Skip to the text

Liber II (Exodus), Quaestiones 56–104

  1. (15, 23-24) Venerunt autem in Merra, et non poterant bibere de Merra; amara enim erat. Si propter hoc appellatum est nomen loci eius amaritudo, quia non potuerunt ibi aquam bibere, quod amara esset (Merra enim interpretatur Amaritudo); quomodo venerunt in Merra, nisi quia eo nomine locum Scriptura appellavit, in quem venerunt, quo iam appellabatur cum haec scribebantur? Posterius enim utique scripta sunt, quam illa contigerunt.

  2. (15, 25) Et ostendit ei Dominus lignum, et misit illud in aquam, et facta est aqua dulcis. Genus ligni erat istam habens vim, an quolibet ligno id facere poterat Deus, qui tanta mirabilia faciebat? Hoc tamen videtur significare quod dictum est, ostendit ei, tamquam tale iam lignum esset, quo posset hoc fieri: nisi forte locus erat ubi ligna omnino non inveniebantur, ut hoc ipsum esset divini adiutorii, quod ei lignum Dominus ostendit, ubi nullum erat, et per lignum aquas dulces fecit, praefigurans gloriam et gratiam crucis: sed in tali etiam natura ligni, quis nisi creator et demonstrator laudandus est?

  3. (16, 4) Dixit autem Dominus ad Moysen: Ecce ego pluam vobis panes de coelo: et exiet populus et colliget unius diei in diem, ut tentem illos si ambulabunt in lege mea, an non. Tentatio ista probatio est, non ad peccatum seductio: nec ideo probatio ut Deus noverit, sed ut ipsos ipsis hominibus ostendat, quo humiliores fiant ad petendum adiutorium et agnoscendam Dei gratiam.

  4. (16, 8) Moyses et Aaron dicunt ad populum inter caetera: Propter quod exaudivit Dominus murmurationem vestram, quam vos murmuratis adversum nos. Nos autem quid sumus? Non enim adversum nos murmur vestrum est, sed adversus Deum. Non ex hoc tantum se valere voluerunt quantum Deus: dixerunt enim: Quid sumus nos? ut illi adversus illum se scirent murmurasse, qui istos miserat, et qui per istos operabatur. Nec talis illa est sententia, ubi Petrus dicit Ananiae: Ausus es mentiri Spiritui Sancto? non hominibus mentitus es, sed Deo. Non enim ait: Ausus es mentiri mihi? non mihi mentitus es, sed Deo: quod si dixisset, simile fuisset. Neque ita dixit: Ausus es mentiri Spiritui Sancto? non Spiritui Sancto mentitus es, sed Deo: ita enim loquens, negaret Deum esse Spiritum Sanctum. Nunc vero cum dixisset: Ausus es mentiri Spiritui Sancto? cum ille se putaret hominibus fuisse mentitum, ipse Spiritum Sanctum Deum esse monstravit subiungens: Non hominibus mentitus es, sed Deo.

  5. (16, 12) Deus mandat per Moysen populo: Ad vesperam edetis carnes, et mane replebimini panibus. Ecce non pro omni alimento panes nominantur. Nam isto nomine et carnes complecterentur, quia et ipsae alimenta sunt: nec tamen panes eos modo dicit, qui fiunt ex frumentis; ipsos enim proprie panes appellare consuevimus: manna autem panum nomine appellat. Non autem vacat quod dicit ad vesperam carnes et mane panes se daturum. Tale quippe aliquid etiam in Elia significatum est, cum ei alimenta corvus afferret. An forte carnibus ad vesperam et mane panibus ille significatur, qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram? Ad vesperam quippe mortuus ex infirmitate sepultus est, mane autem apparuit discipulis, qui resurrexerat in virtute.

  6. (16, 33-34) Et dixit Moyses ad Aaron: Accipe vas aureum unum, et mitte illud plenum gomor manna, et repones illud ante Deum, ut servetur in progenies, quemadmodum praecepit Dominus. Quaeri potest, ubi Aaron poneret ante Deum, quando nec ullum simulacrum fuit, nec arca testamenti iam fuerat instituta. An forte ideo de futuro dixit, repones, ut intellegeretur tunc ante Deum posse reponi, quando futura erat arca? an potius, ante Deum, dictum est quod fit ipsa devotione offerendi, in quocumque loco poneretur? ubi enim non est Deus? Sed illud quod adiungit: Et reposuit Aaron ante testimonium ad reservandum, priorem magis sensum asserit. Hoc enim modo Scriptura dixit per prolepsim, quod postea factum est, cum esse coepit tabernaculum testimonii.

  7. (16, 35) Filii autem Israel ederunt manna annis quadraginta, quoadusque venirent in terram quae inhabitatur. Manna ederunt quoadusque venirent in partem Phoenicis. Significavit Scriptura per prolepsim, id est, hoc loco commemorando quod etiam postea factum est, non edisse filios Israel in eremo nisi manna. Hoc est enim quod ait, usque ad terram quae inhabitatur, id est, quae iam non est eremus: non quia continuo ut venerunt ad terram habitabilem destiterunt vesci manna, sed quia non ante. Traiecto enim Iordane significatur manna cessasse, ubi panes terrae manducaverunt: quando ergo ingressi sunt habitabilem terram, antequam transirent Iordanem, vel tantum manna vesci, vel utroque cibo potuerunt; hoc quippe intellegi potest, quando cessasse manna non dicitur nisi Iordane traiecto. Cur autem in illa eremi inopia etiam carnes desideraverint, quando de Aegypto cum suis valde multis pecoribus exierunt, magna quaestio est. Nisi forte dicatur, cum per eremum pascua tanta non essent, et ex eo minor futura videretur fecunditas pecorum, pepercisse illos pecoribus, ne omnibus deficientibus, etiam sacrificiis necessaria defuissent, vel si quid aliud dici potest, unde quaestio ista solvatur. Congruentius tamen creditur non eos carnes desiderasse, quas de pecoribus habere poterant; sed eas quae deerant, ex aquis videlicet. Ipsas quippe in illa eremo non inveniebant: unde et illis ortygometra data est, id est, aves, quas coturnices multi latine interpretati sunt, cum sit aliud genus avium ortygometra, quamvis coturnicibus non usquequaque dissimile. Noverat enim Deus quid desiderarent, et desiderium eorum quo carnis genere satiaret. Sed quia Scriptura concupivisse illos carnes dixerat, nec expresserat cuiusmodi carnes, ideo quaestio facta est.

