Skip to the text

Liber II (Exodus), Quaestiones 105–160

  1. (25, 17-20) Propitiatorium quid dicat superimponendum super arcam, quaeri solet: sed cum aureum fieri iubeat, eiusque longitudinem et latitudinem tantam exprimat, quanta et ipsius arcae dicta est, procul dubio velut tabulam auream tantae formae fieri praecipit, qua tegeretur arca; ita ut in ipso propitiatorio essent duo Cherubim, hinc atque inde alterutrum attendentes, ita ut vultus eorum in propitiatorium essent, et pennis suis obumbrarent propitiatorium: quod magnum est sacramentum. Aurum quippe significat sapientiam, arca significat secretum Dei. In arca iussa sunt poni Lex, et manna, et virga Aaron: in Lege praecepta sunt, virga potestas significatur, manna gratia; quia nisi cum gratia non est potestas praecepta faciendi. Verumtamen quia Lex a quovis proficiente non ex omni parte completur, propitiatorium est desuper. Ad hoc enim opus est ut propitius sit Deus, et ideo desuper ponitur, quia superexsultat misericordia iudicio. Duo vero Cherubim pennis suis obumbrant propitiatorium, id est, honorant velando; quoniam mysteria ista ibi sunt: et invicem se attendunt, quia consonant; duo quippe ibi Testamenta figurantur: et vultus eorum sunt in propitiatorium, quia misericordiam Dei, in qua una spes est, valde commendant. Denique hinc se promisit locuturum Deus ad Moysen de medio Cherubim desursum propitiatorii. Porro si creatura rationalis in multitudine scientiae, quoniam hanc interpretationem habent Cherubim, duobus ipsis animalibus significatur; ideo duo sunt, ut societatem caritatis commendent; ideo pennis suis propitiatorium obumbrant, quia Deo non sibi tribuunt pennas suas, id est, Deum honorant virtutibus, quibus praestant: et vultus eorum non sunt nisi in propitiatorium, quia cuicumque profectui ad multitudinem scientiae spes non est, nisi in Dei misericordia.

  2. (25, 27) Quod ait: Erunt annuli in thecis subportatoriis ad tollendam mensam, hoc intellegendum est, quod annuli essent velut thecae subportatoriorum; id est, quo subportatoria tamquam in thecas inducantur. Erunt quippe in thecis, ita dictum est, tamquam diceretur: Erunt pro thecis.

  3. (26, 1-2) Decem aulaeorum iubet fieri tabernaculum, cum sit decalogus Legis. Aulaea vero significant latitudinem, propter facilitatem. Caritas quippe plenitudo Legis est: et nonnisi caritati sunt praecepta facilia: unde ipsa dilatatio commendatur, cum dicitur: Dilatasti gressus meos subtus me, et non sunt infirmata vestigia mea. Sed quoniam ista dilatatio per gratiam fit Dei; caritas enim Dei diffusa est in cordibus nostris, non per nos ipsos, sed per Spiritum Sanctum qui datus est nobis; ideo hic mystice ipse numerus etiam commendatur, qui pertinet etiam ad Spiritum Sanctum, per quem Lex possit impleri. Dicitur enim aulaeum longitudinem habere debere in cubitis viginti octo. Iste autem numerus, quia per septenarium dividendus est, significavit, cum dicit latitudinem aulaei in cubitis quatuor. Quater enim septem fiunt viginti octo. Et est etiam iste numerus perfectus; quia sicut senarius, suis partibus constat. Quod vero tam saepe dicit: Cherubim facies ea opere textoris, quid aliud quam in his omnibus multitudinem scientiae commendat, quod interpretatur Cherubim?

  4. (26, 7) Et facies vela capillacia operire super tabernaculum; undecim vela facies ea. Quae capillacia vela sunt id est cilicina, undecim dicuntur esse. In peccatis quippe transgressio est. Transgressio vero undenario numero significatur, quoniam transgreditur denarium, hoc est Legem: ideo ipsa undecim per septenarium multiplicata, faciunt septuaginta septem; ubi significavit Dominus universam remissionem peccatorum, dicens: Non solum septies, verum etiam septuagies septies: quot generationes reperiuntur, cum Lucas a baptismo Domini enumerans sursum versus ascendit, et pervenit per Adam usque ad Deum. Ad hoc enim fit significatio peccatorum in his velis, ut per confessionem exprimantur, et per gratiam quae data est Ecclesiae aboleantur, hoc est tegantur: unde dicitur: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Deinde iubet ea vela cooperiri pellibus arietinis rubricatis. Aries autem rubricatus, cui non occurrat Christus passione cruentatus? Significantur his etiam martyres sancti, quorum orationibus propitiatur Deus peccatis populi sui. Ipsis denique superiaciuntur pelles hyacinthinae, ut significetur vita aeterna viriditate, tamquam vigore perpetuo.

  5. (26, 17) Facies duos anconiscos columnae uni consistentes ex adverso: hoc est, unum hinc, et unum inde, de lateribus columnae. Anconiscos autem dicit, quos vulgo vocamus ancones, sicut sunt in columnis cellarum vinariarum, quibus incumbunt ligna quae cupas ferunt. Ducta est autem similitudo verbi a cubitis, ubi flectuntur manus, quibus incumbunt recumbentes, qui graece vocantur.

  6. (26, 21) Bases columnarum duas uni. Bases non eas tantum videtur dicere Scriptura, quibus columnae ab imo fulciuntur; sed etiam superiores, quae capitella nos dicimus. Ideo dicit, duas bases columnae uni in ambas partes eius. Nam quae sunt ambae partes, nisi inferior et superior?

  7. (26, 25) Quod octo columnas et bases earum sexdecim secundum supradictam rationem a posterioribus tabernaculi Scriptura dicit, cum superius sex dixerit, intellegitur annumeratis duabus angularibus octo fieri.

  8. (26, 33) Et dividet vobis velamen inter medium sanctum, et inter medium sanctum sanctorum: id est, ut inter sanctum et sanctum sanctorum sit hoc velamen, de quo nunc loquitur, in quatuor columnis extentum. De hac differentia inter sanctum et sanctum sanctorum ad Hebraeos Epistola loquitur; quia ubi Arca testimonii, ibi sanctum sanctorum, hoc est, intus ultra velum: foris autem mensa et candelabrum, et caetera quae paulo ante dixit quemadmodum fierent, sancta dicta sunt, et non sancta sanctorum. Et significatur foris Vetus Testamentum, intus autem Novum, cum sit utrumque in lectione Veteris Testamenti, et expressum operibus, et significatione figuratum. Ac per hoc in sanctis figura est figurae, quia figura est Veteris Testamenti: in sanctis autem sanctorum figura est ipsius veritatis, quia figura est Novi Testamenti. Totum quippe Vetus Testamentum in his rebus et celebrationibus, quae ita observanda praecipiuntur, figura est.

