Skip to the text

Liber III (Leviticus), Quaestiones 73–94

  1. (20, 10) Homo, homo quicumque adulteraverit uxorem viri, aut quicumque adulteraverit uxorem proximi sui, morte moriantur: pluraliter dixit, morte moriantur, hoc est qui adulteravit, et quae adulterata est. Hic aliquid distare voluit inter quemlibet virum et proximum, quamvis multis locis proximum pro omni homine ponat. Sed quae est ista locutio, ut cum iam dixisset de viro, hoc idem repetierit de proximo, cum sit consequens, ut multo magis ab uxore proximi abstinendum sit, si ab uxore cuiuslibet viri abstinendum est? Nam si prius de proximo dixisset, ne putaretur uxorem licere adulterare non proximi, addendum fuisset de quolibet viro: nunc vero, si quod minus est non licet; quanto minus licet quod maius malum est? Nam si non licet adulterare uxorem cuiuslibet viri, quanto magis proximi? An forte ista repetitio tamquam exponit quid prius dictum sit, ut ideo intellegat homo quantum malum sit adulterare uxorem viri, quia si hoc fecerit, uxorem proximi adulterat? Proximus est enim omnis homo homini.

  2. (20, 16) Et mulier quae accesserit ad omne pecus, ascendi ab eo, interficietis mulierem et pecus: morte moriantur; rei sunt. Quaeritur quomodo sit reum pecus, cum sit irrationale, nec ullo modo legis capax. An quemadmodum transferuntur verba modo locutionis, quae graece appellatur:, ab animali ad inanimale, sicut dicitur improbus ventus, vel iratum mare; ita et hic translatum est a rationali ad irrationale? Nam pecora inde credendum est iussa interfici, quia tali flagitio contaminata, indignam refricant facti memoriam.

  3. (20, 17) Quicumque acceperit sororem suam ex patre suo, aut ex matre sua, et viderit turpitudinem eius ; improperium est: exterminabuntur in conspectu generis sui. Turpitudinem sororis suae revelavit, peccatum suum accipient. Quid ait in hoc loco, viderit, nisi concumbendo cognoverit? sicut in Lege dicitur: Cognovit uxorem suam, pro eo quod est, mixtus est ei. Et quid ait, peccatum suum accipient, cum de poena eorum loqueretur, nisi quia et ipsam poenam peccati, peccatum voluit appellare?

76.1. (20, 20. 25) Quicumque dormierit cum cognata sua, turpitudinem cognationis suae revelavit: sine filiis morientur. Quaeritur quousque sit intellegenda ista cognatio, cum ex longo gradu liceat utique accipere uxorem, semperque licuerit. Sed intellegendum est ex his gradibus quos prohibuit, non licere, et secundum ipsos dictum: Quicumque dormierit cum cognata sua: ubi et aliqua non commemorata intellegenda dimisit, sicut sororem de utroque parente, sicut uxorem fratris matris, id est avunculi. Nam de uxore patrui primum prohibuit, quamvis haec non cognatio, sed affinitas perhibetur. Sed quid est, sine filiis morientur; cum filii ex huiusmodi coniunctionibus et ante nati sint, et hodieque nascantur? An hoc intellegendum est Lege Dei constitutum, ut quicumque ex eis nati fuerint, non deputentur filii, id est nullo parentibus iure succedant?

76.2. Et non exsecrabiles facietis animas et in pecoribus, et in volucribus, et in omnibus serpentibus terrae, quae ego segregavi vobis in immunditiam. Videtur hic significare non haec natura immunda esse, sed aliquo sacramenti signo; quandoquidem dicit, quae ego segregavi vobis in immunditiam, tamquam immunda eis non essent, si eis segregata non essent.

  1. (20, 27) Et vir aut mulier, si forte fuerit illi ventriloquus, aut incantator, morte moriantur ambo: lapidibus lapidabitis eos; rei sunt. Utrum vir et mulier, an vir et ventriloquus, aut mulier et ventriloquus sive incantator. Sed hoc magis, et qui habet, et quem habet.

