Skip to the text

Liber I (Genesis), Quaestiones 71–136

  1. (25, 13) Quid sibi vult quod scriptum est: Haec sunt nomina filiorum Ismael secundum nomina generationum eorum? Non enim satis elucet cur additum sit: secundum nomina generationum eorum; cum ii soli nominentur quos ille genuit, non etiam qui ab ipsis geniti sunt. Nisi forte quia nationes ex illis propagatae eorum nominibus appellantur, hoc significatum sit, cum dictum est: secundum nomina generationum eorum; quamvis hoc modo illae nationes sint potius secundum nomina istorum, non ista nomina secundum illas nationes; quia illae posterius exstiterunt. Unde notanda locutio est, quia et postea de illis dicitur: Duodecim principes secundum gentes eorum.

  2. (25, 22) Quod de Rebecca scriptum est, quia venit interrogare Dominum cum gestirent puerperia in utero eius, quaeritur quo ierit. Non enim erant tunc prophetae, aut sacerdotes secundum ordinem tabernaculi vel templi Domini. Quo ergo ierit, merito movet, nisi forte ad locum ubi aram constituerat Abraham. Sed illic quomodo responsa ederentur, omnino tacet Scriptura; utrum per aliquem sacerdotem, quod incredibile est, si erat, non fuisse nominatum, et nullam ibi omnino sacerdotum aliquorum factam esse mentionem. An forte ibi cum orando allegassent desideria sua, dormiebant in loco, ut per somnium monerentur? An adhuc vivebat Melchisedech, cuius tanta fuit excellentia, ut a nonnullis dubitetur, utrum homo, an angelus fuerit? An erant aliqui tales etiam illo tempore homines Dei, in quibus posset Deus interrogari? Quidquid horum est, et si quid aliud quod me forte, ne commemorarem, praeterierit, mentiri tamen Scriptura non potest, quae dixit Rebeccam iisse ad interrogandum Dominum, eique Dominum respondisse.

  3. (25, 23) In eo quod Dominus respondit Rebeccae: Duae gentes in utero tuo sunt, et duo populi de ventre tuo separabuntur, et populus populum superabit, et maior serviet minori, spiritali intellegentia carnales in populo Dei significantur per maiorem filium, et spiritales per minorem; quia sicut dicit Apostolus: Non prius quod spiritale, sed quod animale; postea spiritale. Solet et sic intellegi hoc quod dictum est, ut in Esau figuratus sit maior populus Dei, hoc est Israeliticus secundum carnem; per Iacob autem figuratus sit ipse Iacob secundum spiritalem progeniem. Sed etiam historica proprietate hoc responsum invenitur esse completum, ubi populus Israel, hoc est Iacob minor filius, superavit Idumaeos, hoc est gentem quam propagavit Esau, eosque fecerunt tributarios per David; quod diu fuerunt, usque ad regem [scilicet Ioram] sub quo Idumaei rebellaverunt, et iugum Israelitarum Idumaei a cervice sua deposuerunt, secundum prophetiam ipsius Isaac quando minorem pro maiore benedixit; hoc enim dixit eidem maiori, cum et ipsum postea benediceret.

  4. (25, 27) Iacob autem erat homo simplex habitans domum. Quod graece dicitur:, hoc latini " simplicem " interpretati sunt. Proprie autem, " non fictus ", unde aliqui latini interpretes " sine dolo " interpretati sunt, dicentes: Erat Iacob sine dolo habitans in domo; ut magna sit quaestio, quomodo per dolum acceperit benedictionem qui erat sine dolo. Sed ad significandum magnum aliquid hoc Scriptura praemisit. Hinc enim maxime cogimur ad intellegenda illo loco spiritalia, quia sine dolo erat qui dolum fecit. Unde quid sentiremus, in sermone quodam ad populum habito satis diximus.

  5. (26, 1) In eo quod scriptum est: Facta est autem fames super terram, praeter famem quae ante facta est in tempore Abraham; abiit autem Isaac ad Abimelech regem Philistinorum in Gerara; quaeritur hoc quando sit factum, utrum posteaquam Esau vendidit primogenita sua cibo lenticulae; post illam quippe narrationem hoc narrari incipit: an, ut fieri solet, per recapitulationem narrator ad ea reversus sit, cum progressus de filiis eius ad eum locum pervenisset, qui de lenticula commemoratus est. Movet autem, quia ipse invenitur Abimelech, qui etiam Saram concupiverat; ipsius enim paranymphus et princeps militiae, qui ibi commemorati sunt, etiam hic commemorantur, utrum vel vivere potuerint. Quando enim factus est amicus Abrahae, nondum natus erat Isaac, sed iam promissus. Ponamus ante annum quam nasceretur Isaac, illud fuisse factum; deinde Isaac suscepit filios, cum esset annorum sexaginta; illi autem iuvenes erant quando vendidit Esau primogenita sua; ponamus etiam ipsos circa viginti annos fuisse; fiunt anni aetatis Isaac usque ad illud factum filiorum eius, circiter octoginta; adulescentem accipiamus fuisse Abimelech, quando matrem ipsius concupivit, et Abrahae amicus est factus; potuit ergo iam esse quasi centenarius, si post illud factum filiorum suorum perrexit in illam terram famis necessitate Isaac. Non ergo ex hoc cogit ulla necessitas, per recapitulationem putare narratam profectionem Isaac in Gerara. Sed quia ibi diuturno tempore fuisse Isaac scribitur, et puteos fodisse, et de his contendisse, et ditatum fuisse pecunia; mirum nisi recapitulando ista commemorantur, quae ideo fuerant praetermissa, ut primum de filiis eius usque ad illum locum de lenticula narratio perveniret.

  6. (26, 12-13) In eo quod scriptum est de Isaac: Benedixit autem eum Dominus, et exaltatus est homo, et procedens maior fiebat, quoadusque magnus factus est valde, secundum terrenam felicitatem dictum sequentia docent. Exsequitur enim narrator easdem eius divitias, quibus magnus factus est; et hinc motus Abimelech, timuit illum ibi esse, ne potentia eius sibi esset infesta. Quamquam ergo aliquid spiritale ista significent, tamen secundum id quod contigerunt, ideo praemissum est: Benedixit eum Dominus, ut sana fide intellegamus etiam ista temporalia dona, nec dari posse, nec sperari debere, etiam cum ab infirmioribus appetuntur, nisi ab uno Deo; ut qui in minimis fidelis est, etiam in magnis fidelis sit; et qui in mammona iniquo fidelis inventus est, etiam verum accipere mereatur, sicut Dominus in Evangelio loquitur. Talia etiam de Abraham dicta sunt, quod ei munera Dei provenerint. Unde non parum aedificat sanam fidem pie intellegentibus ista narratio, etiamsi de his rebus allegorica significatio nulla posset exsculpi.

  7. (26, 28) Fiat exsecratio inter nos et inter te; id est iuratio quae maledictis obstringit, quae accidant ei qui peieraverit; secundum quam considerandum est quod et servus Abrahae commemoravit, narrans eis a quibus accepit uxorem domino suo Isaac.