  9. (27, 1-2) De altari quaeritur quomodo tribus cubitis altum esse voluerit, cum tanta fere sit staturae hominis altitudo. Quomodo ergo ministrabatur altari, cum gradus habere altare alio loco prohibeat? Ne pudenda, inquit, tua reveles super illud. Sed illic dicebat de altari quod terra vel lapidibus construendum esset, ubi gradus ipsi coaedificati ad corpus altaris utique pertinerent: nunc vero de tabulis fieri altare praecipit, quo si apponeretur ad horam ministrationis aliquid ubi staret minister altaris, et peracto ministerio tolleretur, ad corpus altaris non utique pertineret. Item quaeritur quomodo super altare ligneum sacrificium quod inferebatur, posset incendi; praesertim quia concavum fieri iubet, et craticulam deponi usque ad medium eius, id est medium concavitatis eius, opere factum reticulato. An quoniam dixit: Et facies cornua in quatuor angulos, ex seipso erunt cornua, et teges illa aeramento, non ad sola cornua referendum est quod ait, teges illa aeramento, sed ad omnia de quibus loquebatur, de altari fabricando praecipiens?

114.1. (28, 3) Et tu loquere omnibus sapientibus mente, quos replevi spiritu intellectus: quidem graecus habet, quem latine sensum, non intellectum dicere solemus; sed Scriptura de sensu interiore, quem intellectum vocamus, sic loqui solet, sicuti est ad Hebraeos: Perfectorum est autem solidus cibus, eorum qui per habitum exercitatos habent sensus ad discernendum bonum et malum. Ibi enim quod posuit sensus, graecus habet. Quem ergo istum spiritum, nisi Spiritum Sanctum debemus accipere?

114.2. (28, 4) Et stolae quas facient, pectoralem, humeralem, et tunicam talarem, et tunicam cum corymbis. Has appellatas stolas esse et caetera, cum superius unam stolam faciendam proposuisset, notandum est. Tunicam vero cum corymbis honestius putarunt latini interpretes dici, quam si dicerent cum cirris, qui bene dispositi ornamento esse vestibus solent.

  1. (28, 14. 16. 9-10) Aspidiscas in veste sacerdotali quas dicat? utrum scutulas, quae a scuto latine appellantur, quia et Graeci scutum appellant? an vero aspidiscas propter diligenter colligandum dicit ab aspide serpente, sicut etiam muraenae appellantur? Spithamis autem longitudo, et spithamis latitudo: Latini quidam interpretati sunt, mensuram extentae palmae a fine pollicis usque ad finem digiti minimi. Item quod dicitur: Sumes duos lapides onychinos, et sculpes in eis nomina filiorum Israel; sex nomina in lapide uno, et sex reliqua in altero, iuxta ordinem nativitatis eorum, an intellegendum, ut lapides sint de nominibus filiorum Israel secundum nativitates eorum, id est secundum ordinem quo nati sunt?

  2. (28, 22) Et facies super rationale fimbrias complectentes opus catenatum de auro puro. Quod Latini rationale interpretati sunt, inopia linguae fecit. Graecus enim habet, non. Rationale autem illud solemus appellare, quod Graeci dicunt. Sed quoniam in graeca lingua ambiguum est, utrum verbum significet, an rationem, quia utriusque rei nomen est; ubi putatum est a verbo dictum, eloquium nostri interpretati sunt: nam quod habemus: Eloquia Domini, eloquia casta, Graeci habent; hic vero in veste sacerdotali, quod ex auro et hyacintho et purpura et cocco duplici torto et bysso duplici torta fieri praeceptum est quadratum duplex, quod esset in pectore sacerdotis, et vocaretur, incertum utrum a ratione an a verbo ductum fuerit, interpretes nostri magis a ratione dictum putantes rationale appellaverunt.

  3. (28, 30) Et impones super rationale iudicii demonstrationem et veritatem. Quid sibi hoc velit, vel in quali re vel metallo poneretur super rationale demonstratio et veritas, quoniam talia dicit fieri in veste sacerdotis, quae corporaliter fiunt, invenire difficile est. Fabulantur tamen quidam lapidem fuisse, cuius color, sive ad adversa, sive ad prospera mutaretur quando sacerdos intrabat in sancta: et hoc esse quod ait: Et afferet Aaron iudicia filiorum Israel super pectus; ostendens videlicet in illa demonstratione et veritate, quid de illis iudicaverit Dominus. Quamquam possit intellegi demonstrationem et veritatem litteris impositam super.

  4. (28, 31) Et facies tunicam talarem hyacinthinam; id est, usque ad talos dependentem. Et erit peristomium ex ea medium, id est, qua caput eiiciatur: hoc est enim quod Graeci dicunt. Oram habens in circuitu peristomii, opus textoris, commissuram contextam; id est, ne ipsa ora extrinsecus assuatur: hoc videtur dicere, commissuram contextam. Unde etiam addidit, ex ipsa, ut ne rumpatur; id est, ut ex se ipsa sit ipsa ora contexta cum veste.

  5. (28, 35) Et erit Aaron cum coeperit fungi sacerdotio, audietur vox eius intranti in sanctum in conspectu Domini et exeunti, ut non moriatur: intrantis et exeuntis vocem de tintinnabulis dixit audiri, tantumque ibi pondus observationis posuit, ut diceret, ne moriatur. Testimonia ergo quaedam significari voluit in veste sacerdotali, qua utique significatur Ecclesia, per haec tintinnabula, ut nota sit conversatio sacerdotis: sicut Apostolus dicit: Circa omnes teipsum bonorum operum praebens exemplum; aut illud: Quae audisti a me per multos testes, haec eadem commenda fidelibus, et iis qui idonei sunt et alios docere. An quid aliud? magnum tamen est, quidquid illud est. Intranti autem et exeunti, pro intrantis et exeuntis; locutio est. Vox pro sonitu; nam tintinnabulorum magis sonus quam vox est.

  6. (28, 36-38) Et facies laminam auream puram, et formabis in ea deformationem signi, sanctitatem Domini; et impones illud super hyacinthum duplicem tortam; et erit super mitram: secundum inspectum mitrae erit; et erit supra frontem Aaron. Et auferet Aaron peccata sanctorum quaecumque sanctificabunt filii Israel, omnis dati sanctorum eorum. Quomodo formetur in lamina sanctitas Domini, non video, nisi aliquibus litteris, quas quidam quatuor esse dicunt hebraeas, quod, ut Graeci appellant, nomen Dei ineffabile credunt fuisse, vel esse adhuc usque. Sed quaelibet sint, vel quomodolibet se habeant illae litterae, ut dixi, sanctitatem Domini, vel sanctificationem, si hoc magis dicendum est, quod graecus habet, nonnisi litteris in auro formari potuisse crediderim. Ibi autem dicit sacerdotem sanctorum auferre peccata: Quaecumque sanctificabunt, inquit, filii Israel omnis dati sanctorum eorum: quod arbitror dictum in eis sacrificiis quae offerunt pro peccatis suis; ut non sanctorum hominum intellegamus, sed sanctorum ab eo quod sunt sancta quae offeruntur pro peccatis. Cum ergo de lamina dixisset, adiunxit atque ait: Et auferet Aaron peccata sanctorum, quaecumque sanctificabunt filii Israel omnis dati sanctorum eorum: id est, sacerdos auferet quaecumque offerunt pro peccatis suis, quae dicuntur et sancta, quia sanctificantur, et peccata, quia pro peccatis offeruntur; sicut multis locis hoc ipsum evidenter Scriptura commemorat. Quod autem adiungit et dicit: Et erit super frontem Aaron semper acceptum illis in conspectu Domini, ad laminam illam revertitur; in qua intellegitur frontis ornamentum, fiducia bonae vitae, quam qui vere perfecteque, non significatione, sed veritate sacerdos habet, solus potest auferre peccata, nec habet necessitatem offerre pro suis.