  8. (16, 35) Manna ederunt quoadusque venirent in partem Phoenicis. Iam dixerat: Quousque venirent ad terram quae inhabitatur; sed quia non expresserat proprie quam diceret, repetitione videtur quamdam proprietatem expressisse, dicendo, in partem Phoenicis. Sed tunc illam terram sic credendum est appellatam; modo enim hoc non vocatur nomine. Alia quippe est quae Phoenice appellatur regio Tyri et Sidonis, qua illos transisse non legitur. Quamquam Scriptura fortasse potuerit terram Phoenicis appellare, ubi palmarum arbores iam esse coeperant post eremi vastitatem; quoniam palma graece sic appellatur. Initio enim profectionis suae invenerunt locum, ubi septuaginta palmarum arbores fuerant, et duodecim fontes: sed postea eos excepit eremi prolixitas, ubi tale aliquid; non fuit, quousque venirent ad loca quae colebantur. Verum ille sensus est probabilior, ut credamus sic appellatam tunc fuisse terram. Multarum enim terrarum et locorum, sicut fluminum et urbium, nomina certis existentibus causis antiquitate mutata sunt.

  9. (17, 5) Et dixit Dominus ad Moysen: Antecede populum; sume autem tecum de senioribus populi; et virgam de qua percussisti flumen, accipe in manu tua. Flumen Aaron legitur, non Moyses, virga percussisse. Nam Moyses eadem virga mare divisit, non flumen: quid sibi ergo vult: Accipe virgam in qua percussisti flumen? An forte mare appellavit flumen? quaerendum exemplum locutionis huius, si ita est. An quod Aaron fecit, Moysi potius tributum est, quia per Moysen Deus iubebat, quae faceret Aaron; et in Moyse auctoritas, in illo autem ministerium fuit: quandoquidem et primis suis verbis Deus hoc illi ait de fratre suo: Erit tibi ad populum, tu illi quae ad Deum?

  10. (17, 9.) Et ecce ego sto super cacumen collis, et virga Dei in manu mea, dicit Moyses ad Iesum Nave, cum praeciperet pugnari adversus Amalech. Nunc ergo virga Dei dicitur, quae primum dicta est virga Aaron, postea virga Moysi: sicut dicitur spiritus Eliae qui est Spiritus Dei, cuius particeps factus est Elias; sic illa potuit dici. Dicitur etiam Dei iustitia, quae nostra est, sed donata a Deo: de qua loquens Apostolus, Iudaeos arguit dicens: Ignorantes Dei iustitiam, et suam iustitiam volentes constituere, id est, tamquam a se sibi paratam; contra quales dicit: Quid enim habes quod non accepisti?.

  11. (18, 12) Venit autem et Aaron et omnes seniores Israel manducare panem cum socero Moysi ante Deum, vel, sicut alii codices habent, coram Deo; quod graece scriptum est. Quaeritur ubi ante Deum, quando nec tabernaculum fuit, nec arca testamenti, quae postea sunt instituta. Neque enim et hic de futuro dictum accipere possumus, sicut dictum est de manna quod positum est in vase aureo. Ergo ante Deum id accipere debemus factum, quod in honorem Dei factum est: ubi enim non Deus?

  12. (18, 15-16) Moyses socero dixit: Quia venit ad me populus inquirere iudicium a Deo; cum eis contigerit disceptatio, et venerint ad me, iudico unumquemque, et moneo eos praecepta Dei et legem eius. Quaeri potest quomodo ista Moyses dixerit, cum lex Dei adhuc nulla conscripta esset: nisi quia lex Dei sempiterna est, quam consulunt omnes piae mentes, ut quod in ea invenerint, vel faciant, vel iubeant, vel vetent, secundum quod illa incommutabili veritate praeceperit. Numquid enim Moyses, quamvis cum illo Deus loqueretur, per singula credendum est quod consulere soleret Deum, si quid esset in disceptationibus tantae multitudinis, quae illum in hoc iudicandi negotio a mane usque ad vesperam detinebat? Et tamen nisi suae menti praesidentem Dominum consuleret, legemque eius aeternam sapienter attenderet, quid iustissimum iudicare inter disceptantes posset, non inveniret.

  13. (18, 18-19) In eo quod Iothor consilium dat genero suo Moysi, ne occupatus iudiciis populi et ipse et populus consumatur consumptione intolerabili; prima quaestio est, cur hoc Deus famulum suum, cum quo ipse tanta et talia loquebatur, ab alienigena passus est admoneri. In quo Scriptura nos admonet, per quemlibet hominem detur consilium veritatis, non debere contemni. Videndum etiam ne forte ibi voluerit Deus ab alienigena admoneri Moysen, ubi et ipsum posset tentare superbia: sedebat enim iudiciaria sublimitate solus, universo populo stante. Nam hunc sensum indicat, cum ipse Iothor eos eligi iussit ad iudicandas causas populi, qui odissent superbiam. Deinde quam sit observandum quod alibi Scriptura dicit: Fili, ne in multis sint actus tui; satis et hic apparet. Deinde verba Iothor dantis consilium Moysi consideranda sunt: dicit enim: Nunc itaque audi me, et consilium dabo tibi, et erit Deus tecum. Ubi mihi videtur significari, nimis intentum humanis actionibus animum, Deo quodammodo vacuari, quo fit tanto plenior, quanto in superna atque aeterna liberius extenditur.

  14. (18, 19-21) Quod vero adiungit et dicit: Esto tu populo quae ad Deum, et referes verba eorum ad Deum: et testaberis illis praecepta Dei et legem eius; et demonstrabis illis vias in quibus ambulabunt in eis, et opera quae facient; cum populo universo haec agenda esse demonstrat. Non enim ait: Uniuscuiusque verba refer ad Deum, sed verba eorum, cum supra dixisset: Esto tu populo quae ad Deum sunt. Post haec admonet ne singulorum negotia, quae inter se habent, deserantur, electis videlicet potentibus viris Deum colentibus, iustis, et qui oderint superbiam, quos constitueret super millenos, alios super centenos, alios super quinquagenos, alios super denos. Sic et ab ipso Moyse removit graves et periculosas occupationes, nec istos gravavit. Quandoquidem ipsi mille haberent unum super se, et sub illo haberent alios decem, et sub eis alios viginti, et sub his alios centum, ut vix aliquid ad singulos quosque praepositos perveniret, quod iudicare necesse haberent. Insinuatur hic etiam humilitatis exemplum, quod Moyses, cum quo loquebatur Deus, non fastidivit, neque contempsit alienigenae soceri sui consilium. Quamquam et ipse Iothor, cum Israelita non fuisset, utrum inter viros Deum verum colentes religioseque sapientes habendus sit, quemadmodum et Iob, cum ex ipso populo non fuisset, merito quaeritur: imo credibilius habetur. Ambigue quippe posita sunt verba, vel utrum sacrificaverit Deo vero in populo eius, quando vidit generum suum, vel utrum eum adoraverit ipse Moyses: quamquam de adoratione etiam si expresse positum esset, honor videretur socero redditus, eo modo quo solet hominibus honorificentiae causa exhiberi a Patribus; sicut de Abraham scriptum est, quod adoraverit filios Chet. Quos autem dicat post decuriones, non facile sciri potest; quoniam hoc nomen in nullo usu habemus, vel officiorum, vel magisteriorum. Nam quidam doctores interpretati sunt, ut intellegantur utique litterarum, qui introducant in litteras, sicut resonat graecum vocabulum. Hic sane significatur quod ante Legem datam habuerint Hebraei litteras: quae quando coeperint esse, nescio utrum valeat indagari. Nonnullis enim videtur a primis hominibus eas coepisse, et perductas esse ad Noe, atque inde ad parentes Abrahae, et inde ad populum Israel: sed unde hoc probari possit, ignoro.