  8. (26, 32.33) Quid est quod scriptum est, quod cum venissent pueri Isaac et dixissent: Fodimus puteum, et non invenimus aquam, appellavit eumdem puteum Isaac iuramentum? An quamvis factum sit, in aliquam significationem sine dubio ducendum est spiritalem; quoniam nihil habet convenientiae secundum litteram, ut ideo iuramentum appellaverit puteum, quod ibi aqua non sit inventa? Quamquam alii interpretes pueros Isaac inventam potius aquam nuntiasse dixerunt; sed etiam sic quare iuramentum appellatum est, ubi nulla fuerat facta iuratio?

  9. (27, 1-17) Quoniam tantus patriarcha Isaac, antequam moriatur, quaerit a filio suo venationem et escam, qualem amat, pro magno beneficio, et promittit benedictionem, nullo modo vacare arbitramur a significatione prophetica; maxime quoniam festinat uxor eius ut illam benedictionem minor accipiat, quem ipsa diligebat, et cetera in eadem narratione multum movent ad maiora intellegenda vel requirenda.

  10. (27, 33) Quod habent latini codices: Expavit autem Isaac pavore magno valde, graeci habent:, ubi tanta commotio intellegitur, ut quaedam mentis alienatio sequeretur. Ipsa enim proprie dicitur ecstasis. Et quia solet in magnarum rerum revelationibus fieri, in hac intellegendum est factam esse spiritalem admonitionem ut confirmaret benedictionem suam filio minore, cui potius irascendum fuit quod fefellerit patrem. Sic et de Adam cum prophetatur hoc sacramentum magnum, quod dicit Apostolus in Christo et in Ecclesia: Erunt duo in carne una, dicitur quod extasis praecesserit.

  11. (27, 42) Quomodo annuntiata vel renuntiata sunt verba Esau Rebeccae, quibus comminatus est occidere fratrem suum, cum Scriptura dicat hoc eum in sua cogitatione dixisse; nisi quia hinc nobis datur intellegere, quod divinitus eis revelabantur omnia? Unde ad magnum mysterium pertinet, quod filium suum minorem pro maiore voluit benedici.

  12. (28, 2) Quod habent latini codices, Isaac dicente filio suo: Vade in Mesopotamiam, in domum Bathuel patris matris tuae, et sume inde tibi uxorem, graeci codices non habent: vade, sed: fuge, hoc est:. Unde intellegitur etiam Isaac cognovisse quid filius eius Esau de fratre suo in cogitatione sua dixerit.

  13. (28, 16-17) Et surrexit Iacob de somno suo, et dixit: Quia est Dominus in loco hoc, ego autem nesciebam; et timuit, et dixit: Quam terribilis locus hic! Hoc non est nisi domus Dei; et haec porta est caeli. Haec verba ad prophetiam pertinent, quia ibi futurum erat tabernaculum, quod constituit Dominus in hominibus in primo populo suo. Portam caeli autem sic intellegere debemus, tamquam inde fiat aditus credentibus ad capessendum regnum caelorum.

  14. (28, 18) Quod statuit lapidem Iacob, quem sibi ad caput posuerat, et constituit eum titulum, et perfudit illum oleo, non aliquid idololatriae simile fecit; non enim vel tunc vel postea frequentavit lapidem adorando, vel ei sacrificando; sed signum fuit in prophetia evidentissima constitutum, quae pertinet ad unctionem, unde Christi nomen a chrismate est.

  15. (28, 19) Et vocavit Iacob nomen loci illius Domus Dei, et Ulammaus erat nomen civitati ante. Iuxta civitatem dormisse si intellegatur, nulla quaestio est; si autem in civitate, mirum videtur quomodo potuerit illum titulum constituere. Quod autem vovit votum si prosperaretur eundo et redeundo, decimasque promisit domui Dei futurae in loco illo, prophetia est domus Dei, ubi et ipse rediens Deo sacrificavit; non illum lapidem Deum appellans, sed domum Dei, id est quia in illo loco futura erat domus Dei.

  16. (29, 10) Quod venit Rachel cum ovibus patris sui, et dicit Scriptura quod cum vidisset Iacob Rachel filiam Laban fratris matris suae, accessit et revolvit lapidem ab ore putei; magis notandum est, aliquid Scripturam praetermittere quod intellegere debemus, quam ulla quaestio commovenda. Intellegitur enim quod illi, cum quibus primo loquebatur Iacob, interrogati quae esset quae veniebat cum ovibus, ipsi dixerunt filiam esse Laban, quam utique Iacob non noverat, sed illius interrogationem responsionemque illorum, Scriptura praetermittens, intellegi voluit.

  17. (29, 11-12) Quod scriptum est: Osculatus est Iacob Rachel, et exclamans voce sua flevit; et indicavit ei quia frater est eius, et quia filius Rebeccae est. Consuetudinis quidem fuit, maxime in illa simplicitate antiquorum, ut propinqui propinquas oscularentur, et hoc hodie fit in multis locis; sed quaeri potest quomodo ab incognito illa osculum acceperit, si postea indicavit Iacob propinquitatem suam. Ergo intellegendum est, aut illum qui iam audierat quae illa esset, fidenter in eius osculum irruisse; aut postea Scripturam narrasse per recapitulationem quod primo factum erat, id est, quod indicaverit Iacob quis esset. Sicut de paradiso postea dicitur, quomodo Deus eum instituerit, cum iam dictum esset quod plantaverit Deus paradisum, et posuerit illic hominem quem finxerat, et multa alia per recapitulationem dicta intelleguntur.

  18. (29, 20) Quod scriptum est: Et servivit Iacob pro Rachel annis septem; et erant in conspectu eius velut pauci dies, eo quod diligebat illam, quaerendum quomodo dictum sit, cum magis etiam breve tempus longum esse soleat amantibus. Dictum est ergo propter laborem servitutis, quem facilem et levem amor faciebat.

  19. (29, 27-30) Si parum advertatur rei huius narratio, putabitur quod posteaquam Liam Iacob duxit uxorem, deinde servivit alios septem annos pro Rachel, et tunc eam duxit. Verum autem non ita est, sed Laban ei dixit: Consumma itaque septimanam istius, et dabo tibi et hanc pro opere quod operaberis apud me adhuc septem annos alios. Quod itaque ait: Consumma septimanam istius, ad nuptiarum celebrationem pertinet, quae septem diebus celebrari solent. Hoc itaque ait: Imple dies nuptiarum septem pertinentes ad istam quam duxisti, et dabo tibi et hanc pro eo quod operaberis apud me adhuc septem annos alios. Deinde sequitur: Fecit autem Iacob sic, et implevit septimanam eius, id est, septem dies nuptiarum Liae, et dedit illi Laban Rachel filiam suam ipsi uxorem. Dedit autem Laban Rachel filiae suae Ballam ancillam suam ei ancillam, et intravit ad Rachel. Dilexit autem Rachel magis quam Liam, et servivit illi septem annos alios. Utique apparet quia posteaquam duxit Rachel, tunc servivit pro ea septem annos alios. Nimis enim durum et valde iniquum fuit, ut deceptum adhuc differret alios annos septem, et tunc eam traderet quam primo debuit. Septem autem diebus solere nuptias celebrari, etiam liber Iudicum ostendit in Samson, quando fecit potum septem diebus. Et addidit Scriptura, quod sic solerent facere iuvenes; fecit autem hoc propter nuptias suas.