  7. (28, 41) De Aaron et filiis Aaron cum praeciperet, loquens ad Moysen, quomodo vestirentur, et ungerentur, quid est quod ait: Et implebis manus eorum, ut sacerdotio fungantur mihi? An forte muneribus, quae offerenda sunt Deo?

  8. (28, 42) Et facies eis femoralia linea tegere turpitudinem corporis eorum; a lumbis usque ad femora erunt. Cum vestis tanta cooperiat totum corpus, quid est quod ait: Femoralia facies linea tegere turpitudinem corporis eorum, quasi apparere posset tanta desuper veste adhibita? Nisi quia signum esse voluit in hoc castitatis vel continentiae: quae ideo per indumentum significatur, ut non a seipso habita, sed data intellegatur.

  9. (29, 8-9) Cum de filiis Aaron loqueretur: Et indues eos, inquit, tunicas, et cinges eos zonis, et circumdabis eis cidaras. Quam dicat cidarim vel cidaras, quoniam non est interpretatum, nec in usu modo est, ignoratur: puto tamen non esse capitis tegumen, ut nonnulli putaverunt. Neque enim diceret, circumdabis eis, nisi tale aliquid esset, quod non capiti, sed corpori usui esset.

  10. (29, 9) Et erit illis sacerdotium mihi in sempiternum. Quomodo dicat in sempiternum, de his significativis rebus, superius saepe diximus. Nam utique mutatum est hoc sacerdotium, ut illud esset in aeternum secundum ordinem Melchisedec, non secundum ordinem Aaron. Ibi enim et iuratio, et nulla Dei poenitudo, qua significetur mutatio. Iuravit enim Dominus, et non poenitebit eum: Tu es, inquit, sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec. De ordine autem Aaron dictum est quidem in sempiternum, vel propter tempus non praeceptum quousque observaretur, vel quod res significaret aeternas: nusquam est tamen dictum de sacerdotio Aaron, quia iuravit Dominus et non poenitebit eum. Et ideo dictum est in illo sacerdotio secundum ordinem Melchisedec: Non poenitebit eum, ut significaretur, quia de sacerdotio Aaron poenituit eum, id est, mutavit illud.

  11. (29, 9) Quid est: Et consummabis manus Aaron, et manus filiorum eius? An per manus potestatem significavit, ut aliquid etiam ipsi consecrare possent: potestas autem ipsa sanctificatione consummabatur, qua praecepti sunt sanctificari a Moyse?

  12. (29, 10) Et adduces vitulum ad ostium tabernaculi testimonii, et superimponent Aaron et filii eius manus suas super caput vituli in conspectu Domini. Ecce unde supra dictum est, consummandas esse manus eorum, id est, perficiendam potestatem, ut etiam ipsi sanctificarent, quod modo fit, cum ponunt manus suas super vitulum immolandum.

  13. (29, 18) Quod odor suavitatis Domino saepe dicitur sacrificium de victimis pecorum in Scripturis sanctis, non utique Deus odore fumi illius delectatur; sed tantum illud quod his significatur spiritaliter Deum delectat cum spiritaliter exhibetur, quoniam ipse odor Dei spiritaliter intellegitur. Non enim sicut nos odorem corporeis naribus ducit. Sicut ergo ille olefacit, sic ista significant.

  14. (29, 26) Et sumes pectusculum de ariete consummationis, quod est Aaron; id est, huius Aaron. Hoc enim pertinere voluit ad summum sacerdotem.

129.1. (29, 28) Et erit Aaron et filiis eius legitimum aeternum a filiis Israel: cum diceret de pectusculo et brachio victimarum. More illo ergo aeternum dixit, quem saepe supra commemoravimus.

129.2. (29, 29-30) Et stola sancti, quae est Aaron, erit filiis eius post eum, ungere eos in ipsis, et consummare manus eorum. Septem diebus vestiet se ea sacerdos qui successerit ei de filiis eius, qui intrabit in tabernaculum testimonii deservire in sanctis. Haec verba multas quaestiones habent. Nam primum hic notandum est, quomodo cum stolam dixerit sancti, postea pluraliter dicit ungere eos in ipsis, tamquam in stolis. Nam et supra multas stolas eas dixerat, quibus una constaret. Quamquam ambiguum sit utrum in ipsis ab eo quod sunt ipsa genere neutro, quaecumque sunt quibus illa stola completur, id est vestis sacerdotalis: quod magis putandum est, ex eo quod in consequentibus dicit: Septem diebus vestiet se ea sacerdos qui successerit ei; ea scilicet omnia quae commemoravit, cum vestem sacerdotalem describeret. Repetivit sane quod supra dixerat: consummare manus eorum: unde quid mihi videretur exposui. Quod vero ait: Septem diebus vestiet se ea sacerdos, numquid aliis diebus se non vestiet? Sed illis septem continuis intellegi voluit, quibus eius sacerdotium quodammodo dedicatur, atque hebdomadis est in eius inchoatione festivitas. Successorem autem Aaron eum dicit, qui intrat in tabernaculum testimonii, deservire in sanctis: eum scilicet significans, qui non poterat esse nisi unus, non quales erant et filii Aaron cum vivo patre suo, sed qualis successor ipsius Aaron. Quomodo ergo proprium dicit huius unius esse, intrare in tabernaculum testimonii, deservire in sanctis, cum et illa quae sunt extra velum, quo velantur sancta sanctorum, sancta appellentur, et tabernaculum testimonii etiam illud vocetur, ubi sunt sancta, id est mensa et candelabrum: ubi cum deserviant et sequentes sacerdotes ad mensam et candelabrum et ipsum altare, quomodo unum dicit successorem Aaron, qui intret in tabernaculum testimonii deservire in sanctis? Si enim dixisset: Deservire in sanctis sanctorum, nulla esset quaestio. Ad haec enim, ubi est arca testimonii, solus unus intrabat summus sacerdos: quod etiam in Epistola ad Hebraeos diligentissime commendatur. Nisi forte eo ipso quod unum dicit intrare in tabernaculum testimonii, deservire in sanctis, non vult utique intellegi, nisi in sanctis sanctorum; quia et ipsa utique sancta appellantur. Non enim omnia quae sancta sunt, etiam sancta sanctorum dici possunt: illa vero quae sunt sancta sanctorum, procul dubio utique sancta sunt. Unus autem iste qui semel in anno intrabat in sancta sanctorum, quoniam Dominum Christum significabat, apertissime supradicta ad Hebraeos Epistola commendatur. Quod autem praefiguratum est in sancto sanctorum, ut super arcam quae Legem habebat, esset propitiatorium, ubi Dei misericordia significari intellegenda est, qua propitius fit eorum peccatis qui Legem non implent; hoc mihi videtur etiam in ipsa veste sacerdotis significari: nam et ipsa quid aliud quam Ecclesiae Sacramenta significat? Quod in id est rationali in pectore sacerdotis posito iudicia constituit, in lamina vero sanctificationem et ablationem peccatorum: tamquam rationale sit in pectore simile arcae in qua Lex erat, et lamina illa in fronte, simile propitiatorio quod super arcam erat, et ut utrobique servaretur quod scriptum est: Superexsultat misericordia iudicio.