  15. (19, 1-3. 10-11) Mensis autem tertii exitus filiorum Israel de terra Aegypti hac die venerunt in eremum Sina, et profecti sunt ex Raphidin, et venerunt in eremum Sina, et applicuit Israel ibi contra montem, et Moyses ascendit in montem Dei, et vocavit eum Dominus de monte dicens: Haec dices domui Iacob, et nuntiabis filiis Israel, et caetera. Deinde paulo post: Descende, et testare populo, et purifica illos hodie et cras, et lavent vestimenta, et sint parati in diem tertium. Tertia enim die descendet Dominus in montem Sina coram omni populo. Hoc die reperitur data Lex, quae in tabulis lapideis scripta est digito Dei, sicut consequentia docent. Dies autem iste tertius apparet tertii mensis ab exitu Israel ex Aegypto. Ex die ergo quo Pascha fecerunt, id est, agnum immolaverunt et ederunt, qui fuit quartus decimus primi mensis, usque ad istum quo Lex datur, dies quinquaginta numerantur: decem et septem scilicet primi mensis, reliqui ab ipso quarto decimo; deinde omnes triginta secundi mensis, qui fiunt quadraginta septem; et tertius tertii mensis, qui est a solemnitate occisi agni quinquagesimus. Ac per hoc in ista umbra futuri, secundum agni immolati diem festum, sicut quinquagesimo die Lex data est, quae conscripta est digito Dei: ita in ipsa veritate Novi Testamenti a festivitate agni immaculati Christi Iesu quinquaginta dies numerantur, ut Spiritus Sanctus de altissimis datus est. Digitum Dei autem esse Spiritum Sanctum, et supra iam diximus teste Evangelio.

71.1. (20, 1-17) Quaeritur, decem praecepta Legis quemadmodum dividenda sint: utrum quatuor sint usque ad praeceptum de sabbato, quae ad ipsum Deum pertinent; sex autem reliqua, quorum primum est: Honora patrem et matrem, quae ad hominem pertinent: an potius illa tria sint, et ista septem. Qui enim dicunt illa quatuor esse, separant quod dictum est: Non erunt tibi dii alii praeter me; ut aliud praeceptum sit: Non facies tibi idolum, etc., ubi figmenta colenda prohibentur. Unum autem volunt esse: Non concupisces uxorem proximi tui: Non concupisces domum proximi tui, et omnia usque in finem. Qui vero illa tria esse dicunt, et ista septem, unum volunt esse, quidquid de uno colendo Deo praecipitur, ne aliquid aliud praeter illum pro Deo colatur: haec autem extrema in duo dividunt; ut aliud sit: Non concupisces uxorem proximi tui, aliud: Non concupisces domum proximi tui. Decem tamen esse praecepta neutri ambigunt, quoniam hoc Scriptura testatur.

71.2. Mihi tamen videtur congruentius accipi tria illa, et ista septem, quia et Trinitatem videntur illa quae ad Deum pertinent insinuare diligentius intuentibus. Et revera quod dictum est: Non erunt tibi dii alii praeter me, hoc ipsum perfectius explicatur cum prohibentur colenda figmenta. Concupiscentia porro uxoris alienae, et concupiscentia domus alienae, tantum in peccando differunt, ut illi quod dictum est: Non concupisces domum proximi tui, adiuncta sint et alia dicente Scriptura, neque agrum eius, neque servum eius, neque ancillam eius, neque bovem eius, neque subiugale eius, neque omne pecus eius, neque quaecumque proximi tui sunt. Discrevisse autem videtur concupiscentiam uxoris alienae a concupiscentia cuiuslibet rei alienae, quando utrumque sic coepit: Non concupisces uxorem proximi tui: Non concupisces domum proximi tui, et huic coepit caetera adiungere. Non autem cum dixisset: Non concupisces uxorem proximi tui, huic connexuit alia dicens, neque domum eius, neque agrum eius, neque servum eius, et caetera: sed omnino apparent haec esse coniuncta quae uno praecepto videntur contineri, et discreta ab illo ubi uxor nominata est. Illud autem ubi dictum est: Non erunt tibi dii alii praeter me, apparet huius rei diligentiorem exsecutionem esse in iis quae subiecta sunt. Quo enim pertinet: Non facies tibi idolum, neque ullum simulacrum, quaecumque in coelo sunt sursum, et quaecumque in terra deorsum, et quaecumque in aqua sub terra; non adorabis ea, neque servies illis, nisi ad id quod dictum est: Non erunt tibi dii alii praeter me?

71.3. Sed rursum quaeritur quo differat: Non furtum facies, ab eo quod paulo post de non concupiscendis proximi rebus praecipitur. Non quidem omnis qui rem proximi sui concupiscit furatur: sed si omnis qui furatur, rem proximi concupiscit, poterat in illa generalitate, ubi de non concupiscenda re proximi praecipitur, etiam illud quod ad furtum pertinet contineri. Similiter etiam quaeritur, quo differat quod dictum est: Non moechaberis, ab eo quod paulo post dicitur: Non concupisces uxorem proximi tui. In eo quippe quod dictum est: Non moechaberis, poterat et illud intellegi. Nisi forte in illis duobus praeceptis, non moechandi et non furandi, ipsa opera notata sunt; in his vero extremis ipsa concupiscentia: quae tantum differunt, ut aliquando moechetur, qui non concupiscit uxorem proximi, cum alia aliqua causa illi miscetur; aliquando autem concupiscat, nec ei misceatur, poenam timens: et hoc fortasse Lex ostendere voluit, quod utraque peccata sint.