  2. (21, 7-8) Mulierem fornicariam et profanam non accipient, et mulierem eiectam a viro suo; quoniam sanctus est Domino Deo suo. Superius, non accipient dixerat; nunc autem, quoniam sanctus est, non, quoniam sancti sunt: de pluribus qui uno sunt tempore sacerdotibus loquebatur, et de unoquoque eorum dixit, quoniam sanctus est; locutione qua solet uti Scriptura. Nam unum illum summum postea commemorat, qui intrabat ad sancta sanctorum. Nam et pluraliter conclusit, dicens: Et sanctificabis eum: dona Domini Dei vestri iste offeret; sanctus est, quoniam sanctus ego Dominus, qui sanctifico eos. Quantum autem pertinet ad dona, quoniam dixit, dona Domini Dei vestri ipse offeret, non solum summus ille offerebat, sed etiam secundi sacerdotes. Ac per hoc quod ait: Mulierem fornicariam et profanam et eiectam a viro suo non accipient, hoc et secundi sacerdotes prohibiti sunt: nam de summo postea dicit, qui etiam nonnisi virginem accipere iussus est.

  3. (21, 10) Et sacerdos magnus a fratribus suis: id est, qui inter fratres suos magnus est, ille scilicet unus magnus sacerdos. Cui fusum est super caput ex oleo christo: ipsum oleum appellat Scriptura christum.

  4. (21, 10) Et consummatus manus induere vestimenta: illa utique, quae in veste sacerdotali operosissime describuntur.

  5. (21, 10-11) Caput non reteget cidari, et vestimenta sua non scindet, et super omnem animam mortuam non introibit. Intellegitur ea quae supra dixit, in luctu facere eum prohibitum, id est, caput nudare cidari, et vestimenta scindere. Vestimenta enim scindere lugentium erat antiquorum: sicut de Iob scriptum est, cum ei filii eius ruina nuntiarentur oppressi. Nudare autem caput cidari propterea lugentis esse potuit, quia detractio est ornamenti. Quod vero ait: Super omnem animam mortuam non introibit; quomodo dicat animam mortuam corpus mortuum, difficile est intellegere: ea tamen Scripturarum est usitata locutio, quae nobis inusitatissima est. Nomen ergo rectricis suae etiam corpus accipit anima destitutum, quoniam reddendum illi est in resurrectione; sicut aedificium quod appellatur ecclesia, etiam cum inde Ecclesia exierit, qui homines sunt, nihilominus ecclesia dicitur. Sed cum corpus non accipiat animae nomen in homine vivente, quomodo tunc vocetur anima, cum caruerit anima, mirum est. Porro si animam mortuam intellexerimus a corpore separatam, ut ipsam separationem mortem dixisse videatur, id est ut anima mortua sit dirempta a corpore, non natura sua perdita (non enim et cum dicimur mortui peccato, natura dicitur interiisse, sed quod iam peccato non utimur: ut sic intellegatur anima mortua, id est corpori mortua, quod uti eo desierit, cum in sua natura vivat); quomodo potest quisquam intrare super animam mortuam, quod sacerdos iste prohibetur, cum quisquis intrat, super mortuum corpus intret, non super animam quae discessit a corpore? An ipsam vitam temporalem animae vocabulo appellavit, quae utique mortua est in defuncto corpore, anima illa emigrante, quae mori non potest? Non quod ipsa vita anima fuerit; sed quod per animae praesentiam, qua subsistebat, nomen eius acceperit: sicut distinximus, cum de sanguine loqueremur, cur dictum sit: Anima omnis carnis, sanguis eius est. Est enim et ipse sanguis mortuus in corpore mortui: non enim cum abscedente anima abscessit. Vetuit ergo Scriptura summum sacerdotem etiam super patris vel matris funus intrare; quod secundum non prohibuit. Sequitur enim: Super patrem suum et super matrem suam non inquinabitur. Ordo est autem verborum: Super patrem suum non inquinabitur, nec super matrem suam.