  1. (29, 37) Quid est quod purificatum et sanctificatum altare septem diebus dicit quod sanctum sancti erit? Altare non quidem dicit sanctum sanctorum, sicut est illud quod velo separatur, ubi est arca testimonii: verumtamen et hoc altare extra velum positum, per sanctificationem septem dierum dicit potius, quam per unctionem fieri sanctum sancti. Et addit: Omnis qui tetigerit altare, sanctificabitur.

  2. (30, 3-4) Cum de annulis loqueretur altaris incensi, quod altare non inaerari, sed inaurari iussit: Et duos annulos aureos puros facies, inquit, sub tortili corona eius, in duo latera facies in duobus lateribus: quoniam graecus habet: Nam latera sunt, et latera sunt. Unde quidam Latini sic interpretati sunt: In duas partes facies in duobus lateribus. Non autem ait Graecus, quod est partes, sed, quod latera. Nam hoc verbum est in illo psalmo, ubi scriptum est: Uxor tua sicut vinea fertilis in lateribus domus tuae. Ac per hoc tantum casus interest, quia prius accusativum, post vero ablativum posuit: In duo latera facies, in duobus lateribus. Quis autem sit sensus difficile est assequi; nisi forte, ut solet Scriptura amare ellipsim, ut aliquid desit et subaudiatur, etiam hic subaudiatur: Erunt: ut iste sit sensus: In duo latera facies, in duobus lateribus erunt; id est, ad duo latera facies annulos, quoniam in duobus lateribus erunt.

  3. (30, 4) Et erunt arcus amitibus ita ut tollatur illud in eis. Quos annulos dixerat, arcus dicit. Annulos quippe pro rotundis ansis posuit. Et quid est aliud annulus vel circulus, nisi undique arcus? Ideo quidam nolentes arcu dicere, thecas interpretati sunt, quibus amites inducerentur, dicentes: Et erunt thecae amitibus; quasi graecus hoc non posset dicere, cum etiam thecae graecum verbum sit: dixit autem, quod arcus interpretatur.

  4. (30, 8. 10) Incendet super illud incensum continuationis in conspectu Domini in progenies eorum. Continuationis incensum dicit, quod continuatim fieret, id est, nullo die praetermitteretur. Cum de altari praeciperet incensi, id est, in quo incensum tantum poneretur, non holocaustum, non sacrificium, non libatio; praedixerat idipsum incensum quotidie poni debere: nunc autem dicit: Et depropitiabit Aaron vel exorabit, super cornua eius semel in anno de sanguine purificationis delictorum . Depropitiationis, ab eo quod est depropitiatio, quae graece dicitur. Unde et intellegendum est, hoc quod semel in anno iubet fieri ad propitiandum Deum super cornua altaris incensi, id est ut de sanguine purificationis delictorum, victimarum scilicet quae offeruntur pro delictis, semel in anno tangantur cornua altaris incensi, non pertinere ad illam appositionem incensi, quam quotidie fieri iusserat. Illa enim fiebat aromatibus, non sanguine; et quotidie, non semel in anno. Non ergo sumus intellecturi, semel in anno intrare sacerdotem solere in sanctum sanctorum, sed semel in anno cum sanguine: et quotidie quidem solere intrare sine sanguine, causa incensi imponendi; cum sanguine autem semel in anno: maxime quia sequitur et dicit: Semel in anno purificabit illud; sanctum sanctorum est Domino. Non ergo semel in anno ponet illic incensum, quod quotidie fieri iussum est; sed semel in anno purificabit illud, quod cum sanguine fieri praeceptum est. Et post hoc adiungit: Sanctum sanctorum est Domino: ac per hoc si sanctum sanctorum non extra, sed intra velum erat; etiam illud profecto altare de quo nunc agitur, quod poni iussit contra velum, intrinsecus iussit.

  5. (30, 12) Quid est quod ait: Si acceperis computationem filiorum Israel in visitatione eorum; nisi quia iubet eos aliquando visitari et computari, id est numerari? Quod in David propterea vindicatum intellegendum est, quia Deus non iusserat.

  6. (30, 26-33) Advertendum est etiam et notandum quemadmodum unguento chrismatis omnia iussit ungi, tabernaculum scilicet et ea quae in illo erant, et deinde erunt sancta sanctorum. Omnia scilicet cum fuerint uncta, erunt sancta sanctorum. Quid igitur distabit iam inter illa interiora, quae velo teguntur, et caetera, si omnia cum uncta fuerint erunt sancta sanctorum, diligentius requirendum: haec tamen notanda credidimus. Ubi etiam meminerimus, quod sicut de illo altari sacrificiorum, quod post unctionem appellari voluit sanctum sancti, continuo dictum est: Omnis qui tangit illud, sanctificabitur: ita de omnibus postea, quae de illo unguento uncta, dicta sunt sancta sanctorum, eadem sententia subsecuta est, ut diceretur: Omnis qui tangit ea, sanctificabitur. Quod duobus modis intellegi potest; sive tangendo sanctificabitur, sive sanctificabitur ut ei liceat tangere: si tamen non licebat tangere populo tabernaculum, quando afferebant hostias, vel quaecumque ab eis allata offerebantur Deo. Nam consequenter non solis sacerdotibus neque solis Levitis dicendum admonet, quod ait ad Moysen: Et filiis Israel loqueris dicens: utique filii Israel totus ille populus erat; iubet autem illis dici: Oleum linitio unctionis, sanctum erit hoc vobis in progenies vestras: super carnem hominis non linietur, et secundum compositionem hanc non facietis vobis ipsis similiter. Sanctum est, et sanctificatio erit vobis. Quicumque fecerit similiter, et quicumque dabit de eo exterae nationi, interibit de populo suo. Iubet igitur non solis sacerdotibus, sed universo populo Israel, ut non faciant tale unguentum in usus humanos. Hoc est enim quod ait, super carnem hominis non linietur. Prohibet ergo simile fieri in usus suos, et interitum minatur si quisquam similiter fecerit, id est, unguentum ad usus suos simile confecerit, vel cuiquam hinc dederit exterae nationi. Ac per hoc quod ait: Sanctificatio erit vobis, cum hoc populo Israel universo dici iubeat, non video quid intellegam, nisi quia licebat eis, quando veniebant cum suis quisque muneribus, tangere tabernaculum; et tangendo sanctificabantur propter illud oleum, quo cuncta peruncta sunt; et hinc dictum: Omnis qui tangit sanctificabitur: non tamen sic quemadmodum sacerdotes, qui etiam ut sacerdotio fungerentur, ungebantur ex illo.

