Skip to the text

Caput II. Cur Deus permiserit tentari hominem, quem sciebat casurum

Cum satis jam constet, primos homines tentatos, ettentatione devictos fuisse: sequitur alia quaestio, cur Deus tentari eos voluerit, aut permiserit, quos non ignorabat tentatione vincendos.

Notisunt errores Zwinglii, Calvni, et eorum qui Zwingliani et Calviniani potius, quam Christiani et Catholici dici voluerunt. Nam (ut in libro superiore docuimus) placuit novatoribus istis, assci'ei'e Deum voluisse, ac decrevisse, ut primi homines laberentur, et ideo non solum permissione, sed etiam voluntate, et ordinatione Dei fuisse tentatos. Porro lapsum primorum parentum voluit Deus, si Zwinglio credimus, quia necessarium erat peccatum, ut justitia ab homine cognosceretur, cum contraria ex contrariis innotescant, vel (si credimus Calvino) quia non poterat Deus aditum patefacei'e misericordia;, et justitae suae, nisi homo per peccatum miser, et supplicio dignus efficeretur. Sed haec jam refutata sunt libro superiore, et nos magis credimus Apostolo Petro dicenti, Deum neminem velle perire II Pet. m. et coapostolo ejus affirmanti, Non esse facienda mala, ut veniant bona, Rom. iii. et sapienti coneionanti, Deo non esse necessarios peccatores, Eccles. xv.

His igitur dimissis S. Pi'osper lib. ii. de vita contemplativa, cap. 49. videtur in ea fuisse sententia, ut existimaret, primos homines ante tentationem in superbiam quamdam elatos, occulte peccasse, et ideo permissos fuisse tentai-i in poenam peccati: «Non tentarentur, inquit, nisi deserti, nec desererentur, nisi ipsi prius deseruissent Deum, etc. » Quod idem videtur d icere S. Augustinus lib. xi. de Genesi ad litteram, cap. 30, ubi sic loquitur: « Quando his verbis crederet mulier, nisi inesset menti quaedam de se superba praesumptio, qua; per illam tentationem fuerat convincenda et humilianda? » At haec opinio falsa esse convincitur-, tum ex Sci‘iptui’a, quae dicit diabolum fuisse homicidam ab initio, Joan. vm. non autem ipse occidisset, si jam antea primi homines per superbiam periissent: tum ex eo, quod occasionem superbiendi primi homines habuerunt ex promissione illa, eritis sicut Dii.

Porro S. Augustinus loco citato, non loquitur absolute de tentatione, sed de tentatione vincente. Quod «apertius scripsit lib. xi. de Genesi ad litteram cap. 5. his verbis: « Nec arbitiamdum est, quod esset hominem dejecturus iste tentator nisi praecessisset in anima hominis quaedam elatio comprimenda, ut per humiliationem peccati, quam dc se falso praesumpserit disceret. » Itaque superbia illa occulta non fuit causa, cur Deus permiserit hominem tentari, cum tentatio superbiam praecesserit, sed cur permiserit induci in tentationem, sive a tentatore perduci in apertam inobedientiam. Fortasse etiam verba S. Prosperi eodem modo intelligi possunt, quo S. Augustini verba intelligenda esse diximus. Sed quidquid de hoc sit, illud constat, non fuisse peccatum causam permissionis tentationis.

Hac igitur opinione rejecta S. Augustinum audiamus, qui tria qutedam docet. Primo, nullam fecisse Deum injuriam homini, quod eum a diabolo tentari permiserit, cum eum tantis viribus instruxerit, ut facile potuerit adversarium superare? Secundo, primariam causam hujus pennissionis Deo soli esse notam. Tertio, rationes illas probabiliter reddi posse, quia id requirerent omnipotentia, providentia, misericordia et justitia Dei, pulchritudo universi, et ipsa hominis gloria, atque utilitas.

