Skip to the text

Caput IV. Primum peccatum parentum primorum fuisse superbiam

Disseruimus de tentatione; nunc de ipso peccato disserendum est, ac prima se offert illa qusestio, quodnam fuerit primorum ho-' minum primum, et principale peccatum.

Non defuerunt ex veteribus, qui sentirent, in eo peccasse primos homines, quod anteverterint usum ligni scientia) boni et mali, ut S. Augustinus refert lib. xi. de Genesi ad literam, cap. 41. quorum sententia, si mystice accipiatur, fortasse non improbanda erit. Fieri enim potest, ut per lignum scientia) contemplationem aliquam significatam esse velint, qua) solis beatis congruat, ac per hoc non ante tempus debitum appetendam: sic enim interpretatur arborem scientia) S. Gregorius Nazianzenus oratione de Natali Domini, et orat. 2. de Pascha.

Sed certe ad literam ea sententia vera esse non potest. Neque enim Deus ad tempus esum ligni scientia) prohibuit, sed in perpetuum, cum ait: Quacumque die comederis ex eo, morte morieris. Minus etiam probabilis eorum sententia est, qui teste Augustino in eodem loco, dicebant primum peccatum Adami atque Hevae fuisse intemperantiam, quod videlicet ante legitimum tempus usum conjugii arripuissent, et nuptias suas quodammodo furati essent. Satis enim ex historia sacra constat, Adamum cognovisse uxorem suam, posteaquam propter peccatum ex paradiso exactus fuisset, ut intelligi potest ex cap. iv. Gen. Deinde non potuit primum peccatum esse intemperantia carnis, cum nulla esset, neque esse posset in statu innocentia) concupiscentia carnalis recta) rationi repugnans, nisi prius ipsa ratio Deo repugnare co)pisset, ut in libro de statu innocentia) demonstravimus. Adde, quod etiamsi continuo post creationem suam primi

homines, liberis operam dare voluissent, nulla erat lex, qua prohiberentur id facere.

Nam neque infantes, aut pueri, sed viribus, et statura perfecti creati fuerant, ut aetas matura expectanda non esset: et jam audierant: Crescite et multiplicamini, et Adamus divinitus edoctus pronuntiaverat: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de came mea, et,

Propter hoc relinquet homo patrem, et matrem, et adhaerebit uxori suae.

Sunt alia) duae sententiae, qua) sanctos Patres habent auctores. Sanctus enim Ambrosius in libro de paradiso cap. 12. scribit, peccasse Evam, quod addiderit aliquid ad verba Domini. Nam cum Deus prohibuisset, ne vescerentur de fructu ligni scientia) boni et mali, alioqui futurum ut morerentur: illa retulit, prohibitum sibi fuisse, ne vescerentur de ligno scientiae, neque illud tangerent, ne forte morerentur. Ubi addidit vetitum fuisse contactum ligni, et absolutam mortis interminationem revocavit in dubium per vocem illam (forte). S. Joannes Chrysostomus hom. 16. in Genesim scribit, initium peccati fuisse, quod Eva cum diabolo colloqui coeperit.

Caeterum sancti isti Patres, non videntur accurate de peccato primae parentis disserere voluisse, sed obiter, ex eo quod acciderat occasionem accipere admonendi populum, tum ut fideliter, et religiose verba Dei recitarent, tum ut diligenter, et studiose malorum colloquia praecaverent. Et quamvis illa additio ad verbum Dei, et colloquium cum diabolo aliquo modo peccata dici possint, quia fuerunt occasiones peccati, qued postea commissum est: proprie tamen peccata non fuerunt. Nam Eva non mutavit sententiam Domini, quamvis non totidem verbis illam expresserit, ac Deus illam initio pronuntiaverat. Neque sciebat diabolum esse, k

qui secum per serpentem loquebatur. Et praeterea satis instructa erat, ac munita gratia) divinae praesidio, ut posset tuto cum ipso etiam diabolo aperte colloqui, si tentationi ejus resistere voluisset.

His igitur opinionibus dimissis, in quarum refutatione cum haereticis nostri temporis convenimus, videamus, quae inter nos, et illos controversia supersit. Martinus Lutherus in commentario 3. cap. Gen. contendit, primum peccatum primorum parentum fuisse infidelitatem, quod videlicet non crediderint se morituros, si fructum illum deguslassent. Id Lutherus probat, tum ex verbis

Scripturae, tura ex ratione. Nam Scriptura, Genes, mi, refert, serpentem hoc potissimum persuadere conatum esse mulieri, ut crederet se non morituram: et mulierem non prius ausam respicere poma illius arboris, ac multo minus decerpere, quam audisset: Nequaquam moriemini. Scit enim Deus, quia quacumque die comederitis, aperientur oculi vestri, ct eritis sicut Dii scientes bonum et malum. Ratio autem id suadet, ut sicut initium, et radix justitiae est fides, ita radix, et initium peccati sit infidelitas.