  7. (30, 34) Quod praecepit quibus aromatibus fiat thymiama, id est incensum, et dicit unguentario more coctum opus unguentarii: non ideo putare debemus unguentum fieri, id est unde aliquid ungatur, sed ut dictum est thymiama, vel incensum quod imponatur illi altari incensi, ubi non licebat sacrificari, et erat intus in sancto sanctorum.

  8. (30, 36) Et concides de illis minutum, et pones contra testimonia, unde innotescam tibi inde. Sanctum sanctorum erit vobis incensum. Ecce iterum hoc incensum, quia intus ponebatur in altari incensi quod intus erat, sanctum sanctorum dicitur: et tabernaculum testimonii proprie dicitur illud ipsum interius ubi arca erat, adhibita sane differentia cum ait: Unde innotescam tibi inde. Sic enim dixerat primum de propitiatorio, quod utique intus est, id est, intra velum super arcam.

  9. (31, 2-3) Quid est quod Beseleel cum iuberet adhiberi operibus tabernaculi faciendis, dixit eum se replevisse spiritu divino sapientiae, et intellectus, et scientiae in omni opere, excogitare, et architectonari, etc.? Utrum Spiritus Sancti muneri etiam ista opera tribuenda sunt, quae pertinere ad opificium videntur? an et hoc significative dictum est, ut ea pertineant ad divinum spiritum sapientiae, et intellectus, et scientiae, quae his rebus significantur? Tamen etiam hic cum spiritu repletus dicatur iste divino sapientiae, et intellectus, et scientiae, nondum legitur Spiritus Sanctus.

  10. (31, 16-17) Quid sibi vult, quod cum de sabbato observando praeciperet, ait: Testamentum aeternum in me et filiis Israel; non ait, inter me et filios Israel? An quia sabbatum requiem significat, et requies nobis non est nisi in illo? Nam profecto filios Israel universum populum suum dicit, id est, semen Abraham: et est Israel secundum carnem, et secundum spiritum. Nam si Israel non esset dicendus, nisi ex genere carnis, non diceret Apostolus: Videte Israel secundum carnem: ubi profecto significat esse Israel secundum spiritum qui in abscondito Iudaeus est et circumcisione cordis. Sic ergo melius fortasse distinguitur: Testamentum aeternum in me; ut deinde alius sensus sit, et filiis Israel signum est aeternum, id est, aeternae rei signum: quomodo petra erat Christus, quia petra significabat Christum. Non ergo ita iungendum est: Testamentum aeternum in me et filiis Israel, tamquam in Deo et filiis Israel sit hoc testamentum; sed Testamentum aeternum in me, quia in illo promissa est requies aeterna; et filiis Israel signum est aeternum, quia filii Israel acceperunt observandum signum, quo requies significatur aeterna veris Israelitis, hoc est filiis promissionis et visuris Deum facie ad faciem sicuti est.

  11. (31, 18) Et dedit Moysi statim ut cessavit loqui ad eum, in monte Sina, duas tabulas testimonii, tabulas lapideas scriptas digito Dei. Cum tam multa locutus sit Deus, duae tamen tabulae dantur Moysi lapideae, quae dicuntur tabulae testimonii futurae in arca. Nimirum omnia caetera quae praecepit Deus ex illis decem praeceptis, quae duabus tabulis conscripta sunt, pendere intelleguntur, si diligenter quaerantur et bene intellegantur: quomodo haec ipsa rursus decem praecepta ex duobus illis, dilectione scilicet Dei et proximi, in quibus tota Lex pendet et Prophetae.

  12. (32, 2) Quod iubet Aaron inaures demi ab auribus uxorum atque filiarum, unde illis faceret deos, non absurde intellegitur difficilia praecipere voluisse, ut hoc modo eos ab illa intentione revocaret: factum tamen illud ipsum difficile ut esset aurum ad faciendum idolum, propter eos notandum putavi, qui contristantur, si quid tale propter vitam aeternam divinitus fieri, vel aequo animo tolerari iubeatur.

  13. (32, 8) Dominus indicans Moysi quid fecerit de vitulo populus, hoc est de idolo quod ex auro suo fecerant, dicit eos dixisse: Hi dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti. Quod eos dixisse non legitur, sed animum eorum hunc fuisse Deus ostendit. Horum quippe verborum gerebant in corde sententiam, quae Deum latere non poterat.

  14. (32, 14) Et propitiatus est Dominus de malitia quam dixit facere populo suo. Malitiam hic poenam intellegi voluit, sicuti est: Aestimata est malitia exitus illorum. Secundum hanc dicitur bonum et malum a Deo, non secundum malitiam qua homines mali sunt. Malus enim Deus non est; sed malis ingerit mala, quia iustus est.

  15. (32, 19-20) Iratus quidem Moyses videtur tabulas testimonii digito Dei scriptas collisisse atque fregisse; magno tamen mysterio figurata est iteratio Testamenti, quoniam Vetus fuerat abolendum, et constituendum Novum. Notandum sane quanta pro populo ad Deum supplicatione laboraverit, qui tam severus in eos vindicando exstitit. Quod autem in ignem missum vitulum fusilem contrivit, et in aquam sparsit, quam populo potum dedit, quid nobis videatur significare, iam alibi scripsimus in opere contra Faustum Manichaeum.

  16. (32, 24) Et dederunt mihi, et misi in ignem, et exiit vitulus hic. Compendio locutus est, non dicens quod ipse formaverit, ut exiret vitulus fusilis? an excusationis causa timendo mentitus est, tamquam ipse in ignem periturum aurum proiecerit, atque ipso non id agente forma vituli exierit? Quod ideo non est credendum hoc eum animo dixisse, quia nec latere Moysen posset quid esset in viro, cum quo Deus loquebatur, et fratrem de mendacio non redarguit.

  17. (32, 25) Et cum vidisset Moyses populum, quia dissipatus est, dissipavit enim eos Aaron, ut in gaudium venirent adversariis suis. Notandum est quemadmodum illud totum mali quod populus fecit, ipsi Aaron tribuatur, quod eis consenserit ad faciendum quod male petierant. Magis enim dictum est, dissipavit eos Aaron, quoniam cessit eis, quam dissipaverunt se ipsi qui tantum malum flagitaverunt.