Non fecisse Deum injuriam homini, docet Augustinus lib xiv. de civit. Dei, cap. 27:

« Cur non permitteret, inquit, ut ab Angelo malo primus homo lentaretur, quando quidem sic erat institutus, ut si de adjutorio Dei fideret, bonus homo malum Angelum vinceret? » Et lib. de corrept. et grat. cap. 12: a Ille Adam, inquit, et terrente nullo, et insuper contra Dei terrentis imperium libero usus arbitrio non stetit in tanta felicitate, in tanta non peccandi facilitate. » Et infra: «Tales vires habebat ejus voluntas, quai sine ullo fuerat instituta peccato, et nihil illi ex se ipsa concupiscentialitcr resistebat, ut digne tanta! bonitati, et bene vivendi felicitati perseverandi committeretur arbitrium. » Et infra: « Fortissimo (Adamo videlicet) dimisit atque permisit facere quod vellet; infirmis servavit, ut ipso donante invictissime quod bonum est, vellent, et hoc deserere invictissime nollent. » Non igitur juste queri potuit Adam, quod a diabolo tentari permissus sit, cum tanta facilitate de hoste suo triumphare potuerit.

Jam vero primariam causam hujus permissionis soli Deo notam esse, docet idem Augustinus lib. xi. de Genesi ad litteram, cap. 4: « Si ergo, inquit, quaeritur, cur Deus tentari permiserit hominem, quem tentationi consensurum esse prasciebat, altitudinem quidem consilii ejus penetrare non possum, et longe supra vires meas esse confiteor. » Et epist. 106. ad Paulinum ad similem quaistionem,

cur videlicet Deus eos procreet, quos aeterno igni damnandos praevidet, respondet: «Dcuin id facere quia vult, cur autem velit., tu quis es, inquit, qui respondeas Deo? an non habet potestatem figulus faciendi vasa, alia in honorem, alia in contumeliam. »

Sed quamquam haec ita se habent, tamen probabiles sunt rationes illae, quas paulo ante tetigimus. Ac primum de omnipotentia Dei, quae in hac permissione perspicitur, ita loquitur Augustinus in lib. de corrept. et gratia, cap. 10: « Qui creavit omnia bona valde, et mala ex bonis exoritura esse praescivit, scivit magis ad suam omnipotentissimam bonitatem pertinere etiam de malis benefacere, quam mala esse non sinere. » Idem docet in Enchiridio, cap. 11.

De providentia, idem August. loquitur in lib. vn. de civit. Dei, cap. 30: « Sic, inquit, administrat omnia, qua! creavit, ut etiam ipsaproprios exercere, et agere motus sinat. » Ideo igitur permisit Deus primos homines labi, quia ad providentiam ejus pertinebat, ut homines libero arbitrio praeditos, sineret pro arbitratu suo resistere, vel cedere tentatori. Quod idem docet in lib. de corrept. et gratia, cap. 10. ubi scribit, Deum sic instituisse angelorum, hominumque naturam, ut primum in ea ostenderetur, quid posset liberum arbitrium, deinde quid posset suas gratias beneficium, justitieeque judicium.

De misericordia, et justitia loquitur Augustinus loco proxime citato de corrept. et grat. cap. 10: « Deus igitur permisit hominem tentari, quem sciebat esse casurum, quia simul videbat, eo casu se uti posse ad misericordiam, et justitiam declarandam, dum ex damnata massa alios juste puniet, alios misericorditer liberabit. »

De pulchritudine universitatis, qua! ex hac permissione consurgit, loquitur idem Augustinus in lib. ni. de libero arbitrio, cap. 9. ubi proposita qusestione: « Cur Deus non fecerit, ut nulla creatura ad miseriam perveniret, » neque enim id aut omnipotens non potuit, aut bonus invidit, respondet, ordinem creaturarum a summa usque ad infimam gradibus justis ita decurrere, ut ille invideat, qui dixerit, ista non esset, invideat etiam ille, qui dixerit, ista talis esset. Si enim quis diceret, lunam aut omnino non fieri, aut certe aiqualem soli fieri debuisse, invideret non parum ornatum rerum universitati; sic etiam qui diceret, animas rationales aut creandas non fuisse, aut ita creandas ut numquam peccarent, ita ut nulla esset anima, quae peccando misera fieret, is invideret ornatum aliquem mundo. Siquidem anima illa, quamvis misera, melior est quolibet corpore, et ornat locum, in quo a Deo pro merito suae actionis ponitur.