  20. (30, 3. 9) Non facile dignoscitur, quas concubinas appellet Scriptura, quas uxores; quandoquidem et Agar dicta est uxor, quae postea dicitur concubina, et Cethura, et ancillae quas dederunt Rachel et Lia viro suo. Nisi forte omnis concubina uxor, non autem omnis uxor concubina more loquendi Scripturarum appellatur; id est, ut Sara et Rebecca et Lia et Rachel concubinae dici non possint; Agar vero et Cethura et Balla et Zelfa, et uxores et concubinae.

  21. (30, 11) Quod latini habent, nato filio Liae de Zelfa, quod dixerit: Beata vel Felix facta sum, graeci habent:, quod magis bonam fortunam significat. Unde videtur occasio non bene intellegentibus dari, tamquam illi homines fortunam coluerint, aut hoc verbum divinarum Scripturarum auctoritas in usu receperit. Sed aut fortuna intellegenda est pro his rebus quae fortuito videntur accidere, non quia numen aliquod sit, cum haec ipsa tamen quae fortuita videntur, causis occultis divinitus dentur; unde etiam verba, quae nemo potest auferre a consuetudine loquendi, parata sunt, id est " forte ", et " fortasse ", et " forsitan ", et " fortuito "; unde videtur et in graeca lingua resonare, quod dicunt, velut ab eo quod est; aut certe Lia propterea sic locuta est, quod adhuc gentilitatis consuetudinem retinebat. Non enim hoc Iacob dixit, ut ex hoc data huic verbo putetur auctoritas.

  22. (30, 30) Quod Iacob dicit: Et benedixit te Dominus in pede meo, satis advertendus est et notandus Scripturarum sensus, ne cum ita quisque locutus fuerit, quasi augurari videatur. Multum enim interest quod adiecit: Benedixit te Dominus in pede meo; in ingressu enim meo voluit intellegi, gratias hinc agens Deo.

  23. (30, 37. 42) In facto Iacob cum virgas excorticavit, detrahens viride, ut album varie appareret, et sic in conceptu fetus pecorum variarentur, cum matres in alveis aquarum biberent, et visis virgis illam varietatem conciperent; multa dicuntur similiter fieri in animalium fetibus; sed et mulieri accidisse traditur, et scriptum reperitur in libris antiquissimi et peritissimi medici Hippocratis, quod suspicione adulterii fuerat punienda, cum puerum pulcherrimum peperisset utrique parenti generique dissimilem, nisi memoratus medicus solvisset quaestionem, illis admonitis quaerere ne forte aliqua talis pictura esset in cubiculo; qua inventa mulier a suspicione liberata est. Sed ad hanc rem quam fecit Iacob, virgarum ex diversis arboribus trium copulatio quid contulerit utilitatis, quod attinet ad varias pecudes multiplicandas, non apparet omnino; nec aliquid ad hoc commodum interest, utrum ex unius generis ligno varientur virgae, an plura sint lignorum genera, cum sola quaeratur lignorum varietas; ac per hoc cogit inquiri prophetiam, et aliquam figuratam significationem res ista, quam sine dubio ut propheta fecit Iacob; et ideo nec fraudis arguendus est. Non enim tale aliquid, nisi revelatione spiritali, eum fecisse credendum est. Quod autem ad iustitiam pertinebat, sicut alii interpretes apertius hoc narrant, non ponebat virgas in secundo conceptu ovium; quod tanto obscurius, quanto brevius a Septuaginta dictum est: Quia cum peperissent, non ponebat; quod intellegitur cum primum peperissent: ut iam non solere ponere intellegatur, cum secundo pariturae essent, ne ipse auferret omnes fetus, quod iniquum fuit.

  24. (31, 30) Quod Laban dicit: Quare furatus es deos meos? Hinc est illud fortasse, quod et augurari se dixerat, et eius filia bonam fortunam nominaverat. Et notandum est, quod a principio libri nunc primum invenimus deos gentium; superioribus quippe Scripturae locis Deum nominabant.

  25. (31, 41) Quid est quod dicit Iacob socero suo: Et decepisti mercedem meam decem agnabus? Hoc enim quando et quomodo factum sit, Scriptura non narrat; sed utique factum est quod iste commemorat; nam dixit hoc et uxoribus suis, quando eas vocavit in campum. Conquerens enim de patre illarum, ait inter cetera: Et mutavit mercedem meam decem agnorum. Intellegitur ergo per singula tempora partus ovium, cum videret Laban tales fetus esse natos, quales placuerat ut ad Iacob pertinerent, pactum fraude mutasse, et dixisse ut futuro fetu alios pecudum colores haberet in mercede Iacob. Tunc autem ille virgas varias non supponebat, et non nascebantur varii, sed unius coloris, quae Iacob ex novo pacto auferebat. Quod cum vidisset Laban, rursus pactum fraude mutabat, ut ad Iacob varia pertinerent; tunc illarum suppositione virgarum varia nascebantur. Ergo quod ait Iacob uxoribus suis: Mutavit mercedem meam decem agnorum, et postea ipsi Laban: Decepisti mercedem meam decem agnabus, non ita dixit quasi provenerit socero eius ipsa fraus; ut enim non ei proveniret, Deum sibi dixit adversus illum adfuisse; decem vero agnos vel decem agnas, pro decem temporibus posuit, quibus oves quas pascebat per sexennium pepererunt. Bis quippe pariebant in anno, contigerat autem ut primo anno, quo inter se pacti sunt, et ad eas pascendas placito huius mercedis accessit, semel parerent in fine anni, quia cum accessit, iam semel pepererant; rursumque sexto anno, id est ultimo, cum semel peperissent, exorta necessitate profectionis, prius recederet, quam iterum parerent; ac per hoc cum primus annus atque ultimus duos ovium partus sub illo haberent, hoc est, singulos, medii vero quattuor anni binos, fiunt omnes decem. Nec mirum quod haec decem tempora nomine agnorum appellavit, qui eisdem temporibus nascebantur; velut si quisquam dicat: Per tot vindemias, aut: Per tot messes, quibus numerus intellegatur annorum; unde ait quidam: Post aliquot aristas; per aristas videlicet messes, et per messes annos significans. Pecudum autem illius regionis fecunditas, sicut Italarum, tanta fertur, ut bis in anno pariant.

  26. (31, 45) Sumpsit autem Iacob lapidem, et constituit eum titulum. Diligenter animadvertendum est, quomodo istos titulos in rei cuiusque testimonio constituebant; non ut eos pro diis colerent, sed ut eis aliquid significarent.