  18. (32, 31-32) Cum Moyses dicit ad Deum: Precor, peccavit populus iste peccatum magnum, et fecerunt sibi deos aureos, et nunc siquidem remittis illis peccatum illorum, remitte; sin autem, dele me de libro tuo quem scripsisti: securus quidem hoc dixit, ut a consequentibus ratiocinatio concludatur; id est, ut quia Deus Moysen non deleret de libro suo, populo peccatum illud remitteret. Verumtamen advertendum est quantum malum in illo peccato perspexerit Moyses, quod tanta caede crediderit expiandum, qui eos sic diligebat, ut pro eis illa verba Deo funderet.

  19. (32, 35) Merito quaeritur, cum superius populum dissipasse dictus sit Aaron, cur in ipsum vindicta nulla processerit, neque cum Moyses interfici iussit omnem qui Levitis euntibus ad portam et redeuntibus occurrisset armatis, neque cum postea factum est quod Scriptura dicit: Et percussit Dominus populum propter facturam vituli, quem fecit Aaron: maxime quia et hic hoc idem repetendo inculcatum est. Non enim dictum est: Et percussit Dominus populum propter facturam vituli, quem fecerunt, sed, quem fecit Aaron: et tamen non est percussus Aaron; quin etiam illud quod de sacerdotio eius ante peccatum eius Deus praecipiebat, impletum est. Sed iussit et ipsum et filios ablui; et sic ordinati sunt in sacerdotio. Ita novit ille cui parcat usque ad commutationem in melius; et cui parcat ad tempus, quamvis eum praescierit in melius non mutari; et cui non parcat ut mutetur in melius, et cui non parcat, ita ut nec mutationem eius exspectet: et totum hoc ad id redit, quod Apostolus dicit exclamans: Quam inscrutabilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius.

  20. (33, 1) Vade ascende hinc, tu et populus tuus, quem eduxisti de terra Aegypti. Deus iratus dicere videtur, tu et populus tuus, quem eduxisti; alioquin dixisset, tu et populus meus, quem eduxi de terra Aegypti: sed illi quando idolum poposcerunt, ita locuti sunt: Moyses enim hic homo qui eduxit nos de terra Aegypti, non scimus quid factum sit ei; liberationem suam in homine constituendo defecerant. Hoc eis modo replicatur cum dicitur, tu et populus tuus, quem eduxisti de terra Aegypti: quod illis est crimini, non Moysi. Non enim aliud volebat Moyses, nisi ut non in illo, sed in Domino spem ponerent, et Domini misericordia se cum gratiarum actione crederent ab illa servitute liberatos: cuius tamen apud Deum tamquam fidelissimi famuli tantum erat meritum per illius gratiam, ut ei diceret Deus: Sine me, et iratus ira conteram eos. Quod utrum iubentis sit cum ait: Sine me, an quasi petentis, utrumque videtur absurdum. Nam et si iubebat Deus, inobedienter famulus non parebat; et Deum hoc a servo velut pro beneficio petere non decebat, cum praesertim posset eos etiam illo nolente conterere. Ille itaque ibi sensus in promptu est, quod his verbis significavit Deus plurimum apud se prodesse illi populo, quia sic ab illo viro diligebantur, quem sic Dominus diligebat; ut eo modo admoneremur, cum merita nostra nos gravant ne diligamur a Deo, relevari nos apud eum illorum meritis posse quos diligit. Nam cum ab Omnipotente dicitur homini: Sine me, et conteram eos, quid aliud dicitur quam: Contererem eos, nisi diligerentur abs te? Ita ergo dictum est: Sine me, ac si diceretur: Noli eos diligere, et conteram eos; quia ne id faciam dilectio tua in illos intercedit mihi. Obtemperandum autem esset Domino dicenti: Noli eos diligere, si hoc iubendo dixisset, et non potius admonendo et exprimendo quid illum ab eorum supplicio revocaret: nec tamen etiam illo intercedente sine flagello disciplinae populum dereliquit. Nescio quo enim modo, ut sic eos diligeret ipse Moyses, Deus illos occultius diligebat, qui manifeste voce terrebat.

  21. (33, 1-3) Ubi dicit Deus ad Moysen: Vade, ascende hinc, tu et populus tuus, quem eduxisti de terra Aegypti, in terram quam iuravi Abraham, Isaac, et Iacob, dicens: Semini vestro dabo eam; continuo tamquam ad ipsum Moysen adhuc loquatur, occulta conversione, quae graece dicitur, iam ad ipsum populum loquitur dicens: Et simul mittam angelum meum ante te, et eiiciet Chananaeum, et Amorrhaeum, et Chettaeum, et Pheresaeum, et Gergesaeum, et Evaeum, et Iebusaeum; et introducet te in terram fluentem lac et mel. Non enim ascendam tecum, quoniam populus dura cervice es, ut non deleam te in via. Magna sacramenti et mira profunditas, tamquam misericordiam maiorem posset angelus habere quam Dominus, qui populo durae cervicis parceret; cui Deus, si cum illis esset, ipse non parceret: et tamen etiam per angelum suum, se quodammodo ab eis absente, qui nusquam esse absens potest, implere se dicit quod patribus eorum iuravit; tamquam et hic ostendens hoc se ideo facere, quia illis patribus iustis promisit, non quod isti digni essent. Quid ergo significavit, nisi forte ideo se non esse cum eis, quia dura cervice sunt; quia non eum propitium et salubrem, nisi humilitas et pietas capit? Esse autem Deum cum durae cervicis hominibus, nihil est aliud quam vindicando adesse atque puniendo: unde cum eo modo malis non adest, parcendo facit; quo pertinet illud quod dicitur: Averte faciem tuam a peccatis meis: quia si advertit, evertit. Sicut enim fluit cera a facie ignis, sic pereunt peccatores a facie Dei.

  22. (33, 12-13) Et dixit Moyses ad Dominum: Ecce tu mihi dicis: Deduc populum hunc. Tu autem non demonstrasti mihi quem simul mittas mecum. Tu autem dixisti mihi: Scio te prae omnibus, et gratiam habes apud me. Si ergo inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi temetipsum, manifeste ut videam te, ut sim inveniens gratiam ante te, et ut sciam quia populus tuus est gens haec. Quod habet graecus, hoc quidam latini interpretati sunt, manifeste, cum Scriptura non dixerit. Potuit ergo fortasse aptius dici: Si inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi temetipsum, scienter ut videam te: quibus verbis satis ostendit Moyses, quod non ita videbat Deum in illa tanta familiaritate conspectus, ut desiderabat videre; quoniam illae omnes visiones Dei, quae mortalium praebebantur aspectibus, et ex quibus fiebat sonus, quo mortalis attingeretur auditus, sic exhibebantur, assumpta sicut Deus volebat, specie qua volebat, ut non in eis ipsa ullo sensu corporis sentiretur divina natura, quae invisibilis ubique tota est, et nullo continetur loco. Et quia in duobus praeceptis, hoc est dilectionis Dei et proximi, tota Lex pendet, ideo Moyses in utroque suum desiderium demonstrabat: in dilectione scilicet Dei, ubi ait: Si inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi temetipsum, manifeste ut videam te, ut sim inveniens gratiam in conspectu tuo; in dilectione autem proximi, ubi ait: Et ut sciam quia populus tuus est gens haec.