Quemadmodum, ut idem Augustinus ait, nihil est in domo nobilius homine, nihil abjectius cloaca, et tamen servus in peccato tali deprehensus, ut mundandae cloacae dignus habeatur, ornat eam etiam turpitudine sua, et utrumque horum, id est, turpitudo servi, et mundatio cloacae jam conjunctum, et redactum in quamdam sui generis unitatem, ita dispositae domui coaptatur, atque subtexitur, ut ejus universitati ordinatissimo decore conveniat. Sed quamvis ex peccato omnipotentia Dei id bonum eliciat, atque inde rerum universitatem exornet: non tamen propterea, aut peccata necessaria fuerunt, aut non potuit Deus angelos, atque homines omnes a peccato, et miseria liberare, non enim peccata, aut miseria ordinem universitatis exornant, sed angeli, aut animae, quae pro merito culpae ordinantur ad poenas: neque Deo deesse poterat ratio exornandi rerum universitatem, si nullus angelus, et nullus homo peccare voluisset, quemadmodum (ut ibidem Augustinus ait) si servus peccare noluisset, non defuisset domesticae disciplinae alia provisio, qua cloacae, et loca caetera mundarentur.

Itaque sic fecit ad rerum pulchritudinem, ut Deus permiserit tentari primos homines, quos casuros esse praeviderat, ut tamen alio modo rerum pulchritudini consuli potuerit, si aut homo non fuisset casurus, aut Deus id, quod futurum praeviderat, permittere noluisset, de qua re vide eumdem Augustinum lib. in. de libero arbitrio, cap. 12.

Superest ultima ratio, quae ab ipsius hominis utilitate sumitur. Primum enim (ut Augustinus scribit lib. xi. de Gen. ad litteram, cap. 4.) non videtur magnae laudis fuisse futurum hominem, si propterea posset bene vivere, quia nemo male vivere suaderet. Deinde perspiciebat Deus valde utile id futurum ad eruditionem sanctorum; nimirum ut casus primi hominis praeberet futuris sanctis contra cupiditatem dubitationis exemplum, et incuteret contra superbiam timorem pium (ut ait S. Augustinus in eodem libro cap. 6. Adhaec permisit Deus tentationem, et casum primi

hominis, quia praescius erat, quod ab ejus semine adjuto sua gratia, ipse diabolus fuerat sanctorum gloria majore vincendus, ut idem loquitur Augustinus lib. xiv. de civit. Dei cap. 27. Denique addere possumus, occasione peccati primorum hominum Christum nobis donatum, per quem majora Dei munera suscepimus, quam ea fuerint, quae per Adamum amisimus. Nam (ut Apostolus testatur Rom» v.) ubi abundavit delictum, superabundavit et gratia. Et: Non sicut delictum, ita et donum. « Validius, inquit, S. Leo.serm. 12. de passione Domini, donum factum est libertatis, quam debitum servitutis. »* Et, ut idem ait in serm. 3. de Pentecoste: « Si homo diabolica fraude deceptus, a lege sibi posita, per concupiscentiam mon devicisset, creator mundi creatura non fieret. » Quod etiam docetS. Augustinus serm. 9. de verbis Apostoli, cum ait: Nulla causa fuit veniendi Christo Domino, nisi peccatores salvos facere. Itaque Ecclesia cum exultatione, et gratiarum actione in vigiliis paschal bus canit: o felix culpa, quae talem, ac tantum meruit habere redemptorem.

Chapter 35 of 93