  27. (31, 47-48) Quod acervum lapidum, quem inter se constituerant Laban et Iacob, cum aliquanta diversitate appellaverunt, ut eum vocaret Laban Acervum testimonii, Iacob Acervum testem; traditur ab eis qui et syram et hebraeam linguam noverunt, propter proprietates suae cuiusque linguae factum. Fieri enim solet, ut alia lingua non dicatur uno verbo, quod alia dicitur, et vicinitate significationis quidque appelletur. Nam postea dicitur: Propter hoc appellatum est nomen: Acervus testatur. Hoc enim medie positum est, quod utrique conveniret, et ei qui dixerat: Acervus testimonii, et ei qui dixerat: Acervus testis.

  28. (31, 48-49) Quid est quod loquendo Laban ad Iacob dicit: Testatur acervus hic, et testatur titulus hic. Propter hoc appellatur nomen: Acervus testatur. Et visio quam dixit: Respiciat Deus inter me et te? Nisi forte ordo est: Et visio quam dixit Deus: Respiciat inter me et te, Deus quippe illi dixerat in visione, ne laederet Iacob.

  29. (31, 50) Quid est quod dicit in consequentibus Laban: Vide, nemo nobiscum est? Nisi forte nemo extraneorum, aut propter testificationem Dei, quem ita habere deberent, tamquam nemo cum eis esset, quem testimonio eius adiungerent.

  30. (31, 53. 42) Et iuravit Iacob per timorem patris sui Isaac. Per timorem utique quo timebat Deum, quem timorem etiam superius commendavit, cum diceret: Deus patris mei Abrahae, et timor patris mei Isaac.

  31. (32, 2) Castra Dei quae vidit Iacob in itinere, nulla dubitatio est quod angelorum fuerat multitudo; ea quippe in Scripturis militia caeli nominatur.

  32. (32, 6-12) Nuntiato sibi fratre suo Iacob veniente obviam ei cum quadringentis viris, turbatus est quidem et mente confusus, quoniam timuit valde; et ut visum est homini perturbato, divisam multitudinem suam in duo castra disposuit. Ubi quaeri potest, quomodo habuerit fidem promissis Dei, quandoquidem dixit: Si venerit ad castra prima frater meus, et exciderit ea, erunt secunda in salutem. Sed etiam hoc fieri potuit, ut everteret castra eius Esau, et tamen Deus post illam afflictionem adesset, et liberaret eum, et quae promisit impleret. Et admonendi fuimus hoc exemplo, ut quamvis credamus in Deum, faciamus tamen quae facienda sunt ab hominibus in praesidium salutis, ne praetermittentes ea, Deum tentare videamur. Denique post haec, quae verba dicat idem Iacob, considerandum est: Deus, inquit, patris mei Abraham, et Deus patris mei Isaac, Domine, qui dixisti mihi: Recurre in terram generationis tuae, et bene tibi faciam, idoneus es mihi ab omni iustitia et ab omni veritate, quae fecisti puero tuo. In virga enim mea ista transii Iordanem hunc, nunc autem factus sum in duo castra; erue me de manu fratris mei, de manu Esau; quia ego timeo illum, ne cum venerit feriat me et matres super filios. Tu autem dixisti: Benefaciam tibi, et ponam semen tuum tamquam arenam maris, quae non dinumerabitur prae multitudine. Satis in his verbis et humana infirmitas, et fides pietatis apparet.

  33. (32, 21) Quod latini codices habent de Iacob: Dixit enim: Placabo vultum eius, in muneribus praecedentibus eum; scriptor libri qui narrans ait de Iacob: Dixit enim: Placabo vultum eius, hoc usque verba Iacob dixisse intellegitur, cetera vero sua intulisse quod ait: In muneribus praecedentibus eum; tamquam diceret: In muneribus quae praecedebant Iacob, placabo vultum fratris mei. Ordo est ergo verborum Iacob: Placabo vultum eius, et post hoc videbo faciem eius; forsitan enim suscipiet faciem meam. Interposita autem sunt verba scriptoris: In muneribus praecedentibus eum.

  34. (32, 26) Quod ab illo angelo desiderat Iacob benedici, cui luctando praevaluit, magna est de Christo prophetia. Nam eo ipso admonet mysticum aliquid sapere, quia omnis homo a maiore vult benedici. Quomodo ergo ab eo benedici iste voluit, quem luctando superavit? Praevaluit enim Iacob Christo, vel potius praevalere visus est, per eos Israelitas a quibus crucifixus est Christus; et ab eo tamen benedicitur in eis Israelitis qui crediderunt in Christum, ex quibus erat qui dicebat: Nam et ego Israelita sum ex semine Abraham, de tribu Beniamin. Unus ergo atque idem Iacob et claudus et benedictus: claudus in latitudine femoris, tamquam in multitudine generis, de quibus dictum est: Et claudicaverunt a semitis suis; benedictus autem in eis de quibus dictum est: Reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt.

  35. (33, 10) Quid sibi vult quod Iacob ait fratri suo: Propter hoc vidi faciem tuam, quemadmodum cum videt aliquis faciem Dei? Utrum paventis et perturbati animi verba usque in hanc adulationem proruperunt? An secundum aliquem intellectum sine peccato dicta accipi possunt? Fortassis enim quia dicti sunt et Gentium dii, quae sunt daemonia, non praeiudicetur ex his verbis homini Dei. Non enim dixit: Quemadmodum si viderem faciem Dei, sed: Cum videt aliquis; ipse autem aliquis, quem significare possit, incertum est; atque ita fortasse temperata sunt verba, ut et ipse Esau sibi delatum tantum honorem grate acciperet, et qui haec etiam aliter intellegere possunt, eum a quo dicta sunt nullo crimine impietatis arguerent. Quod etsi benigno animo dicta haec verba fraterna sunt, quoniam et post bonam susceptionem metus ipse transierat; potuit sic dici, quemadmodum et Moyses Pharaonis deus dictus est, secundum quod dicit Apostolus: Etsi sunt qui dicuntur dii, sive in caelo, sive in terra, quemadmodum sunt dii multi, et domini multi; maxime quia sine articulo, in graeco dictum est; quo articulo evidentissime solet veri Dei unius fieri significatio. Non enim dixit:, sed dixit:; facile autem hoc intellegunt qua distantia dicatur, qui Graecorum eloquium audire atque intellegere solent.

  36. (33, 14) Quaeritur utrum mendaciter promiserit Iacob fratri suo, quod sequens pedes suorum, in itinere propter quos immoraretur, venturus esset ad eum in Seir; hoc enim, sicut Scriptura deinde narrat, non fecit, sed eo perrexit itinere quod dirigebat ad suos. An forte veraci animo promiserat, sed aliud postea cogitando delegit?

  37. (34, 2-3) Quomodo Scriptura dicit quod vidit Sichem filius Emmor Chorraeus, princeps terrae, Dinam filiam Iacob, et accipit eam, et dormivit cum ea, et humiliavit eam; et intendit animo Dinae filiae Iacob, et adamavit virginem, et locutus est secundum sensum virginis ipsi? Quomodo virgo appellatur, si iam cum illa dormierat, eamque humiliaverat? Nisi forte virgo nomen aetatis est secundum hebraeum eloquium; an potius per recapitulationem postea commemoratur quod primo factum est? Prius enim potuit intendere animae ipsius et amare virginem, et loqui secundum sensum virginis, et deinde cum illa dormire, eamque humiliare.