  23. (33, 17) Quid est quod dicit Deus ad Moysen: Quoniam scio te prae omnibus? numquid Deus plus aliqua scit, et aliqua minus? An secundum quod dicitur quibusdam in Evangelio: Non novi vos? Secundum hanc enim scientiam, qua Deus dicitur scire quae illi placent, nescire quae displicent, non quia ignorat ea, sed quia non approbat, sicut ars recte dicitur nescire vitia, cum probet vitia; prae omnibus Deus Moysen sciebat, quia Deo prae omnibus Moyses placebat.

  24. (33, 12. 17) Notandum estne, quod prius ipse Moyses dixerat Deo: Dixisti mihi: Scio te prae omnibus; quod illi Deus posteaquam hoc ipse Deo dixit, legitur dixisse, ante autem non legitur; ut intellegamus non omnia esse scripta quae cum illo Deus locutus est? Sed diligentius requirendum est in prioribus Scripturae partibus, an vere ita sit.

154.1. (33, 14-23) Cum dixisset Moyses ad Dominum: Ostende mihi gloriam tuam; respondit ei Dominus: Ego transibo ante te gloria mea: et vocabo nomine Domini in conspectu tuo; et miserebor cui misertus ero, et misericordiam praestabo cui misericordiam praestitero: cum paulo ante dixisset: Ipse antecedam te, et requiem tibi dabo; quod Moyses sic videtur accepisse: Antecedam te, tamquam non ei populo qui praesens in itinere futurus esset: et ideo ait: Si non tu ipse simul veneris nobiscum, ne me educas hinc, etc. Deus autem neque ei hoc negavit dicens: Et hoc tibi verbum quod dixisti faciam. Quomodo ergo cum dixisset ei Moyses: Ostende mihi gloriam tuam, rursus, tamquam praecessurus et non cum eis simul futurus, videtur dicere: Ego transibo ante te, nisi quia hoc aliud est? Ille quippe intellegitur loqui et dicere: Transibo ante te, de quo dicit Evangelium: Cum venisset hora ut transiret Iesus de hoc mundo ad Patrem: qui transitus etiam Pascha interpretari perhibetur. Haec itaque magna omnino prophetia est. Ipse enim ante omnes sanctos transit ad Patrem de hoc saeculo, parare illis mansiones regni coelorum, quas dabit eis in resurrectione mortuorum; quoniam transiturus ante omnes primogenitus a mortuis factus est.

154.2. Gratiam vero suam in eo ipso valde commendat cum dicit: Et vocabo nomine Domini in conspectu tuo: tamquam in conspectu populi Israel, cuius Moyses cum haec audiret typum gerebat. In conspectu enim gentis ipsius ubique dispersae vocatur Dominus Christus in omnibus gentibus. Vocabo autem dixit, non: Vocabor, activum verbum pro passivo ponens, genere locutionis inusitato; in quo nimirum magnus sensus latet. Sic enim fortasse significare voluit seipsum hoc facere, id est gratia sua fieri, ut vocetur Dominus in omnibus gentibus.

154.3. Quod vero addidit: Et miserebor cui misertus ero, et misericordiam praestabo cui misericordiam praestitero; ibi plane expressius ostendit vocationem qua nos vocavit in suum regnum et gloriam: non pro meritis nostris, sed pro misericordia sua. Quoniam enim se gentes introducturum pollicebatur, dicens: Vocabo nomine Domini in conspectu tuo; commendavit hoc se misericorditer facere, sicut Apostolus dicit: Dico enim Christum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum; Gentes autem super misericordia glorificare Deum. Hoc ergo praedictum est: Miserebor cui misertus ero, et misericordiam praestabo cui misericordiam praestitero. Quibus verbis prohibuit hominem velut de propriarum virtutum meritis gloriari, ut qui gloriatur in Domino glorietur. Non enim ait: Miserebor talibus vel talibus, sed, cui misericors fuero; ut neminem praecedentibus bonis operibus suis misericordiam tantae vocationis meruisse demonstret. Etenim Christus pro impiis mortuus est.

154.4. Sed utrum hoc idem repetere voluerit, cum addidit: Misericordiam praestabo cui misericordiam praestitero, vel sicut alii interpretati sunt, cui misericors fuero; an aliquid intersit, nescio. Quod enim graeca lingua duobus verbis dictum est:, et, quod unum atque idem videtur significare, non potuit latinus diversis verbis dicere, et diversis modis eamdem misericordiam repetivit. Si autem diceretur: " Miserebor cui misereor, et miserebor cui misereor " aut " miserebor cui misertus ero "; non satis commode dici videretur. Et tamen fortius ille ipse ibi sensus est, quod aut ipsius misericordiae suae firmitatem Deus ista repetitione monstravit: sicut Amen, Amen; sicut Fiat, Fiat; sicut repetitio somnii Pharaonis, pluraque similia. Aut in utrisque populis, id est Gentibus et Hebraeis, hoc modo Deus praenuntiavit misericordiam se esse facturum. Quod Apostolus ita dicit: Sicut enim vos aliquando non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis illorum incredulitate; sic et ipsi nunc non crediderunt in vestra misericordia, ut et ipsi misericordiam consequantur. Conclusit enim Deus omnes in incredulitate, ut omnium misereatur.

154.5. Deinde post hanc suae misericordiae commendationem respondit ad illud quod ei dictum fuerat: Ostende mihi gloriam tuam, vel quod supra petiverat Moyses, dicens: Ostende mihi temet ipsum, manifeste ut videam te . Non poteris, inquit, videre faciem meam. Non enim videbit homo faciem meam, et vivet: ostendens huic vitae, quae agitur in sensibus mortalibus corruptibilis carnis, Deum sicuti est apparere non posse; id est, sicuti est videri in illa vita potest, ubi ut vivatur, huic vitae moriendum est.

154.6. Item interposito articulo dicente Scriptura: Et ait Dominus, sequitur et loquitur: Ecce locus penes me. Quis enim locus non penes Deum est, qui nusquam est absens? Sed Ecclesiam significat dicendo: Ecce locus penes me, tamquam templum suum commendans: Et stabis, inquit, super petram (quia super hanc petram, ait Dominus, aedificabo Ecclesiam meam), statim ut transiet gloria mea: id est: Statim ut transiet gloria mea, stabis supra petram; quia post transitum Christi, id est post passionem et resurrectionem Christi stetit populus fidelis supra petram. Et ponam te, inquit, in caverna petrae: munimen firmissimum significat. Alii autem interpretati sunt: in specula petrae; sed graecus habet; hoc autem foramen vel cavernam rectius interpretamur.