Eadem est sententia Joannis Calvini, qui lib. ii. Institut. cap. 1. §. 4. ita breviter explicat sententiam suam: « Infidelitas radix defectionis fuit. Hinc autem emersit ambitio, et superbia, quibus annexa est ingratitudo. » Et infra: a Infidelitas ambitioni januam aperuit: ambitio vero contumacia! fuit mater. » Et rationem hanc reddit: quia nunquam repugnare Dei imperio ausus fuisset Adam, nisi ejus verbo incredulus.

At sententia theologorum catholicorum communis est, primum peccatum Evse fuisse superbiam. Vide S. Thomam in 2. 2. qua!st. 103. et Theologos caderos in 2. sent. dist. 2i. et 22. De Adamo S. Bonaventura, et Scotus loco citato existimant, primum ejus peccatum fuisse inordinatum amorem erga cunjugem, amorem autem n6n carnalis concupiscentia!, sed humanas amicitiae. Sanctus vero Thomas loco notato, utriusque parentis primum peccatum docet fuisse superbiam, quas sententia omnino recipienda est. Nam et cum divinis litteris ct cum testimoniis Patrum, et cum ipsa ratione maxime congruit.

Incipiamus a Scripturis, Eccles. x. Initium superbia i hominis apostatare a Deo, quoniam ab eo, qui fecit eum, recessit cor ejus. Et rursum: Initium, inquit, omnis peccati superbia. Quo loco duobus argumentis sapiens ostendit, superbiam esse vitium maxime detestabile. Primum, quia principium superbia! humana!, id est, primus actus superbia! hominis, apparuit in illa defectione primi hominis, qui a Deo, qui eum recens creaverat, sponte recessit, nolens subjici ejus imperio. Deinde, quia illa primi hominis superbia fuit initium omnis peccati; sive omnium peccatorum, quai ab hominibus commissa sunt, et quotidie committuntur. Quod idem confirmat

Tobias illis verbis, quai habentur cap. vi. Superbiam numquam in tuo sensu, aut in tuo verbo dominari permittas. In illa enim initium sumpsit omnis perditio. Quamvis enim lncc loca referri possent ad peccatum Angeli, quod fuit absolute omnium primum: tamen credibilius est Ecclesiasticum et Tobiam respexisse ad primum peccatum primorum hominum, quod notius erat vulgo, quam peccatum Angeli.

Adhacc B. Paulus cap. 3. epist. ad Ilom.: Sicut, inquit, per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita per obedientiam unius hominis, justi constituentur multi. Quo loco Apostolus loquitur de peccato Adami potius, quam Eva!, siquidem in Adamo omnes moriuntur, I Corinth. xv. Et per unum hominem peccatum in mundum intravit, in quo omnes peccaverunt. Rom. v. Et loquitur de primo peccato, non de eseteris, qua! post primum commisit; nam per prunum peccatum amisit gratiam Dei, et originalem justitiam, cujus privatio est in ejus posteris originale peccatum. Porro actus primus superbia! est, nolle subjici imperio, et praeceptis alterius, qua! proprie dicitur inobedientia: sicut e contrario humilitatis est, subjici imperio, et pimeeptis aliorum, qua! proprie dicitur obedientia. Hinc legimus Eccles. x: Initium superbia i hominis apostatare a Deo. Quod non ita accipiendum est, quasi apostasia sit prior quam superbia, sed significat Ecclesiasticus, primam partem, sive primum superbia! actum fuisse nolle parere Deo, ut S. Thomas recte exponit in 2. 2. quaist. 162. art. 7. ad 2. hinc etiam Ilierem. ii, dicitur homini: A saeculo confregisti jugum meum, rupisti, vincula, dixisti: Non serviam.

Sanctus etiam Augustinus pro eodem habet superbiam, et inobedientiam, humilitatem, et obedientiam, lib. xiv. de civit. Dei, cap. 13: « Bonum est, inquit, sursum habere cor, non tamen ad se ipsum, quod est superbia!, sed ad Dominum, quod est obedientiae, quai nisi humilium esse non potest.» Et in eodem loco: « Melius esse possent Dii summo veroque principio cohaerendo per obedientiam, quam suum sibi existendo per superbiam. » Quo loco opponit Augustinus tamquam contraria, obedientiam et superbiam, quia videlicet inobedientia est quaedara superbia et obedientia quaedam humilitas. Et lib. vm. de Genesi ad litteram, cap. 14: « Nec fieri potest, ut voluntas propria non grandi ruina? pondere, super hominem cadat, si eam voluntati superioris extollendo praeponat. Hoc expertus est homo contemmens praeceptum Dei, et hoc experimento didicit, quid interest inter bonum et malum, bonum scilicet obedientiae, malum autem inobedicntiae,id est, superbiae et contumaciae. » Apostolus igitur consideravit, peccatum primi hominis coepisse ab occulta inobedientia, qua in superbiam elatus, non imperio Dei subjici, sed in sua potestate esse dilexit, et inde erupisse in apertam inobedientiam; qua fructum vetitum gustare praesumpsit; et ideo proprie, et aptissime dixit, per unius inobedientiam multos peccatores esse constituos.