  38. (33, 5; 34, 25) Cum paulo ante loquens Iacob cum fratre suo Esau infantes filios suos esse significet, qui graece dicuntur, quaeri potest quomodo potuerunt facere tantam stragem direptionemque civitatis, interfectis quamvis in dolore circumcisionis constitutis pro sorore sua Dina. Sed intellegendum est, diu illic habitasse Iacob, donec et filia eius virgo fieret, et filii iuvenes. Nam ita scriptum est: Et venit Iacob in Salem in civitatem Sichimorum, quae est in terra Chanaan, cum advenit de Mesopotamia Syriae, et applicuit ad faciem civitatis; et emit partem agri, in quo statuit illic tabernaculum suum, ab Emmor patre Sichem centum agnis; et statuit ibi aram, et invocavit Deum Israel. Exiit autem Dina filia Liae, quam peperit ipse Iacob, ut condisceret filias regionis eius, et cetera. Apparet ergo his verbis non transeunter, sicut viator solet, illic mansisse Iacob, sed agrum emisse, tabernaculum constituisse, aram instruxisse, ac per hoc diutius habitasse; filiam vero eius cum ad eam venisset aetatem, ut amicas habere iam posset, condiscere voluisse filias civium loci; atque ita factam esse pro illa cruentissimam caedem et depredationem, quae iam, ut puto, quaestionem non habet. Multitudo enim non parva erat cum Iacob, qui plurimum ditatus fuit; sed filii eius in hoc facto nominantur, quia eiusdem facti principes atque auctores fuerunt.

  39. (34, 30) Quod ait Iacob, timens bella finitimorum apud civitatem Salem, quam expugnaverunt filii eius: Ego autem exiguus sum numero, et convenientes super me occident me; propter bella plurium, quae consurgere poterant, se dixit numero exiguum, non quod minus multos haberet, quam possent sufficere expugnationi illius civitatis, cum suos in itinere in bina castra diviserit.

  40. (35, 1) Dixit autem Deus ad Iacob: Surge, et ascende in locum Bethel, et habita ibi; et fac ibi aram Deo, qui apparuit tibi, cum fugeres a facie Esau fratris tui. Quid est quod non dixit: Et fac ibi aram mihi, qui apparui tibi; sed Deus dicit: Fac ibi aram Deo qui apparuit tibi? Utrum Filius ibi apparuit, et Deus Pater hoc dicit? An in aliquo genere locutionis annumerandum?

  41. (35, 2) Quod Iacob ascensurus Bethel, ubi iussus est aram facere, dicit domui suae et omnibus qui cum illo erant: Tollite deos alienos, qui vobiscum sunt, de medio vestrum, et cetera; deinde dicitur: Et dederunt Iacob deos alienos, qui erant in manibus eorum, et inaures quae erant in auribus eorum; quaeritur quare et inaures, quae si ornamenta erant, ad idololatriam non pertinebant, nisi quia intellegendum est phylacteria fuisse deorum alienorum. Nam Rebeccam a servo Abrahae inaures accepisse Scriptura testatur; quod non fieret, si eis inaures habere ornamenti gratia non liceret. Ergo illae inaures quae cum idolis datae sunt, ut dictum est, idolorum phylacteria fuerunt.

  42. (35, 5) Et factus est timor Dei in civitatibus quae circa illos erant, et non sunt consecuti post filios Israel. Incipiamus animadvertere quemadmodum Deus operetur in hominum mentibus. A quo enim timor Dei factus est in illis civitatibus, nisi ab illo qui sua promissa in Iacob filiisque tuebatur?

  43. (35, 6) Venit autem Iacob in Luza, quae est in terra Chanaan, quae est Bethel. Animadvertendum est tria iam nomina huius civitatis commemorata; Ulammaus, quod dictum est eam prius vocatam, cum illuc prius pergens in Mesopotamiam venisset Iacob; et Bethel, quod nomen ipse imposuit, et interpretatur " domus Dei "; et Luza, quod modo commemoratum est. Nec mirum debet videri: multis enim locis hoc accidit, et in civitatibus, et in fluminibus, et in quibusque terrarum, ut ex aliis atque aliis causis vel adderentur, vel mutarentur vocabula, sicut etiam ipsis hominibus.

  44. (35, 9-10) Iterum in Luza apparuit Deus Iacob, et dixit ei: Nomen tuum iam non vocabitur Iacob, sed Israel erit nomen tuum. Hoc ei dicit ecce iterum Deus in benedictione, quae repetitio confirmat magnum promissum in hoc nomine. Nam hoc mirum est, quibus etiam semel dictum est, amplius eos non vocari quod vocabantur, sed quod eis novum nomen imponebatur, omnino amplius aliquid non vocatos nisi quod eis impositum sit; istum autem per totam vitam suam et deinceps post vitam suam appellatum esse Iacob, cui non semel Deus dixerat: Non iam vocaberis Iacob, sed Israel erit nomen tuum. Nimirum ergo nomen hoc ad illam recte intellegitur pertinere promissionem, ubi sic videbitur Deus, quomodo non est antea Patribus visus. Ibi enim non erit nomen vetus, quia nihil remanebit vel in ipso corpore vetustatis, et Dei visio summum erit praemium.

  45. (35, 11) In promissis Iacob dicitur: Gentes et congregationes gentium erunt ex te; quaeritur utrum gentes secundum carnem, congregationes autem gentium secundum fidem, an utrumque propter fidem gentium dictum est, si gentes appellari non possunt una gens Israel secundum carnem.

  46. (35, 13-15) Ascendit autem Deus ab eo loco, ubi locutus est cum eo; et statuit Iacob titulum in loco in quo locutus est cum eo, titulum lapideum; et libavit super eum libamen, et infudit super eum oleum; et vocavit Iacob nomen loci, in quo lucutus est cum eo illic Deus, Bethel. Iterum factum est hoc loco, quod factum fuerat? An iterum commemoratum est? Sed quodlibet horum sit, super lapidem libavit Iacob, non lapidi libavit. Non ergo sicut idololatrae solent aras ante lapides constituere, et tamquam diis libare lapidibus.

117.1. (35, 26) Quod duodecim filii computantur Israel, qui nati sunt ei, et dicitur: Hi sunt filii Israel, qui nati sunt ei in Mesopotamia, cum Beniamin longe postea natus sit, cum iam transissent Bethel et appropinquarent Bethlehem; frustra quidam conantes istam solvere quaestionem, dixerunt non legendum: nati sunt, sicut latini plerique codices habent, sed: facti sunt; graece enim scriptum est; ita volentes intellegi etiam Beniamin, quamvis ibi natus non fuerit, ibi factum tamen; quia iam fuerat in utero seminatus, ut praegnans inde Rachel exiisse credatur. Hoc autem modo etiamsi: nati sunt legeretur, possent dicere: iam in utero natus erat, quia conceptus erat; sicut de sancta Maria dictum est ad Ioseph: Quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est.