154.7. Et tegam manu mea super te, donec transeam: et auferam manum, et tunc videbis posteriora mea; facies autem mea non videbitur tibi. Cum iam dixisset: Stabis super petram, statim ut transiet gloria mea, ubi intellegitur post transitum suum promisisse super petram stabilitatem; quomodo accipiendum est quod ait: Ponam te in caverna petrae, et tegam manu mea super te, donec transeam: et auferam manum, et tunc videbis posteriora mea: quasi iam illo in petra constituto, tegat manu sua super eum, et deinde transeat; cum esse in petra non possit, nisi post eius transitum? Sed recapitulatio intellegenda est rei praetermissae, quali solet uti Scriptura in multis locis. Postea quippe dixit quod ordine temporis prius est. Qui ordo ita se habet: Tegam manu mea super te, donec transeam, et tunc videbis posteriora mea; nam facies mea non videbitur tibi: et stabis super petram statim ut transiet gloria mea, et ponam te in caverna petrae. Hoc enim factum est in eis quos tunc significabat persona Moysi, id est Israelitis, qui in Dominum Iesum, sicut Actus Apostolorum indicant, postea crediderunt, id est, statim ut transiit eius gloria. Non posteaquam resurrexit a mortuis, et ascendit in coelum, misso desuper Spiritu Sancto, cum linguis omnium gentium Apostoli loquerentur, compuncti sunt corde multi ex eis qui crucifixerant Christum: quem ut non cognovissent, et Dominum gloriae crucifixissent, caecitas ex parte in Israel facta est, sicut dictum fuerat: Tegam manu mea super te, donec transeam. Unde Psalmus dicit: Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua: diem appellans, quando Christus divina miracula faciebat; noctem, quando sicut homo moriebatur, quando et illi titubaverunt qui in die crediderant. Hoc est ergo: Cum transiero, tunc videbis posteriora mea. Cum transiero de hoc mundo ad Patrem, posterius in me credituri sunt quorum typum geris. Tunc enim compuncti corde dixerunt: Quid faciemus? Et iussi sunt ab Apostolis agere poenitentiam, et baptizari in nomine Iesu Christi, ut dimitterentur illis peccata eorum. Quod in psalmo illo sequitur, cum dictum esset: Die ac nocte gravata est super me manus tua; id est, ut non cognoscerem (Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent): sequitur et iungit: Conversus sum in aerumnam, dum configeretur spina; id est, cum essem corde compunctus. Deinde addidit: Peccatum meum cognovi, et facinus meum non operui: posteaquam viderunt quanto scelere Christum crucifixerint. Et quia receperunt consilium ut agerent poenitentiam, et in Baptismo remissionem acciperent peccatorum; Dixi, inquit, pronuntiabo adversum me delictum meum Domino, et tu remisisti impietatem cordis mei.

154.8. Hanc autem prophetiam potius fuisse, quam locutus est Dominus ad Moysen satis res ipsa indicat; quandoquidem de petra vel caverna eius, et de manus eius superpositione, de visione posteriorum eius, nihil postea visibili opere subsecutum legitur. Mox enim adiungit interposito articulo Scriptura: Et dixit Dominus ad Moysen; cum ipse Dominus utique etiam illa quae supra dicta sunt loqueretur, atque inde contexit quid deinceps Dominus dicat: Excide tibi duas tabulas lapideas, sicut et primas, etc.

  1. (34, 7) Quid est quod dictum est de Domino: Et reum non purificabit; nisi, non eum dicet innocentem?

  2. (34, 10) Deus in monte duas rursus lapideas tabulas conscripturo dicit Moysi inter caetera: Coram omni populo tuo faciam gloriosa. Nondum dignatur dicere: Coram omni populo meo. An ita dixit, populo tuo, quomodo cuilibet homini eiusdem populi diceretur, id est: Ex quo populo es: quomodo: Civitati tuae dicimus, non cui dominaris, vel quam constituisti, sed unde civis es? Sic enim et paulo post dicit: Omnis populus, in quibus es: alio modo quid dictum est, nisi, populus tuus? Quod autem non dixit: In quo es, consuetudo locutionis est.

  3. (34, 12) Quid est quod dicitur ad Moysen: Attende tibi, nequando ponat testamentum his qui sedent super terram? Non enim habet graecus, ne quando ponas; sed, ne quando ponat. An forte de populo ei dicere voluit, cuius ipse ductor fuit? Sed non ipse introduxit populum in eam terram, ubi prohibet poni testamentum cum eis qui in illa habitabant. Mirum itaque locutionis genus est, et adhuc inexpertum vel non animadversum: si tamen locutio est, ac non sensus aliquis.

  4. (34, 13-15) Cum praeciperet Deus ad Moysen loquens, ut data terra in potestate, omnis idololatria everteretur, nec adorarentur dii alieni, ait: Dominus enim Deus, zelans nomen, Deus zelator est: id est, ipsum nomen quod Dominus Deus dicitur, zelans est, quia Deus zelator est. Quod non humanae perturbationis vitio facit Deus, semper atque omni modo incommutabilis atque tranquillus; sed hoc verbo indicat, non impune plebem suam per alienos deos fornicaturam. Ductum est enim verbum tropo metaphora a zelo maritali, quod castitatem custodit uxoris. Quod nobis prodest, non Deo. Quis enim tali genere fornicationis Deo nocuerit? sed sibi plurimum, ut pereat. Quod Deus prohibet terrore gravissimo, zelantem se appellans: cui dicitur in Psalmo: Perdidisti omnem qui fornicatur abs te; mihi autem adhaerere Deo bonum est. Denique sequitur: Ne forte ponas testamentum his qui sedent super terram, et fornicentur post deos eorum.

  5. (34, 20) Quid ait: Non videberis in conspectu meo inanis? Sicut indicant circumstantia de quibus loquitur, in conspectu suo: dixit Deus in tabernaculo suo: hoc est autem: Non illi videberis inanis, numquam intrabis sine aliquo munere. Quod spiritaliter intellectum, magnum sacramentum est. Verum haec dicebantur de umbris significationum.

  6. (34, 21) Cum de sabbato praecepisset, quid est quod adduxit: Satione et messe requiesces? Videtur enim dicere: Tempore sationis et messis. An forte ita observandam requiem sabbati praecepit, ut nec illa tempora habeant excusationem, quae agricolis valde sunt necessaria propter victum atque vitam? Iussum est ergo ut etiam tempore sationis et messis, quando multum urget operatio, requiescatur in sabbato: ac sic per haec tempora, quae opus plurimum flagitant, significatum est, omni tempore sabbato debere cessari.

Chapter 6 of 15