libellum repudii, et per hanc dimissionem potuit putari quod licite quisquam sibi uxorem copularet fratris, ubi adulterium non timeret, quoniam repudio discessisset.

  5. (18, 17) Turpitudinem mulieris et filiae eius non revelabis: id est, ne putet quisquam licere sibi ducere filiam uxoris suae. Simul enim mulieris et filiae eius non licet revelare turpitudinem, id est ambabus misceri, et matri et filiae.

  6. (18, 17-18) Filiam filii eius et filiam filiae eius non accipies. Etiam neptem uxoris de filio vel de filia duci prohibuit. Uxorem super sororem eius non accipies in zelum. Hic non prohibuit superducere, quod licebat antiquis propter abundantiam propagationis: sed sororem sorori noluit superduci; quod videtur fecisse Iacob, sive quia nondum fuerat lege prohibitum, sive quia suppositae alterius fraude deceptus est, et illa magis de placito veniebat, quam posterius accepit; sed iniustum erat priorem dimitti, ne faceret eam moechari. Hoc autem quod ait in zelum, utrum ideo positum est, ne sit zelus inter sorores, qui inter illas quae sorores non essent contemnendus fuit? an ideo potius, ne propter hoc fiat, id est ne hoc animo fiat, ut in zelum sororis soror superducatur?

  7. (18, 19) Et ad mulierem in segregatione immunditiae eius non accedes revelare turpitudinem eius: id est, ad menstruatam mulierem non accedes. Segregabatur enim secundum Legem, propter immunditiam. Hoc cum superius satis sufficienter prohibuisset, quid sibi vult quod etiam hic hoc eisdem praeceptis voluit adiungere? An forte in superioribus quoniam dictum est, ne figurate accipiendum putaretur, etiam hic positum est, ubi talia prohibita sunt, quae etiam tempore Novi Testamenti remota umbrarum veterum observatione, sine dubio custodienda sunt? Quod videtur etiam per prophetam Ezechielem significasse, qui inter illa peccata quae non figuratae, sed manifestae iniquitatis sunt, etiam hoc commemorat, ad mulierem menstruatam si quis accedat; et inter iustitiae merita, si non accedat. Qua in re non natura damnatur, sed concipiendae proli noxium perhibetur.

  8. (18, 20) Et ad uxorem proximi tui non dabis concubitum seminis tui inquinari ad eam. Ecce ubi rursus prohibet adulterium, quod cum aliena uxore committitur, quod etiam in Decalogo prohibetur. Unde apparet illa ita prohibita, ut etiam mortuis viris suis non ducantur uxores, quarum prohibet turpitudinem revelari.

  9. (18, 21) Et a semine tuo non dabis servire principi. Hic non video quid intellegatur, nisi principi qui pro Deo colitur. Non enim ait:, sed:, in graeco, quod latinus non solet interpretari, nisi ut dicat servire; plurimum autem distat. Nam servire hominibus sicut servi serviunt, quod non est:, sed:, Scriptura non prohibet: servire autem secundum id quod est, non iubetur hominibus, nisi uni vero Deo, sicut scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. Non solum autem hoc verbo, quod ait:, satis significat quem principem dicat, id est, cui cultus tamquam Deo exhibetur; verum etiam eo quod adiungit: Et non profanabis nomen sanctum, sive Dei, de cuius populo datur illo modo servire principi; sive nomen sanctum ipsius populi Israel, propter quod dicitur: Sancti estis, quoniam e ego sanctus sum. Opportunissime etiam hic adiungit: Ego Dominus; hoc utique admonens, quia illi soli debetur, id est ea servitus qua servitur Deo.

  10. (18, 25) Quod dicit: Et exhorruit terra eos qui insident super eam, propter mala facta eorum, quae superius commemoravit, non ideo dictum putandum est, quod habeat terra sensum quo ista sentiat et exhorreat; sed nomine terrae homines significat, qui sunt super terram. Proinde cum haec mala faciunt homines, inquinant terram, quia inquinantur homines qui haec imitantur; et exhorret terra, quia exhorrent homines qui nec faciunt nec imitantur.