117.2. Sed aliud est quod impedit hanc solutionem quaestionis huius; quia si iam ibi Beniamin conceptus erat, qui filii Iacob grandes inde exierunt, vix annorum duodecim esse potuerunt. Viginti namque annos illic explevit, quorum primis septem sine coniugio fuit, donec serviendo id adipisceretur. Ut ergo primo anno, quo duxit uxorem, ei filius nasceretur, duodecim annorum esse potuit primitivus, cum inde profectus est. Proinde si iam conceptus fuerat Beniamin, intra decem menses illa omnis via peracta est, et quidquid in itinere scriptum est de Iacob. Unde sequitur ut filii eius tam parvuli pro sorore sua Dina tantam stragem fecerint, tot homines trucidaverint, ita expugnaverint civitatem; in quibus Simeon et Levi, qui primi gladiis accincti intraverunt ad illos homines eosque peremerunt, undecim unus, alter autem decem annorum fuisse reperiatur etiamsi per singulos annos sine intermissione illa pepererat; quod utique incredibile est, ab illius aetatis pueris illa omnia fieri potuisse; quando et ipsa Dina vix adhuc sex annorum fuit.

117.3. Proinde aliter solvenda quaestio est, ut ideo intellegatur dictum, commemoratis duodecim filiis: Hi sunt filii Iacob, qui facti sunt ei in Mesopotamia Syriae, quia inter omnes qui tam multi erant, unus tantum erat non ibi natus, qui tamen inde habuit nascendi causam, quod ibi mater eius patri copulata est. Sed solutio ista quaestionis aliquo exemplo similis locutionis firmanda est.

117.4. Nulla tamen est facilior solutio quaestionis huius, quam ut per synecdochen accipiatur. Ubi enim pars maior est, aut potior, solet eius nomine etiam illud comprehendi quod ad ipsum nomen non pertinet. Sicut ad duodecim Apostolos iam non pertinebat Iudas, qui etiam mortuus fuit cum Dominus resurrexit a mortuis, et tamen ipsius duodenarii numeri nomen Apostolus in Epistola sua tenuit, ubi ait, eum apparuisse illis duodecim. Cum articulo enim hoc graeci codices habent, ut non possint intellegi quicumque duodecim; sed illi in eo numero insignes. Eo modo locutionis puto et illud a Domino dictum: Nonne ego vos duodecim elegi, et unus ex vobis diabolus est?. Ut non ad electionem etiam ipse pertinere videatur. Non enim facile invenitur electorum nomen in malo, nisi quando mali eliguntur a malis. Quod si putaverimus et illum electum, ut per eius traditionem Domini passio compleretur, id est malitiam eius ad aliquid electam, bene utente Deo etiam malis; aliud attendamus ubi ait: Non de omnibus vobis dico; ego scio quos elegi; ubi declarat ad electionem non pertinere nisi bonos. Ac per hoc illud quod dictum est: Ego vos duodecim elegi, per synecdochen dictum est, ut nomine maioris meliorisque partis, etiam illud complecteretur, quod ad ipsum nomen non pertinet.

117.5. Hic modus est in hoc eodem libro, ubi Emmor pro filio suo Sichen, ut acciperet Dinam filiam Iacob, exiit loqui cum eodem Iacob, et venerunt etiam filii eius qui absentes erant, et ad omnes dicit Emmor: Sichem filius meus elegit animo filiam vestram; date ergo illi eam uxorem. Quia enim potior erat patris persona, per synecdochem filiam vestram dicens, etiam fratres tenuit hoc nomine, quorum non erat filia. Hinc est et illud: Curre ad oves, et accipe inde mihi duos haedos; simul enim pascebantur oves et haedi; et quia potiores sunt oves, earum nomine etiam caprinum pecus complexus est. Sic quia potior erat numerus undecim filiorum Iacob, qui nati fuerant in Mesopotamia, ipsorum commemoratione Scriptura complexa est etiam Beniamin, qui non erat ibi natus, et dictum est: Hi sunt filii Iacob, qui facti sunt ei in Mesopotamia Syriae.

  1. (36, 1-5) Quod post narrationem mortis Isaac narratur quas uxores Esau acceperit, et quos creaverit, recapitulatio intellegenda est. Neque enim post mortem Isaac fieri coepit, cum iam essent Esau et Iacob centum viginti annorum. Nam eos sexagenarius suscepit, et vixit omnes annos vitae suae centum octoginta.

  2. (36, 6-7) Quaestio est, quomodo Scriptura dicat, post mortem Isaac patris sui Esau abscessisse de terra Chanaan, et habitasse in monte Seir; cum veniente de Mesopotamia Iacob fratre eius, legatur quod iam illic habitabat. Proinde quid fieri potuerit ut Scriptura falli vel fallere non credatur, in promptu est cogitare; quod scilicet Esau posteaquam in Mesopotamiam frater eius abscessit, noluit habitare cum parentibus suis, sive ex illa commotione qua dolebat se benedictione fraudatum, sive aliqua causa vel uxorum suarum, quas odiosas videbat esse parentibus, vel qualibet alia; et coeperat habitare in monte Seir. Deinde post reditum Iacob fratris sui, facta inter eos concordia, reversus est et ipse ad parentes, et cum mortuum patrem simul sepelissent, quia eos in plurimum ditatos terra illa, sicut scriptum est, minime capiebat, abscessit rursus in Seir, et ibi propagavit gentem Idumaeorum.

  3. (36, 21) Quod scriptum est: Hi principes Chorraei filii Seir in terra Edom; secundum tempus quo vivebat, scriptor commemorat. Cum autem Seir habitaret qui istos genuit, nondum veniente in illam terram Esau, nondum utique appellabatur terra Edom. Non enim nomen nisi ab ipso Esau inditum est terrae, quoniam idem ipse et Esau et Edom vocabatur, de quo propagati sunt Idumaei, hoc est gens Edom.

  4. (36, 31-39) Quod scriptum est: Et hi reges qui regnaverunt in Edom, antequam regnaret rex in Israel, non sic accipiendum est, tamquam omnes reges nominati sint usque ad ea tempora, quibus coeperunt reges Israel, quorum primus fuit Saul. Multi enim fuerunt in Edom usque ad tempora Saul, temporibus etiam Iudicum, quorum tempora fuerunt ante reges; sed ex his multis eos solos potuit commemorate Moyses, qui fuerunt antequam ipse moreretur. Nec mirum est quod numerantibus ab Abraham per Esau patrem gentis Edom, atque per Raguel filium Esau, et Zara filium Raguel, et Iobab filium Zara, cui Iobab successit in regno Balac, qui primus in terra Edom rex fuisse commemoratur, usque ad ultimum regem quem potuit nominare Moyses, plures generationes inveniuntur quam numerantur ab Abraham per Iacob usque ad Moysen. Nam illic inveniuntur fere duodecim, hic autem usque ad Moysen ferme septem. Fieri enim potuit ut ideo ibi plures nominarentur, quia citius moriendo plures alter alteri successerunt. Sic etiam contigit ut alium ordinem sequens Matthaeus, ab Abraham usque ad Ioseph quadraginta duas generationes numeraret; Lucas autem in ordine alio numerans generationes non per Salomonem, sicut ille, sed per Nathan, ab Abraham usque ad Ioseph quinquaginta quinque commemoret. In Illo quippe ordine ubi plures numerantur, citius mortui sunt, quam hic ubi pauciores. Ne forte autem moveat aliquem, quod inter reges Edom commemoratur Balac filius Beor, et de similitudine nominis existimet illum esse Balac, qui restitit Moysi ducenti populum Israel; sciat illum Balac Moabitam fuisse, non Idumaeum, eumque fuisse filium Sephor, non filium Beor; sed fuisse etiam ibi tunc filium Beor Balaam, non Balac, quem Balaam conduxerat idem Balac ad maledicendum populum Israel.