71.4. Item quaeri solet utrum moechiae nomine etiam fornicatio teneatur. Hoc enim graecum verbum est, quod iam Scriptura utitur pro latino. Moechos tamen graece nonnisi adulteros dicit. Sed utique ista Lex non solis viris in populo, verum etiam feminis data est. Neque enim quia dictum est: Non concupisces uxorem proximi tui, nihil hic sibi praeceptum debet putare femina, et tamquam licite concupiscere virum proximae suae. Si ergo hic ex illo quod viro dictum est, intellegitur, quamvis non dictum sit, quod etiam ad feminam pertineat; quanto magis eo quod dictum est: Non moechaberis, uterque sexus astringitur, cum et ipsum praeceptum potest referri ad utrumque, sicut: Non occides, Non furaberis, et quae alia similiter non expresso uno sexu utrique videntur sonare communiter? Tamen ubi unus exprimitur, honoratior utique exprimitur, id est masculinus, ut ex hoc intellegat etiam femina quid sibi praeceptum sit. Ac per hoc si femina moecha est, habens virum, concumbendo cum eo qui vir eius non est, etiamsi ille non habeat uxorem; profecto moechus est et vir habens uxorem, concumbendo cum ea quae uxor eius non est, etiamsi illa non habeat virum. Sed utrum, si faciat qui uxorem non habeat, vel femina quae virum non habet, praecepti huius transgressione teneantur, merito quaeritur. Si enim non tenentur, non est prohibita in Decalogo fornicatio, sed sola moechia, id est, adulterium: quamvis omnis moechia etiam fornicatio esse intellegitur, sicut loquuntur Scripturae. Dominus enim dicit in Evangelio: Quicumque dimiserit uxorem suam, excepta causa fornicationis, facit eam moechari. Hic utique fornicationem appellavit, si cum alio peccet quae virum habet, quod est moechia, id est, adulterium. Omnis ergo moechia etiam fornicatio in Scripturis dicitur. Sed utrum etiam omnis fornicatio moechia dici possit, in eisdem Scripturis non mihi interim occurrit locutionis exemplum. Sed si non omnis fornicatio etiam moechia dici potest, ubi sit in Decalogo prohibita illa fornicatio, quam faciunt viri qui uxores non habent, cum feminis quae maritos non habent, utrum inveniri possit, ignoro. Sed si furti nomine bene intellegitur omnis illicita usurpatio rei alienae (non enim rapinam permisit qui furtum prohibuit; sed utique a parte totum intellegi voluit, quidquid illicite rerum proximi aufertur); profecto et nomine moechiae omnis illicitus concubitus, atque illorum membrorum non legitimus usus prohibitus debet intellegi.

71.5. Et quod dictum est: Non occides, non putandum est fieri contra hoc praeceptum, quando lex occidit, vel occidi aliquem Deus iubet. Ille enim facit qui iubet, quando ministerium negare non licet.

71.6. In eo etiam quod dictum est: Falsum testimonium non dices adversus proximum tuum, quaeri solet utrum prohibitum sit omne mendacium: ne forte non sit hoc praeceptum adversus eos qui dicunt tunc esse mentiendum quando id mendacium prodest alicui, et nihil obest ei cui mentiris. Tale quippe non est adversus proximum tuum, ut ideo videatur hoc addidisse Scriptura, quae posset breviter dicere: Falsum testimonium non dices, sicut dixit: Non occides, Non moechaberis, Non furaberis. Sed hinc magna quaestio est, nec a festinantibus commode explicari potest, quomodo accipiendum sit: Perdes omnes qui loquuntur mendacium; et: Noli velle mentiri omne mendacium; et caetera huiusmodi.

  1. (20, 18) Et omnis populus videbat vocem, et lampadas, et vocem tubae, et montem fumantem. Solet quaeri quomodo populus videbat vocem, cum vox non ad visum, sed potius ad auditum pertinere videatur. Sed sicut modo dixi: Videatur, de omnibus quae a me dicta sunt; sic, videre solet pro generali sensu poni, non solum corporis, verum etiam animi: unde et illud est: Cum vidisset Iacob quia sunt escae in Aegypto; unde utique absens erat. Quamquam nonnulli videre vocem nihil aliud esse arbitrati sunt quam intellegere, qui visus mentis est. Cum vero hic breviter dicendum esset quod populus videbat vocem et lampadas, et vocem tubae ac montem fumantem, quaestio maior oriretur quomodo audiebat lampadas et montem fumantem, quod pertinet ad sensum videndi. Nisi quis dicat, nec tam breviter dicendum fuisse; sed, ut totum diceretur, audiebat vocem, et videbat lampadas, et audiebat vocem tubae, et videbat montem fumantem. Duo quippe genera vocis erant, et de nubibus, sicut tonitrua, et de tuba; si tamen ipsam dixit vocem quae de nubibus edebatur. Ac per hoc melius in iis quae ad sensum audiendi pertinebant, generalis sensus est positus, hoc est, videndi, cum breviter totum vellet Scriptura complecti, quam ut in iis quae pertinent ad videndi sensum, subintellegeretur auditus: quo more loqui non solemus. Nam: Vide quid sonet, solemus dicere: Audi quid luceat, non solemus.

  2. (20, 19) Loquere tu nobis, et non loquatur ad nos Deus, ne quando moriamur. Multum et solide significatur, ad Vetus Testamentum timorem potius pertinere, sicut ad Novum dilectionem: quamquam et in Vetere Novum lateat, et in Novo Vetus pateat. Quomodo autem tali populo tribuatur videre vocem Dei, si hoc accipiendum est intellegere, cum sibi loqui Deum timeant ne moriantur, non satis elucet.

  3. (20, 20) Et dixit eis Moyses: Constantes estote: propterea enim venit Deus ad vos, tentare vos ut sit timor eius in vobis, ne peccetis. Sic illi cohibendi fuerant a peccatis, utique timendo ne poenas sensibiles paterentur; quia nondum poterant amare iustitiam: et in hoc erat illis tentatio a Domino, qua probabantur, ut appareret cuiusmodi essent; non ut Deo noti fierent, quem non latebant qualescumque essent, sed ut inter se ac sibimet. Multum tamen istis terroribus Testamenti Veteris differentia commendatur, quod etiam in Epistola ad Hebraeos apertissime dictum est.

  4. (20, 21) Moyses autem intravit in nebulam, ubi erat Deus: id est, ubi expressiora fiebant signa, quibus cognosceretur Deus. Nam quomodo in nebula erat, cui coeli coelorum non sufficiunt; nisi quemadmodum nusquam non est, qui in loco nullo est?

  5. (20, 23) Non facietis vobis deos argenteos, et deos aureos non facietis vobis ipsis. Repetitur quod in primo praecepto inculcatum est; et ex diis argenteis et aureis utique omnia simulacra intelleguntur, sicut in illo etiam psalmo: Idola gentium argentum et aurum.

  6. (21, 2) Quae de servo Hebraeo praecipiuntur, ut sex annos serviat, et dimittatur liber gratis, ne servi Christiani hoc flagitarent a dominis suis, apostolica auctoritas iubet servos dominis suis esse subditos, ne nomen Dei et doctrina blasphemetur. Illud enim ex hoc satis constat in mysterio praeceptum, quia et pertundi subula eius aurem ad postem praecepit Deus, qui libertatem illam recusasset.

78.1. (21, 7-11) Si quis autem vendiderit filiam suam famulam, non abibit ita ut recedunt ancillae. Quod si non placuerit domino suo, quam non annominavit eam, remunerabit eam. Genti autem exterae non est dominus vendere illam, quoniam sprevit in ea. Quod si filio annominaverit eam, secundum iustificationem filiarum faciet ei. Quod si aliam accipiet ei, quae opus sunt, et vestem, et conversationem eius non fraudabit. Si autem tria haec non fecerit ei, exibit gratis sine pretio. Obscurissimum istum locum inusitata verba locutionesque fecerunt, ita ut interpretes nostri quemadmodum eum explicarent, pene non invenirent. In ipso quoque graeco eloquio multum obscurum est quod hic dicitur. Tamen quid videatur, ut potero, aperiam.