  6. (21, 12) Et de sanctis non exibit: eo procul dubio tempore quo suorum funera celebrabantur, sicut et septem diebus quibus sanctificabatur, de sanctis est exire prohibitus; non autem semper. Sane si uxores ducere, vel filios gignere non vetabantur summi tunc sacerdotes, magna oritur quaestio. Cum Lex etiam coniugali concubitu immundum hominem dicat usque ad vesperam, etiam cum abluerit corpus suum aqua; et iubeatur summus sacerdos propter incensum continuationis bis in die quotidie intrare intra velum, ubi erat altare incensi, nec quemquam immundum ad sancta fas esset accedere: quomodo id quotidie summus sacerdos implebat, si filios procreabat? Nam si aegritudo illi accidisset, quis loco eius fungeretur, si quis inquirat; responderi potest quod gratia Dei non aegrotabat: numquid sic etiam de filiorum procreatione responderi potest? Unde fit consequens ut aut continens esset, aut diebus aliquibus intermitteretur incensum; aut si illud intermitti non posset, quod nonnisi per summum sacerdotem necesse esset imponi, non fieret immundus coitu coniugali, merito praecipuae sanctificationis suae. Aut si etiam ad ipsum pertinet, quod de omnibus filiis Aaron in consequentibus dicit, ut nullus eorum accedat ad sancta, si cui aliquid acciderit immunditiae; illud profecto restat accipere, quod nonnullis diebus non imponebatur incensum.

  7. (21, 11) Quod autem super funus patris sui summus sacerdos prohibetur intrare, quaeri potest quomodo iam esse poterat summus sacerdos, nondum mortuo patre suo, cum eos patribus succedere iubeat. Ideo necesse erat nondum sepulto summo sacerdote, continuo substitui sacerdotem propter continuationis incensum, quod per summum sacerdotem quotidie oportebat imponi. Quamquam et illa quaestio de aegritudine summi sacerdotis manet, si vel moriturum necesse erat diebus aliquibus aegrotare: nisi forte et hoc ita solvatur, ut dicatur non solere summos sacerdotes, nisi subito mori, non praecedente aegritudine; sicut de ipso Aaron Scriptura testatur.

  8. (21, 15) Advertendum est quoties dicit: Ego Dominus, qui sanctifico eum, loquens de sacerdote; cum hoc etiam Moysi dixerit: Et sanctificabis eum. Quomodo ergo et Moyses sanctificat et Dominus? Non enim Moyses pro Domino: sed Moyses visibilibus Sacramentis per ministerium suum; Dominus autem invisibili gratia per Spiritum Sanctum, ubi est totus fructus etiam visibilium Sacramentorum. Nam sine ista sanctificatione invisibilis gratiae, visibilia Sacramenta quid prosunt? Merito autem quaeritur, utrum etiam ista invisibilis sanctificatio sine visibilibus Sacramentis, quibus visibiliter homo sanctificatur, pariter nihil prosit: quod utique absurdum est. Tolerabilius enim quisque dixerit, sine illis istam non esse, quam si fuerit non prodesse; cum in ista sit omnis utilitas illorum. Sed etiam hoc, quod sine illis ista esse non possit, quomodo recte dicatur, intuendum est. Nihil quippe profuit Simoni mago visibilis Baptismus, cui sanctificatio invisibilis defuit: sed quibus ista invisibilis, quoniam affuit profuit, etiam visibilia Sacramenta perceperant similiter baptizati. Nec tamen Moyses, qui visibiliter sacerdotes sanctificabat, ubi fuerit ipse ipsis sacrificiis vel oleo sanctificatus, ostenditur: invisibiliter vero sanctificatum negare quis audeat, cuius tanta gratia praeeminebat? Hoc et de Ioanne Baptista dici potest: prius enim baptizator, quam baptizatus apparuit. Unde eum sanctificatum nequaquam negare possumus: id tamen in eo factum visibiliter non invenimus antequam ad ministerium baptizandi veniret. Hoc et de latrone illo, cui secum crucifixo Dominus ait: Hodie mecum eris in paradiso. Neque enim sine sanctificatione invisibili tanta felicitate donatus est. Proinde colligitur invisibilem sanctificationem quibusdam affuisse atque profuisse sine visibilibus Sacramentis, quae pro temporum diversitate mutata sunt, ut alia tunc fuerint, et alia modo sint: visibilem vero sanctificationem, quae fieret per visibilia Sacramenta, sine ista invisibili posse adesse, non posse prodesse. Nec tamen ideo Sacramentum visibile contemnendum est: nam contemptor eius invisibiliter sanctificari nullo modo potest. Hinc est quod Cornelius et qui cum eo erant, cum iam invisibiliter infuso Sancto Spiritu sanctificati apparerent, baptizati sunt tamen: nec superflua iudicata est visibilis sanctificatio, quam invisibilis iam praecesserat.