  5. (35, 29; 37, 2) Quomodo potuerit mors Isaac, decem et septem annorum invenire Ioseph eius nepotem, sicut videtur tamquam ex ordine Scriptura narrare, quocumque se quisque convertat, invenire difficile est. Nolo enim dicere, non posse inveniri, ne forte me fugiat quod alium non fugit. Si enim post mortem avi sui Isaac, decem et septem annorum fuit Ioseph quando eum fratres in Aegyptum vendiderunt, procul dubio et pater eius Iacob septimo decimo anno filii sui Ioseph centum viginti annorum fuit. Genuit enim eos Isaac, cum esset annorum sexaginta, sicut scriptum est; vixit ergo Isaac postea centum viginti, quia centesimo octogesimo mortuus est; idcirco dimisit filios centum viginti annos habentes, et Ioseph decem et septem. Ioseph autem quoniam triginta annorum fuit, quando apparuit in conspectu Pharaonis, secuti sunt autem septem anni ubertatis et duo famis, donec ad eum pater cum fratribus venit; triginta novem profecto annos agebat Ioseph quando Iacob intravit in Aegyptum. Tunc autem idem Iacob, quod ore suo Pharaoni dicit, centesimum et trigesimum annum agebat aetatis; centum autem et viginti Iacob, quando erat decem et septem Ioseph; quod verum esse nullo modo potest. Si enim septimo decimo anno vitae Ioseph, Iacob centum viginti ageret, procul dubio trigesimo et nono anno Ioseph, non centum triginta, sed centum quadraginta et duos annos agere inveniretur Iacob. Si autem die mortis Isaac, nondum erat annorum decem et septem Ioseph, sed aliquantulo tempore post mortem avi sui ad septimum decimum pervenit annum, quo anno, Scriptura testante, in Aegyptum est a fratribus venditus, plurium etiam quam centum quadraginta duum annorum esse debuit pater eius, quando est filium in Aegyptum consecutus. Scriptura quippe posteaquam narravit annum vitae ultimum Isaac centesimum et octogesimum, et eius mortem ac sepulturam, deinde commemoravit quemadmodum digressus esset Esau a fratre suo de terra Chanaan in montem Seir, et contexuit commemorationem regum et principum gentis ipsius, in qua se constituit, vel quam propagavit Esau; post haec, narrationem de Ioseph sic intulit: Habitabat autem Iacob in terra Chanaan. Hae autem procreaturae Iacob. Ioseph autem decem et septem annorum erat pascens cum fratribus oves. Deinde narratur causa somniorum quemadmodum odiosus fratribus sit factus, et venditus. Aut ergo eodem anno septimo decimo, aut etiam aliquanto maior venit in Aegyptum; ac per hoc utrolibet modo permanet quaestio. Si enim decem et septem annorum fuit post mortem avi sui, quando pater eius centum viginti fuit; profecto anno eius trigesimo et nono, quando Iacob venit in Aegyptum, centum quadraginta duos annos idem Iacob agere debuit; fuit autem tunc Iacob centum triginta; ac per hoc si decem et septem annorum Ioseph in Aegyptum est venditus, ante duodecim annos quam moreretur avus eius, venditus invenitur. Decem enim et septem annorum esse non potuit, nisi ante duodecim annos mortis Isaac, centesimo et octavo anno vitae patris sui Iacob. His enim cum adiecerimus viginti duos annos quibus Ioseph usque ad adventum patris sui fuit in Aegypto, fient aetatis anni Ioseph triginta novem, et Iacob centum triginta, et nulla erit quaestio. Sed quoniam Scriptura post mortem Isaac ista narravit, putatur Ioseph post eiusdem avi sui mortem decem et septem annorum fuisse. Quapropter intellegamus de vita Isaac, tamquam multum decrepiti senis, tacuisse Scripturam, cum iam de Iacob et eius filiis loqueretur; vivo tamen Isaac, decem et septem annorum esse coepit Ioseph.

  6. (37, 10) Quod dicit Iacob ad Ioseph: Quod est somnium hoc quod somniasti? Numquid venientes veniemus ego et mater tua et fratres tui adorare te super terram? Nisi in aliquo mysterio dictum accipiatur, quomodo intellegitur de matre Ioseph, quae iam erat mortua? Unde nec in Aegypto, cum sublimaretur, putandum est hoc esse completum; quia nec pater eum adoravit, quando ad eum venit in Aegyptum, nec mater olim defuncta potuit. In Christi ergo persona facile intellegi potest etiam de mortuis, secundum illud quod dicit Apostolus, quia donavit ei nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur, caelestium, terrestrium, et infernorum.

  7. (37, 28) Quaeritur quare Ismaelitas Scriptura, quibus a fratribus venditus est Ioseph, etiam Madianitas vocet, cum Ismael sit de Agar filius Abrahae, Madianitae vero de Cethura? An quia Scriptura dixerat de Abraham, quod munera dederit filiis concubinarum suarum, Agar scilicet et Cethurae, et dimiserit eos ab Isaac filio suo in terram Orientis, unam gentem fecisse intellegendi sunt?

  8. (37, 35) De Iacob scriptum est, cum lugeret Ioseph: Congregati sunt autem omnes filii eius et filiae, et venerunt consolari eum. Quae filiae praeter Dinam? An filios et filias dicit connumeratis nepotibus et neptibus? Iam enim maiores filii eius filios habere potuerunt.

  9. (37, 35) Et noluit consolari, dicens: Quoniam descendam ad filium meum lugens in infernum. Solet esse magna quaestio, quomodo intellegatur infernus; utrum illuc mali tantum, an etiam boni mortui descendere soleant. Si ergo tantum mali, quomodo iste ad filium suum se dicit lugentem velle descendere? Non enim in poenis inferni eum esse credit. An perturbati et dolentis verba sunt, mala sua etiam hinc exaggerantis?

  10. (37, 36) Et vendiderunt Ioseph in Aegyptum Petephrae spadoni, praeposito coquorum. Nolunt quidam praepositum coquorum interpretari, qui graece: dicitur; sed praepositum militiae, cui esset potestas occidendi. Nam sic appellatus est etiam ille quem Nabuchodonosor misit, penes quem potius invenitur primatus fuisse militiae.