78.2. Si quis autem, inquit, vendiderit filiam suam famulam, id est ut sit famula, quam Graeci vocant: non abibit ita ut recedunt ancillae, intellegendum est, non sic recedet, quomodo recedunt ancillae Hebraeae post sex annos. Eam quippe oportet etiam in femina Hebraea legem datam intellegi, quae servatur in maribus. Cur ergo ista non ita recedet, nisi quia in illo famulatu intellegitur humiliata, quod ei se dominus miscuerit? Hoc quippe in consequentibus utcumque clarescit. Sequitur enim et dicit: Quod si non placuerit domino suo, quam non annominavit eam, id est non eam fecit uxorem: remunerabit eam, hoc est, quod supra dixit, non abibit ita ut recedunt ancillae. Iustum est quippe aliquid accipere pro eo quod humiliata est; quia non ei se ita miscuit, ut faceret uxorem, id est, ut annominaret eam sibi. Hoc autem quod diximus, remunerabit eam, quidam interpretes dixerunt, redimet eam. Quod si in graeco dictum esset, scriptum esset sicut scriptum est: Et ipse redimet Israel; nam et scriptum est. In hoc autem loco legitur, ubi intellegitur quod accipit magis aliquid, quam pro ea datur ut redimatur. Cui enim dabit dominus eius, ut redimat quam ipse famulam possidet? Genti autem exterae non est dominus vendere illam, quia sprevit in ea: id est, non quia sprevit in ea, ideo dominus est vendere illam, id est in tantum ei dominabitur, ut etiam exterae genti eam licite vendat. Hoc est autem sprevit in ea, quod est sprevit in eam: sprevit eam autem, hoc est humiliavit eam, id est concumbendo nec uxorem faciendo. Dixit autem graece, quod nos diximus sprevit, quo verbo Scriptura utitur apud Ieremiam: Sicut spernit mulier eum cui commiscetur.

78.3. Deinde sequitur et dicit: Quod si filio annominaverit eam, secundum iustificationem filiarum faciet ei. Hic iam apparere incipit quemadmodum supra dixerit, quam non annominaverit eam. Nam quid est aliud, si filio annominaverit eam, nisi filio coniunxerit eam uxorem? quandoquidem dicit, secundum iustificationem filiarum faciet ei, id est, ut sic tradat tamquam filiam, dotem scilicet apponens ei. Deinde adiungit: Quod si aliam accipiet ei, id est non istam deputaverit uxorem filio suo, sed ei aliam accipiat: quae opus sunt, et vestem et conversationem eius non fraudabit; dabit ei simili lege, quae competunt, quoniam non mansit uxor filio eius, quemadmodum ei daret, si eam sibi non annominasset, et tamen concumbendo humiliasset. Quod autem nos diximus, conversationem non fraudabit, graecus habet, id est, locutionem, quo nomine intellegitur Scriptura honestius appellare concubitum. Quid est autem: Concubitum non fraudabit, nisi pro concubitu mercedem dabit? Namque apud Danielem contra Susannam falsum testimonium dicentes seniores: Venit, inquiunt, ad eam adolescens, qui erat in latenti absconditus, et concubuit cum ea. Daniel autem de hoc ipso interrogans, ait: Sub qua arbore vidistis eos colloquentes?: quod illi dixerant, concubuit cum ea. Deinde alterum arguens atque convincens dixit: Semen Chanaan, et non Iuda, species delectavit te, et illa concupiscentia evertit cor tuum: sic enim faciebatis filiabus Israel, sed illae timentes acquiescebant vobis. Graecus autem habet:, quod posset latine verbum e verbo dici: Loquebantur vobis: quo significaretur concubitus. Nam ubi dicitur: Sub qua arbore comprehendistis eos, graecus habet: Comprehendistis eos colloquentes invicem: et illic significatur concubitus.

78.4. Quod ergo de hac de qua agitur adiungit Scriptura, et dicit: Si autem tria haec non fecerit ei, exibit gratis, hoc intellegitur: Si eam ipse concubitu non humiliaverit, neque filio suo coniunxerit, neque alia a filio suo ducta istam eiecerit, abibit gratis, id est sufficiet ei non teneri in servitute. Abibit enim nihil accipiens, ut servus Hebraeus. Non enim licet domino eius copulare illam viro non Hebraeo, quam non licet exterae genti tradi. Si autem servo Hebraeo eam copulaverit, hoc utique intellegitur, quod cum eo gratis exibit, nequaquam a marito separata.

  1. (21, 12-13) Si quis percusserit aliquem, et mortuus fuerit, morte moriatur. Qui autem nolens, sed Deus tradidit in manus eius, dabo tibi locum in quem fugiat. Quaeritur hoc quomodo dictum sit: Si autem nolens, sed Deus tradidit in manus eius; quasi etsi volens occiderit, posset occidere, nisi Deus traderet in manus eius. Intellegitur ergo, tantummodo Deum fecisse, cum quisque occiditur a nolente: et pro hoc quod tantummodo Deus id fecit, dictum est, sed Deus tradidit in manus eius. Cum vero volens occidit, et ipse occidit, et Deus tradidit in manus eius. Hoc ergo interest, quod illic tantum Deus fecit: hic autem et Deus et homo, propter voluntatem facientis; sed non sicut Deus homo. Deus enim nonnisi iuste, homo autem poena dignus: non quia illum occidit quem Deus nollet occidi, sed quia per iniquitatem. Non enim ministerium Deo iubenti praebuit, sed suae malignae cupiditati servivit. In uno igitur eodemque facto et Deus de occulta aequitate laudatur, et homo de propria iniquitate punitur. Non enim quia Deus proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, ideo Iudas excusatus est, qui eumdem ad mortem tradidit Christum.

  2. (21, 22-25) Si autem litigabunt duo viri, et percusserint mulierem in utero habentem, et exierit infans eius nondum formatus; detrimentum patietur, quantum indixerit vir mulieris, et dabit cum postulatione. Mihi videtur significationis alicuius causa dici haec, magis quam Scripturam circa huiusmodi facta occupatam. Nam si illud attenderet, ne praegnans mulier percussa in abortum compelleretur, non poneret duos litigantes viros, cum possit et ab uno hoc admitti, qui cum ipsa muliere litigaverit, vel etiam non litigaverit, sed alienae posteritati nocere volendo id fecerit. Quod vero non formatum puerperium noluit ad homicidium pertinere, profecto nec hominem deputavit quod tale in utero geritur. Hic de anima quaestio solet agitari, utrum quod formatum non est, ne animatum quidem possit intellegi, et ideo non sit homicidium, quia nec examinatum dici potest, si adhuc animam non habebat. Sequitur enim et dicit: Si autem formatum fuerit, dabit animam pro anima. Ubi quid aliud intellegitur, nisi, et ipse morietur? Nam hoc et in caeteris ex hac occasione iam praecipit: Oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede, combustionem pro combustione, vulnus pro vulnere, livorem pro livore: talionis videlicet aequitate. Quae Lex ideo constituit, ut demonstraret quae vindicta debeatur. Nisi enim per Legem sciretur quid vindictae deberetur, unde sciretur quid venia relaxaret, ut dici posset: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris? Debitores igitur Lege monstrantur, ut quando ignoscitur appareat quid dimittatur. Neque enim debita dimitteremus, nisi quid nobis deberetur Lege indice disceremus. Si ergo illud informe puerperium iam quidem fuerit, sed adhuc quodammodo informiter animatum (quoniam magna de anima quaestio non est praecipitanda indiscussae temeritate sententiae), ideo Lex noluit ad homicidium pertinere, quia nondum dici potest anima viva in eo corpore quod sensu caret, si talis est in carne nondum formata, et ideo nondum sensibus praedita. Quod autem dixit: Et dabit cum postulatione quod maritus mulieris, informi excluso, dandum constituerit, non est in promptu intellegere: quippe, quod graecus habet, pluribus modis intellegitur, et tolerabilius cum postulatione dictum est, quam si aliud diceretur. Fortassis enim postulabit ut det, ut eo modo satis Deo faciat, etiamsi maritus mulierve non expetat.