  9. (22, 1-3) Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Dic Aaron et filiis eius, et attendant a sanctis filiorum Israel, et non profanabunt nomen sanctum meum, quanta ipsi sanctificant mihi. Ego Dominus. Et dices illis: In progenies vestras omnis homo quicumque accesserit ab omni semine vestro ad sancta, quaecumque sanctificaverint filii Israel Domino, et erit immunditia eius in illo, exterminabitur anima illa a me. Ego Dominus Deus vester. Ablata est omnis dubitatio, neminem sacerdotum vel summorum vel secundorum debuisse accedere ad sancta, si immunditia eius in ipso esset. Erat ergo consequens continentia sacerdotis, ne propter filiorum procreationem aliquibus diebus non imponeretur continuationis incensum, quod a solis summis sacerdotibus bis in die solebat imponi, mane et vespera: quandoquidem post coitum coniugalem etiam loto corpore immundus erat usque ad vesperam, a quo id necesse erat imponi. Quod autem ait, quae sanctificant filii Israel, intellegendum est, offerendo sacerdotibus offerendum per eos Domino. Et notandum sanctificationis genus, quod fit voto et devotione offerentis. Sed utrum sicut isto modo sanctificantur ea quae offeruntur ab hominibus, ita et ipsi homines eodem modo seipsos sanctificare dicantur, cum in aliqua re seipsos vovent, observandum est in Scripturis.

  10. (22, 4) Et qui tetigerit omnem immunditiam animae: id est, aliquid morticinum, cuius secundum Legem tactus inquinat.

  11. (24, 15-16) Homo, homo si maledixerit Deum suum, peccatum accipiet: nominans autem nomen Domini, morte moriatur: quasi aliud sit maledicere Deum suum, aliud nominare nomen Domini; atque illud sit peccatum, hoc autem tantum nefas, ut etiam morte sit dignum. Quamvis hoc loco ita intellegendum sit, quod dictum est, nomen Domini, ut cum maledicto fiat, id est maledicendo nominet. Quid ergo distat inter illud peccatum et hoc tanti sceleris crimen? An forte hoc ipsum repetendo monstravit non leve illud esse peccatum, sed tantum scelus quod morte puniendum sit? sed quia per distinctionem hoc intulit, non dicens, nominans enim, sed, nominans autem; subobscurum factum est. Et ideo si hoc recte intellegitur, notandum est etiam locutionis genus.

  12. (24, 17) Et homo qui percusserit omnem animam hominis, et mortuus fuerit, morte moriatur. Non ait: Quicumque percusserit hominem, et mortuus fuerit, sed, animam hominis; cum potius corpus hominis a percussore feriatur, sicut et Dominus dicit: Nolite timere eos qui corpus occidunt. Eo more ergo quo solet Scriptura, appellat animam vitam ipsam corporis, quae fit per animam, et hinc voluit ostendere homicidam, quod hominis animam percutiat, id est percutiendo vita hominem privet. Cur ergo addidit: Et mortuus fuerit, si iam hoc ipso ostendit homicidium, quod animam hominis percusserit, id est vita homo a percutiente privatus sit? An exponere voluit quomodo accipiendum sit, quod dixerat, hominis animam percussam, et sic ait: et mortuus fuerit, tamquam diceret, id est mortuus fuerit? hoc est enim, animam hominis fuisse percussam.