  11. (38, 1-3) Factum est autem in tempore illo descendit Iudas a fratribus suis ad hominem quemdam Odollamitam, cui nomen Iras; et vidit illic Iudas filiam hominis chananaei nomine Savam, et accepit eam, et introivit ad eam, et concepit, et peperit filium, et cetera. Quaeritur quando ista fieri potuerunt. Si enim posteaquam Ioseph devenit in Aegyptum, quomodo intra viginti ferme et duos annos (nam post tantum temporis colligitur eos venisse ad eumdem Ioseph fratrem suum in Aegyptum cum patre suo) fieri potuerit ut Iudae filii eius aetatis omnes possent ducere uxores? Nam Thamar nurum suam, mortuo primogenito suo, alteri filio dedit; quo etiam mortuo, exspectavit ut cresceret tertius; et cum crevisset, nec illi eam dedit, timens ne et ipse moreretur; unde factum est ut eidem socero suo se illa supponeret. Quomodo ergo haec omnia intra tam paucos annos fieri potuerint, merito movet, nisi, ut forte solet, Scriptura per recapitulationem aliquot annos ante venditum Ioseph hoc fieri coepisse intellegi velit; quoniam sic positum est, ut diceretur: Factum est autem in illo tempore; ubi tamen quaeritur, si decem et septem annorum erat Ioseph quando venditus est, quot annorum esse Iudas potuerit quartus filius Iacob, quandoquidem ipse primogenitus Ruben ut plurimum fratrem suum Ioseph quinque aut sex annos potuerit aetate praecedere. Evidenter autem Scriptura dicit triginta annorum fuisse Ioseph, quando innotuit Pharaoni. Cum ergo ipse anno septimo decimo aetatis suae venditus fuisse credatur, tredecim annos peregerat in Aegypto ignotus Pharaoni; ad hos autem tredecim annos accesserunt septem anni ubertatis, et facti sunt anni viginti; his adduntur duo, quia secundo anno famis intravit Iacob in Aegyptum cum filiis suis, et inveniuntur viginti duo anni, quibus abfuit Ioseph a patre et a fratribus suis; quo medio tempore, quomodo fieri potuerint de uxore et filiis et nuru Iudae omnia quae narrantur, indagare difficile est; nisi forte ut credamus (et hoc enim fieri potuit), mox ut adolescere Iudas coepit, eum incidisse in amorem eius quam duxit uxorem, nondum vendito Ioseph in Aegyptum.

  12. (38, 14) Et depositis vestimentis viduitatis suae a se. Hinc insinuatur et temporibus Patriarcharum certa et sua fuisse vestimenta viduarum, non utique talia qualia coniugatarum.

  13. (39, 1) Quod iterum dicitur: Ioseph autem depositus est in Aegyptum, et possedit eum Petephres spado Pharaonis, ad ordinem redit Scriptura unde recesserat, ut illa narraret quae supra digesta sunt.

  14. (40, 16) Quod aliqui codices latini habent: tria canistra alicae, cum graeci habeant:, quod interpretantur qui usum eiusdem linguae habent, panes esse cibarios. Sed illud movet, quomodo panem cibarium potuerit Pharao habere in escis. Dicit enim in superiore canistro fuisse omnia ex quibus edebat Pharao, opus pistorum. Sed intellegendum est etiam ipsum canistrum habuisse panes cibarios, quia dictum est, tria canistra, et desuper fuisse illa ex omni genere operis pistoris in eodem canistro superiore.

  15. (41, 1) Quod putabat se stare Pharao super flumen, quemadmodum servus Abrahae dixit: Ecce ego sto super fontem aquae, nam et ibi graecus dixit quemadmodum hic; haec locutio si intellegatur in Psalmo ubi scriptum est: Qui fundavit terram super aquam, non coguntur homines putare sicut navem natare terram super aquam. Secundum hanc enim locutionem recte intellegitur quod altior sit terra quam aqua; altius quippe ab aquis sustollitur, ubi habitent terrena animalia.

  16. (41, 30) Quod scriptum est: Obliviscentur ubertatis futurae in tota terra Aegypti, non futurae illis qui famem patientur, tamquam postea veniat illis ubertas; sed futura erat tunc quando loquebatur, tamquam diceret: Ubertatis huius, quam futuram significaverunt boves bonae et spicae bonae, obliviscentur homines in ea fame, quam significaverunt boves et spicae malae.

  17. (41, 38) Numquid inveniemus hominem talem, qui habeat Spiritum Dei in se? Ecce iam, nisi fallor, tertio insinuatur nobis in hoc libro Spiritus Sanctus, id est Spiritus Dei. Primo ubi dictum est: Et Spiritus Dei ferebatur super aquam; secundo ubi dicit Deus: Non permanebit Spiritus meus in hominibus istis, propter quod carnes sunt; et tertio nunc, quod Pharao dicit de Ioseph, esse in illo Spiritum Dei; nondum tamen legimus Spiritum Sanctum.

  18. (41, 45) Et imposuit Pharao nomen Ioseph Psonthomphanech; hoc nomen interpretari dicitur: Occulta revelavit; ex illo utique quod somnia regi aperuit: Aegyptia vero lingua " Salvatorem mundi" perhibent appellatum isto nomine.

  19. (41, 45) Et dedit ei Aseneth, filiam Petephrae sacerdotis Solis civitatis, ipsi uxorem. Quaeri solet cuius Petephrae, utrum illius cuius servus fuit, an alterius; sed credibilius aestimatur alterius. Nam de illo quomodo credatur, multa sunt quae moveant. Primum, quia Scriptura non commemoravit, cum videatur hoc non potuisse praeterire, quod ad illius iuvenis non parvam gloriam pertinebat, ut eius filiam duceret, cuius famulus fuit. Deinde quomodo spado filiam habere potuerit? Sed respondetur: Quomodo uxorem? Postea quippe creditur abscissus, vel casu vulneris, vel propria voluntate. Et quod honor eius, non ipse commemoratur qui solet, id est, quod fuerit, quem principem coquorum latini interpretes posuerunt, principem autem militiae quidam intellegi volunt. Sed etiam hic respondetur, duos illum honores habuisse: et sacerdotium Solis, et militiae principatum; congruenter autem alibi ille honor eius commemoratus est, qui talibus actibus congruebat; hic vero, posteaquam in Ioseph apparuit non parva divinitas, ipse honor debuit nominari soceri eius, qui pertineret ad divinitatem non parvam, secundum opinionem Aegyptiorum in sacerdotio Solis. Verum in his omnibus, quia et praepositus fuit custodiarum carceris, nimis incredibile est huic praepositum officio sacerdotem. Deinde non simpliciter dictum est, quod sacerdos Solis esset; sed civitatis Solis, quae vocatur Heliopolis; abesse autem dicitur amplius quam viginti millibus a civitate Memphi, ubi Pharaones, id est reges, maxime commanebant. Quomodo ergo deserto officio sacerdotii sui potuit strenue regi servire militiae principatu? Accedit etiam quod Aegyptii sacerdotes perhibentur non servisse semper, nisi templis deorum suorum, nec aliud aliquid officii gessisse; sed si forte tunc aliter fuit, credat quisque quod placet; non est tamen quaestio cuius exitus clausus sit, sive unus fuerit Petephres, sive duo; quodlibet enim horum quisque existimet, non est fidei periculosum, nec contrarium veritati Scripturarum Dei.

Chapter 2 of 15