  11. (19, 11) Non furtum facietis neque mentiemini, neque calumniam faciet unusquisque proximo. Illud de furto positum est in Decalogo. Quod autem dicit: Neque mentiemini, neque calumniam faciet unusquisque proximo, mirum si non eo praecepto continetur, quod ibi positum est: Neque falsum testimonium dices adversum proximum tuum; quoniam neque calumnia sine mendacio fieri potest, quod falsi testimonii generalitate concluditur. Sed utrum haec aliqua compensatione admittenda sint, magna quaestio est: sicut de mendacio pene omnibus videtur, quod ubi nemo laeditur, pro salute mentiendum est. Utrum ergo ita et de furto? an furtum fieri non potest, ubi nullus laeditur? Quinimo fieri potest, etiam quando ei cui fit consulitur, tamquam si quisquam homini volenti se occidere, gladium furetur. Nam calumnia nescio utrum cuiquam ad eius utilitatem fieri possit: nisi forte quod ad maius gaudium fiebat, quo postea fruerentur, quod Ioseph de scypho calumniabatur fratribus suis, quibus etiam explorationis falsum crimen intenderat. Quamquam si definitionibus ista determinare tentemus, fortasse furtum non est, nisi quando alieno occulte ablato proximus laeditur; et calumnia non est, nisi quando falsi criminis obiectione proximus laeditur: mendacium autem non possumus dicere tunc tantummodo esse, quando proximus laeditur; cum enim falsum ab sciente dicitur, procul dubio mendacium est, sive illo quisquam, sive nemo laedatur. Proinde magna quaestio de mendacio, utrum possit aliquando iustum esse mendacium, facile solveretur fortasse, si sola praecepta intueremur, non et exempla. Nam quid isto praecepto absolutius: Non mentiemini? Sic enim dictum est, quomodo: Non facies tibi idolum; quod factum non potest aliquando iustum esse; et quomodo dictum est: Non moechaberis: quis autem dicat aliquando moechiam iustam esse posse? Et: Non furaberis: secundum enim definitionem illam furti, iustum esse furtum nunquam potest. Et: Non occides; quoniam cum homo iuste occiditur, lex eum occidit, non tu: numquid ita dici potest: Cum homo iuste mentitur, lex mentitur? Sed exempla faciunt difficillimam quaestionem. Mentitae sunt obstetrices Aegyptiae, et bona illis Deus retribuit; mentita est Raab pro exploratoribus terrae, et ideo liberata est. An ex quo dictum est in Lege: Non mentiemini, ex illo intellegendum est nec in tali causa licere mendacium, in quali causa legitur Raab esse mentita? Sed magis credibile est, quia iniustum erat mendacium, ideo prohibitum; non quia prohibitum, ideo factum iniustum. Fortassis ergo, sicut de obstetricibus diximus, non hoc in eis remuneratum quod mentitae sunt, sed quod infantes Hebraeos liberaverunt, ut propter hanc misericordiam illud peccatum veniale sit factum, non tamen existimetur non fuisse peccatum: sic etiam de Raab intellegendum est, remuneratam in illa liberationem exploratorum, ut propter eamdem liberationem venia sit data mendacio. Ubi autem venia datur, manifestum est esse peccatum. Sed illud cavendum est, ne ita quisque existimet etiam caeteris peccatis, si propter liberationes hominum fiant, ita veniam posse concedi. Multa enim mala in- tolerabilia et nimium detestanda istum consequuntur errorem.

  12. (19, 13) Non nocebis proximo. Si quid sit nocere et non nocere, pateret hominibus, hoc generale praeceptum ad innocentiam retinendam fortasse sufficeret. Omnia enim quae prohibentur committi in proximum, ad hoc unum referenda sunt, quod dictum est: Non nocebis proximo. Nam quod sequitur: Non rapies, nisi ad hoc referatur, ne rapiendo noceatur, aliquando evenit, ut non rapiendo quisque noceat. Nam gladius insanienti rapiendus est, et si non fecerit quis ut oportuerit, magis nocuerit.

  13. (19, 17-18) Quid est quod cum supra dixisset: Non odio habebis fratrem tuum in animo tuo: arguendo argues proximum tuum, et non accipies propter ipsum peccatum, consequenter adiunxit: Et non vindicatur manus tua? utrum pro eo quod est, non punitur? Animo enim bono facis, cum disciplinam peccanti proximo imponis, ne accipias peccatum eius neglegendo. Ad hoc enim pertinet quod ante posuit: Non odio habebis proximum tuum in animo tuo. Videri enim potest ei qui arguitur, quod oderis eum, cum non sit in animo tuo. An, non vindicatur manus tua, hoc potius admonet, ne quaeras vindicari manum tuam, nec ulciscendi libidine rapiaris? Nam quid est aliud, vindicari velle, nisi laetari vel consolari de alieno malo? Et ideo dictum est: Non irasceris filiis populi tui. Sic enim recte ira definita est, quod sit ulciscendi libido. Quidam vero codices habent: Et non vindicabitur manus tua: id est, ne arguendo vindicare te velis, sed potius consulere illi quem arguis.

  14. (19, 28) Et incisiones super animam non facietis in corpore vestro. Super animam dixit, super funus mortui: de anima quippe dolor est quae recessit. Ad hunc autem dolorem pertinet luctus, in quo luctu nonnullae gentes habent consuetudinem secare corpora sua. Hoc fieri Deus prohibet.

  15. (20, 5) Ita ut fornicentur in principes de populo suo. Non de populo suo principes, sed de populo suo fornicentur. Eos quippe principes vult hic intellegi, qui pro diis colebantur: sicut Apostolus dicit: Secundum principem potestatis aeris; et in Evangelio Dominus: Nunc princeps huius mundi missus est foras; et: Ecce veniet princeps mundi, et in me nihil inveniet.

Chapter 9 of 15