  13. (25, 2-7) Cum introieritis in terram quam ego do vobis, et requieverit terra quam ego do vobis, sabbata Domini. Sex annis seminabis agrum tuum, et sex annis putabis vineam tuam, et congregabis fructum eius: anno autem septimo sabbata, requies erit terrae, sabbata Domino. Quomodo intellegendum est: Cum introieritis in terram quam do vobis, et requieverit terra; sex annis seminabis agrum tuum, et cetera? Quasi tunc fieri praeceptum sit, quando terra requieverit; cum propterea terra requiescat, quoniam hoc fit. Requiem enim terrae septimo utique anno vult intellegi, quo iussit nihil in ea quemquam operari per agriculturam. Sed nimirum longum hyperbaton facit obscuritatem huic sensui. Videtur ergo hic esse ordo verborum: Cum introieritis in terram quam ego do vobis, et requieverit terra quam ego do vobis, sabbata Domini: quae ab se surgunt agrum tuum non metes, et uvam sanctificationis tuae non vindemiabis: annus requiescendi erit terrae. Et erunt sabbata terrae esca tibi, et puero tuo, et puellae tuae, et mercenario tuo, et inquilino qui applicitus est ad te, et pecoribus tuis, et bestiis quae sunt in terra tua omne quod nascetur ex eo in escam. Interposuit autem exponendo quomodo terra requiescat, et ait: Sex annis seminabis agrum tuum, et sex annis putabis vitem tuam, et congregabis fructum eius: anno autem septimo sabbata, requies erit terrae, sabbata Domini. Agrum tuum non seminabis, et vineam tuam non putabis. Et per hoc quod ait, non putabis, omnem culturam eo anno prohibitam debemus accipere. Neque enim si putanda non est, aranda est, aut adminiculis suspendenda, vel quodlibet aliud, quod ad culturam eius pertineat, adhibendum: sed quomodo solet a parte totum intellegi, ita per putationem omnis cultura significata est. Et per agrum atque vineam, cum et illum seminari, et hanc putari prohibuit, omne agri genus intellegendum est. Neque enim in oliveto, vel quolibet alterius generis agro aliquid operandum est, de quibus tacuit. Quod vero ait: Et erunt sabbata terrae esca tibi, et puero tuo, et puellae tuae, etc., satis aperuit nec dominum agri prohibitum vesci eis, quae non adhibita cultura illo anno sponte nascantur, sed fructus redigere prohibitum. Sic ergo permissus est aliquid inde in escam sumere, quomodo transiens, ut hoc solum caperet quod statim vescendo consumeret, non quod in usus reponeret.

  14. (25, 23) Et terra non venumdabitur in profanationem: alii codices habent, in confirmationem; quam mendositatem in alterutris prius in graeco accidisse arbitror, propter verbi similem sonum: enim profanatio dicitur; autem, confirmatio. Sed ille sensus apertus est: Et terra non venumdabitur in profanationem: id est, ne quis auderet terram, quam accepit a Deo, vendere profanis, qui ea utantur ad impietatem cultumque deorum alienorum atque falsorum. Illud autem subobscurum est: Non venumdabitur terra in confirmationem: quod puto non intellegendum, nisi ne ita venditio confirmetur, ut eam non recipiat venditor tempore remissionis, sicut praeceptum est. Quod vero sequitur, utrique sensui potest congruere, sive legatur: Et terra non venumdabitur in profanationem; sive, in confirmationem. Secutus quippe adiunxit: Mea enim est terra, propter quod proselyti et incolae vos estis ante me.