  3. (21, 28) Si autem cornu percusserit taurus virum aut mulierem, et mortuus fuerit, lapidibus lapidabitur taurus, et non manducabuntur carnes eius; dominus autem tauri innocens erit. Ad iustitiam pertinet ut animal hominibus noxium perimatur, et quod de tauro positum est, a parte totum intellegendum est, quidquid in pecoribus usui humano subditis infestum est hominibus. Sed si necesse est occidi, numquid lapidari? Quid interest enim animal, quod auferendum est, qua morte auferatur? Deinde quod addidit, carnibus eius non esse vescendum, quo pertinet, nisi omnia ista significent aliquid, quod Scriptura maxime solet intueri?

  4. (21, 35) Si autem cornu percusserit alicuius taurus taurum proximi, et mortuus fuerit, vendent taurum vivum, et partientur pretium eius, et taurum qui mortuus fuerit dispertientur. Numquid in solo tauro haec iustificatio servanda est, et non de omni pecori in tali casu? Proinde a parte totum et hoc intellegendum est: sed hoc de carnibus occisi pecoris fieri non potest, quae non vescuntur.

  5. (22, 1) Quae iustificatio est ut pro vitulo uno quinque reddantur, pro ove autem quatuor, nisi aliquid significare intellegatur?

  6. (22, 2-3) Si autem perfodiens inventus fuerit fur, et percussus mortuus fuerit, non est illi homicidium. Si autem orietur sol super eum, reus est; pro morte morietur. Intellegitur ergo tunc non pertinere ad homicidium, si fur nocturnus occiditur: si autem diurnus, pertinere. Hoc est enim quod ait, si orietur sol super eum. Poterat quippe discerni quod ad furandum, non ad occidendum venisset, et ideo non deberet occidi. Hoc et in legibus antiquis saecularibus, quibus tamen ista est antiquior, invenitur, impune occidi nocturnum furem quoquo modo, diurnum autem si se telo defenderit: iam enim plus est quam fur.

  7. (22, 9) Quid est, qui convictus fuerit per Deum, restituet duplo; nisi quia vult Deus aliquando signo dato prodere peierantem?

  8. (22, 28) Deos non maledices. Quaeritur quos dixerit deos; utrum principes qui iudicant populum, sicut dictum est de Moyse, quod datus fuerat deus Pharaoni: ut per expositionem sit dictum quod sequitur, velut ostendendo quos dixerit deos, ubi ait: Et principem populi tui non maledices: quod graecus habet, non dices male. An secundum illud accipiendum est, quod Apostolus ait: Nam etsi sunt qui dicuntur dii, sive in coelo, sive in terra, sicuti sunt dii multi et domini multi; addendo enim, sicuti sunt, deos intellegi voluit, qui digne etiam dicuntur: ita sane ut quae dicitur graece, et interpretatur latine servitus, sed ea quae ad religionem pertinere intellegitur, non debeatur nisi uni Deo vero, qui nobis est Deus? Illi autem qui dicuntur dii, etiam si qui sunt qui merito dicuntur, prohibiti sunt maledici, non iussi sunt sacrificiis vel ullis latriae obsequiis honorari.

  9. (23, 2) Non eris cum pluribus in malitia. Ne se inde quisquam defendat, quia cum pluribus fecit, aut ideo putet non esse peccatum.

  10. (23, 3) Et pauperis non misereberis in iudicio. Nisi addidisset, in iudicio, magna esset quaestio. Sed intellegendum esset, etiam si scriptum non esset. Supra enim dixerat: Non apponeris cum multitudine, declinare cum pluribus, ut declines iudicium: ac per hoc: Et pauperis non misereberis, posset intellegi, in iudicio. Sed cum additum est, nulla quaestio est hoc esse praeceptum, ne forte cum iudicamus, videamus iustitiam esse pro divite contra pauperem, et nobis recte facere videamur si contra iustitiam pauperi faveamus causa misericordiae. Bona est ergo misericordia, sed non debet esse contra iudicium. Iudicium sane illud appellat Scriptura, quod iustum est. Ne quis autem propter istam sententiam Deum putaret misericordiam prohibere, quod sequitur, opportunissime sequitur: Si autem obviaveris bovi inimici tui, aut subiugali eius, errantibus, reducens reddes ei: ut scias non te prohibitum facere misericordiam, fac etiam erga inimicos tuos, cum potestas est a iudicando libera; non enim cum reducis errantem bovem inimici tui et reddis, inter aliquos iudex resides.

  11. (23, 10-11) Sex annis seminabis terram tuam, et colliges fructum eius; septimo autem anno remissionem facies, et requiem dabis illi: et edent pauperes gentis tuae; quae autem superabunt edent ferae bestiae. Sic facies vineam tuam et olivetum tuum. Quaeri potest quid colligant pauperes, si septimo anno ita parcit terrae, ut nec seminetur quidem. Non enim ad vineam et olivetum pertinet quod dictum est: Edent pauperes gentis tuae; quia de terra non seminata nihil possunt sumere, ubi segetes nasci non possunt: de vinea enim et oliveto postea dicit similiter esse faciendum; ac per hoc illud de arvis intellegitur, quae frumentis serviunt. An sic accipiendum: Sex annis seminabis terram tuam, et colliges fructus eius, hoc est: Sex annis seminabis, et colliges; septimo vero non colliges, ut intellegatur seminabis, etiamsi dictum non est: ut ad sex annos seminare et colligere pertineat, ad septimum vero dimittere quod fuerit seminatum? Nam quid inde habebunt pauperes, quorum residuum etiam feris bestiis dedit, eis videlicet quae illis frugibus vesci possint, sicut sunt apri, et cervi, et si quid huiusmodi? Quod tamen non diceretur, nisi alicuius significationis gratia. Nam si quod attinet ad praecepta quae hominibus data sunt, de bobus cura non est Deo; quod non sic intellegitur, tamquam non ipse pascat ea quae nec seminant, nec metunt, neque congregant in horreum, sed quia ei curae non est praecepto monere hominem, quomodo bovi suo consulat: quanto minus ei cura est de feris bestiis praecipere, quomodo illis ab hominibus consulatur, cum eas ipse pascat divitiis naturae usquequaque fructiferae, qui eas etiam per alios sex annos pascit, cum colliguntur quae seminantur?