  15. (25, 24) Et per omnem terram possessionis vestrae mercedem dabitis terrae: alii autem codices habent, redemptionem dabitis terrae. Sensus ergo hic est: Non venumdabitur terra in profanationem, id est, illis qui ea utantur in iniuriam Creatoris; aut in confirmationem, id est, ut eam emptor perpetuo possideat, nec certo secundum Dei praeceptum intervallo annorum restituat venditori. Mea est enim, inquit, terra: unde secundum meum praeceptum ea uti debetis. Atque ut ostenderet suam esse, non ipsorum, quid ipsi in ea essent, consequenter adiunxit, dicens: Propter quod proselyti et incolae vos estis ante me: hoc est: Quamvis proselyti, id est advenae sint vobis, qui ex alienigenis adiunguntur genti vestrae; et incolae, id est non in terra propria manentes: tamen etiam vos omnes ante me advenae estis et incolae. Hoc Deus dicit, sive Israelitis, quod aliarum gentium terram, quas expulit, eis dederit: sive omni homini, quoniam ante Deum qui semper manet, et sicut scriptum est, coelum et terram implet, utique praesentia sua, omnis homo advena est nascendo, et incola vivendo; quoniam compellitur migrare moriendo.

  16. (25, 24) Deinde adiungit et dicit. Per omnem terram possessionis vestrae mercedem dabitis terrae, tamquam inquilini, vel redemptionem. Illud, nisi fallor, vult intellegi quod inde reddebant quodam modo, per cessationes septimorum quorumque annorum, et quinquagesimi anni, quem vocat remissionis; ut ipsa vacatio terrae velut merces habitationis aut redemptio esset ab illo cuius est, hoc est ab eius creatore Deo.

  17. (26, 11) Et ponam tabernaculum meum in vobis, et non abominabitur anima mea vos. Animam suam Deus voluntatem suam dicit. Non enim est animal habens corpus et animam; neque substantia eius eiusmodi est, cuiusmodi creatura eius, quae anima dicitur, quam fecit, sicut per Isaiam ipse testatur, dicens: Et omnem flatum ego feci: quod eum de anima hominis dicere consequentia manifestant. Sicut ergo cum dicit oculos suos, et labia sua, et caetera vocabula membrorum corporalium, non utique accipimus eum forma corporis esse definitum; sed illa omnia membrorum nomina non intellegimus, nisi effectus operationum atque virtutum: ita et cum dicit: Anima mea, voluntatem eius debemus accipere. Perfecta quippe simplex illa natura quae Deus dicitur, non constat ex corpore et spiritu; nec ipso spiritu mutabilis est, sicut anima: sed et spiritus est Deus, et semper idem ipse, apud quem non est commutatio. Hinc autem acceperunt Apollinaristae occasionem, qui dicunt animam non habuisse mediatorem Dei et hominum, hominem Christum Iesum, sed tantum Verbum et carnem fuisse, cum diceret: Tristis est anima mea usque ad mortem: sed ipso eius actu, qui nobis per evangelicam declaratur historiam, sic apparent humanae animae officia, ut hinc dubitare dementis sit.

  18. (26, 33. 36) Quid est, quod inobedientiae poenas cum minaretur Deus, dixit inter caetera: Et consumet vos perambulans gladius; deinde ait: Et erit terra vestra deserta, et civitates vestrae erunt desertae: tunc bene sentiet terra sabbata sua, omnes dies desolationis suae; et vos eritis in terra inimicorum vestrorum? Quomodo ergo consumet eos gladius, si erunt in terra inimicorum suorum? An in ipsa terra consumet, quoniam strage mortium facta non erunt ibi? An consumet vos, sic ait, ac si diceret, interficiet vos, ut ad istam consumptionem illi pertineant, qui gladio cadent, non omnes: quandoquidem paulo post dicit: Et eis qui residui sunt ex vobis, superducam formidinem in cor eorum? An secundum hyperbolen dictum est, consumet vos: secundum quem loquendi modum et abundantia eorum dicta est sicut arena maris? Secundum istum modum etiam dicitur, quod deinde sequitur: Et persequetur eos sonus folii volantis: id est, quia nimius in eis timor erit, ut et levissima quaeque formident.

Chapter 10 of 15