  12. (23, 19) Non coques agnum in lacte matris suae. Quomodo intellegatur ad verborum proprietatem nescio utrum possit reperiri. Si enim alicuius significationis causa prohibitum acceperimus agnum in lacte coqui, nullus usus est ita coquendi. Si autem in diebus quibus lactatur, quis hoc habuit unquam Iudaeorum in observatione, ut agnum non coqueret, nisi cum desisteret sugere? Quid est autem in lacte matris suae; quasi posset, etiamsi hoc intellegeretur, sine huius praecepti transgressione coqui, si eo nato mortua matre eius, ab ove alia lactaretur? cum alicuius profecto rei significandae causa esse praeceptum nemo ambigat. Sed etiam illa quae possunt observantia factitari, non sine causa ita praecepta sunt; significant enim aliquid. Hoc vero quomodo observetur ad proprietatem verborum aut non est, aut non elucet. Intellectum tamen de Christo approbo, quod hac prophetia praedictus est non occidendus a Iudaeis infans, quando Herodes quaerens eum ut occideret, non invenit; ut coques quod dictum est, pertineat ad ignem passionis, hoc est, tribulationem. Unde dicitur: Vasa figuli probat fornax, et homines iustos tentatio tribulationis. Quia ergo non est tunc infans passus, cum quaerente Herode huiusmodi periculum imminere videretur, praedictum est his verbis: Non coques agnum in lacte matris suae. Illud quoque forsitan non absurdum est, quod alii dicunt, id esse praeceptum per Prophetam, ne se boni Israelitae sociarent malis Iudaeis, a quibus Christus passus est tamquam agnus in lacte matris suae, id est, eo tempore quo conceptus est. Dicuntur enim feminae ex quo conceperint, lac colligere: illo autem mense conceptum et passum esse Christum, et Paschae observatio, et dies Ecclesiis notissimus nativitatis eius ostendit. Qui enim mense nono natus est octavo calendas ianuarias, profecto mense primo conceptus est circa octavum calendas aprilis, quod tempus etiam passionis eius fuit in lacte matris suae, hoc est, in diebus matris suae.

  13. (23, 20-21) Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, ut servet te in via, ut inducat te in terram quam paravi tibi. Attende tibi, et exaudi eum, ne non credas illi: nihil enim subtrahet tibi; nomen enim meum est super eum. Hoc de illo nimirum intellegitur, cui nomen mutatum est, ut Iesus vocaretur: ipse quippe introduxit populum in terram promissionis.

  14. (23, 25-27) Et servies Domino Deo tuo; et benedicam panem tuum, et vinum tuum, et aquam tuam, et avertam infirmitatem a vobis. Non erit qui non generet, neque sterilis super terram tuam. Numerum dierum tuorum replebo. Et timorem mittam qui te antecedat; et amentes faciam omnes gentes in quas tu intrabis, etc. Quamvis istae promissiones possint et spiritaliter intellegi, tamen cum secundum temporalem hominum felicitatem intelleguntur, ad Vetus Testamentum pertinent: ubi quamquam praecepta, exceptis his quae in sacramento aliquid significant, eadem ad mores bonos pertinentia reperiantur, promissiones tamen carnales atque terrenae sunt. Unde in psalmo septuagesimo secundo pene lapsos et effusos gressus suos homo Dei dicit, cum zelaret in peccatoribus pacem peccatorum intuens. Ea quippe cernebat abundare impiis, quae ipse secundum Testamentum Vetus exspectabat a Domino Deo, cui hac mercede serviebat. Et cum hinc ei subrepere coepisset sensus impius, quod Deum non curare existimaret humana, correptum se dicit, dum auctoritatem sanctorum non est ausus improbare, et incoepit cognoscere, et ait: Hoc labor est ante me, donec introeam in sanctuarium Dei, et intellegam in novissima. Ibi enim praemia dabuntur ad Novum pertinentia Testamentum, quae impii non accipient: et poenae tunc futurae sunt impiorum, quas nullus piorum sensurus est.

  15. (23, 28) Et mittam vespas ante te, et eiiciet Amorrhaeos, Evaeos, Chananaeos, et Chettaeos a te. Quaeritur de his vespis quid intellegendum sit. Nam et promittit hoc Deus, et liber Sapientiae dicit impletum, ubi ait: Et misit antecessores exercitus sui vespas. Non autem legimus factum, neque Moysi temporibus, neque sub Iesu Nave, neque sub iudicibus, neque sub regibus. Ac per hoc vespae istae aculei timoris intellegendi sunt fortasse, quibus agitabantur memoratae gentes, ut cederent filiis Israel. Deus enim loquitur, in cuius sermone si figurate aliquid dicatur, quod ad proprietatem non sit impletum, non impedit historiae fidem, in qua perspicitur veritas narrationis. Sicut nec Evangelistarum narratio secundum proprietatem impeditur, si aliquid a Christo dicitur figurate.

  16. (23, 33) Si servieris diis eorum, erunt tibi offendiculum. Hic graecus habet, non. Unde intellegitur, quia et debetur Deo tamquam Domino, vero nonnisi Deo tamquam Deo.

  17. (24, 1-3) Et Moysi dixit: Ascende ad Dominum tu, et Aaron, et Nadab, et Abiud, et septuaginta seniorum Israel: et adorabunt a longe Dominum; et accedet Moyses solus ad Dominum, ipsi autem non accedent: populus autem non ascendet cum illis. Introiit autem Moyses, et narravit populo omnia verba Dei et iustificationes. Respondit autem omnis populus voce una dicentes: Omnia verba quae locutus est Dominus, faciemus, et audiemus. Usque ad hunc locum Scripturae iustificationes intelleguntur quae datae sunt populo ad observandum. Incipiunt autem quantum ipsa verba Scripturae indicant, unde hoc nomen iustificationum exorsum est ab illo servo Hebraeo cui auris ad postem pertunditur. In quibus omnibus iustificationibus considerandum est, quae inde ad agendam vitam et morum bonorum conservationem duci possint. Multa quippe in eis sunt sacramenta significantia potius aliquid, quam vitam nostram instruentia. Iustificationes sane latini interpretes eas esse dixerunt, quae graeci appellant.

  18. (24, 3) Notandum est quod iterum populus ita respondet: Omnia verba quae locutus est Dominus faciemus, et audiemus; cum videatur ordo postulare ut diceretur, audiemus, et faciemus. Sed mirum nisi aliquis sensus hic latet. Nam si audiemus, pro eo positum est quod est intellegemus, prius oportet verbis Dei reddere faciendi servitutem, ut ad intellegentiam earum rerum quae ipso praecipiente fiunt, merito devotionis, qua non contemptae, sed factae sunt, ipse perducat. Sed videndum est, utrum iste populus illi filio similis inveniatur qui patri iubenti dixit: Ibo in vineam, et non iit. Gentes enim quae Dominum penitus contempserunt, postea per unius obedientiam iustificatae, quae non sectabantur iustitiam, apprehenderunt iustitiam.

  19. (24, 4) Notandum quod Moyses aedificavit altare sub monte, et duodecim lapides in duodecim tribus Israel. Intellegitur enim ex duodecim lapidibus altare aedificatum, significasse ipsum populum esse altare Dei, sicut est templum Dei.

  20. (24, 5) Et immolaverunt hostiam salutaris Deo. Non dixit, hostiam salutarem, sed, hostiam salutaris; quod graecus habet. Unde in Psalmo: Calicem, inquit, salutaris accipiam: non dixit, calicem salutarem. Ubi videndum est, ne forte ille significetur, de quo dixit Simeon: Quoniam viderunt oculi mei salutare tuum. Hunc enim et Psalmus commendat ubi legitur: Bene nuntiate diem ex die salutare eius. Quid est enim aliud, si diligentius attendamus, quod ait diem ex die, nisi lumen ex lumine, hoc est Deum ex Deo, quod est unigenitus Filius?

  21. (24, 6-7) Sumens autem Moyses dimidiam partem sanguinis, infudit in craterem, et partem reliquam sanguinis affudit ad altare: et accipiens librum Testamenti recitavit in aures populi. Notandum est, nunc primum sacrificasse Moysen evidenter Scripturam dicere, ex quo ex Aegypto eductus est populus. Primo enim de Iothor dictum erat socero eius, quamvis cum aliqua ambiguitate, quod immolaverit Deo. Et advertendum librum Testamenti cum sanguine hostiae recitari, in quo libro illas iustificationes conscriptas debemus accipere. Nam decalogum Legis in tabulis lapideis fuisse conscriptum postea manifestum est.

  22. (24, 7) Et dixerunt: Omnia quaecumque locutus est Dominus, faciemus, et audiemus. Non aliter respondent ecce iam tertio.

  23. (24, 9) Et ascendit Moyses, et Aaron, et Nadab, et Abiud, et septuaginta seniorum Israel: et viderunt locum ubi steterat ibi Deus Israel. Constat inter eos qui recte intellegunt, nullo Deum contineri loco, nec aliquo velut situ corporis membra ponere, sicuti est nostri corporis, sedere, iacere, stare, et si quid huiusmodi est. Haec enim non sunt nisi corporum, Deus autem spiritus est. Quod ergo se ostendit specie corporali vel signis corporaliter expressis, non substantia eius apparet, qua est ipse quod est, sed assumptio formarum visibilium eius omnipotentiae subiacet.

  24. (24, 10-11) Et de electis Israel non dissonuit nec unus: et apparuerunt in loco Dei, et manducaverunt, et biberunt. Quis dubitet illos quos nominatim expressit, et septuaginta seniores, nunc appellatos electos Israel? qui procul dubio personam gerebant eorum qui electi sunt in populo Dei. Non enim omnium est fides: et novit Dominus qui sunt eius. In magna autem domo sunt alia vasa in honorem, alia in contumeliam. Quoniam ergo quos ante praescivit, et praedestinavit; quos autem praedestinavit, illos et vocavit; quos autem vocavit, ipsos et iustificavit; quos autem iustificavit, ipsos et glorificavit: profecto de electis Israel non dissonuit nec unus. Significantur autem quaternario numero in Moyse et Aaron et Nadab et Abiud, propter quatuor Evangelia, et totius orbis, qui in quatuor partes dividitur, promissionem: et septuaginta de senioribus Israel, numero scilicet septenario decuplato, qui pertinet ad significandum Spiritum Sanctum. Sapphiro autem significatur vita coelestis, maxime quia dictum est, sicut aspectus firmamenti. Firmamentum autem coelum appellari quis nesciat? Et forma lateris in eodem sapphiro quadraturam ipsam, vel stabilitatem, vel eiusdem quaternarii numeri sacramentum figurat. Quod autem manducant et bibunt in loco Dei, suavitatem saturitatemque significat in illo regno aeternitatis. Beati enim qui esuriunt et sitiunt iustitiam; quoniam ipsi saturabuntur. Unde et Dominus dicit venturos multos (quos utique, nisi electos, praescitos, praedestinatos, vocatos, iustificatos, glorificatos?), et recubituros cum Abraham et Isaac et Iacob in regno coelorum. Nam et alio loco ipse hoc promittit fidelibus suis, quod faciat eos recumbere, et transeat, et ministret eis.

  25. (24, 13) Quid sibi vult quod Iesus Nave, non commemoratus in illis quatuor, subito cum Moyse apparet, et cum illo ascendit in montem ad accipiendas tabulas Legis; et subito rursus idem Iesus absconditur, id est tacetur; et Moyses accepit Legem in duabus tabulis, et cum eo iterum apparet? An forte significat Novum Testamentum nomine Iesu, et absconditum esse in Lege, et aliquando apparere intellegentibus? Quod vero Iesus iam vocatur, cum in libro Numerorum quando id nomen acceperit Scriptura testetur, cum iam prope esset ut terram promissionis intrarent, per prolepsim, hoc est per praeoccupationem anticipat Scriptura quod postea factum est. Omnia quippe ista posteaquam facta sunt, scripta sunt; ac per hoc quando factum est quod modo commemoratur, nondum vocabatur Iesus, sed quando scriptum est iam hoc vocabatur.

  26. (25, 11-12) Et facies in ea cymatia aurea versatilia in circuitu. Cymatia dixit, quae in quadratura exstant per quatuor partes, sicut mensae quadrae fieri solent. Nec quod ait versatilia, mobilia debemus accipere. Fixa sunt enim, sicut dixi mensas habere solitas: sed versatilia dixit, tortilia, quae graece vocantur vel canalibus, sicut sunt columnae tortiles; aut implicatis duabus virgulis in modum restis, sicut etiam torques fieri solent. Quod autem ait: Et fabricabis illi quatuor annulos aureos, et impones super quatuor latera; duos annulos in latus unum, et duos annulos in latus secundum; ad quatuor angulos occurrunt quatuor annuli singuli in singulis, et per angulorum numerum fit ut quod in duobus lateribus ponitur, in omnibus quatuor ponatur. Unus enim angulus duobus lateribus communis est: alioquin non occurrit ut bini annuli ponantur per quatuor latera, cum sint quatuor annuli; octo quippe esse debuerunt, si aliter intellegimus, quam quod dixi fieri numero angulorum. Ad hoc enim annuli in angulis ponuntur, quo inducantur subportatoria vel gestatoria, quibus arca a quatuor hominibus hinc atque inde portetur.

Chapter 5 of 15