Quod si primum peccatum hominum primorum fuisset infidelitas, aut amor conjugis, non vere, aut certe non proprie S. Paulus illud peccatum inobedientiam appellasset. Neque enim infidelitas, vel amor conjugis nimius, inobedientia proprie dici potest: superbia vero quamvis ex sc latius pateat quam inobedientia, et non omnis superbia inobedientia sit, omnis tamen inobedientia formaliter sumpta, superbia est, ac per hoc superbia, qua quis contemnit praeceptum, nec parere vult legis superioris, proprie contumacia, sive inobedientia dici potest. Quemadmodum etiam humilitas, quae reddit hominem subjectum superiori, quoad omnia latius patet, quam obedientia, quae reddit hominem subjectum superiori, quatenus aliquid praecipit: tamen quaedam humilitas, ea videlicet, quae hominem praecepto superioris subjicit, simul et humilitas et obedientia dicitur. Atque haec de testimoniis Scripturarum.

Probemus nunc testimoniis Patrum, primum peccatum parentum primorum, non infidelitatem, neque aliquid aliud, sed superbiam fuisse. S. Basilius in oratione quod Deus non sit auctor malorum: «Quamobrem inquit, dolis hominem aggressus, eadem ambitionis cupiditate, quam ipse ab initio habuit, velle similem esse Deo, haec rursus ad decipiendos nos usus, lignum ostendit, per cujus degustationem pollicitus est hominem similem fore Deo. »

S. Joannes Chrysostomus homil. 1G. in Gen.: « Igitur, inquit, ut divinitatem mente sua imaginata est, ad esum properavit. »

S. Augustinus lib. vm. de Genesi ad litteram, cap. 13. loquens de primo peccato: « Denique, inquit, a peccante nihil aliud appetitum est, nisi non esse sub dominatione Dei, quando illud admissum est, in quo ne admitteretur, sola deberet jussio dominantis attendi. » Sed clarius lib. xi. cap. 30: « Quando, inquit, his verbis crederet mulier a bona atque utili re divinitus se fuisse prohibitos, nisi jam inesset menti amor ille propria? potestatis, et quaedam de se superba priesumptio, qua? per illam tentationem fuerat convincenda et humilianda? » His verbis apertissime S. Augustinus refellit sententiam, quam Lutherus et Calvinus tuentur. Illi enim volunt ex infidelitate superbiam natam esse, contra autem S. Augustinus disputat, non potuisse infidelitatem in animo prima? parentis locum invenire, nisi in eo superbia praecessisset.

Idem Augustinus in Enchir. cap. 43. enumerans actus malos, et quasi partes peccati primi hominis, primo loco ponit superbiam: «Superbia, inquit, est illic, qua homo in sua p dius esse, quam in Dei potestate dilexit. » Item in lib. xiv. de civit. Dei, cap. 13, de utroque primo parente loquens: « In occulto, inquit, mali esse coeperunt, ut in apertam inobedientiam laberentur. Non enim ad malum opus perveniretur, nisi praecessisset mala voluntas. Porro malae voluntatis initium, quid potuit esse nisi superbia? initium enim omnis peccati superbia. « Et infra: » Manifesto ergo, apertoque peccato, ubi factum est, quod Deus fieri prohibuerat, diabolus hominem non cepisset, nisi jam ille sibi placere coepisset. Hic enim delectavit quod dictum est: Eritis sicut Dii, quod melius esse possent summo veroque principio cohaerendo per obedientiam, quam suum sibi existendo principium per superbiam. »

S. Leo serm. 5. de Nativitate Domini: « Quid, ihquit, sanandis aegris, illuminandis caecis, vivificandis mortuis aptius fuit, quam ut superbia? vulnera humilitatis remediis curarentur? » Ubi vocat superbiae vulnera, mala inflicta humano generi ex peccato Adami. Item in eodem loco: « Illi (Adamo) per elationem lapso dictum est, terra es, et in terram ibis. Huic per humilitatem exaltato dictum est, sede a dextris etc. »

S. Prosper lib. ii. de vita contemplativa cap. 19: « Et mihi quidem, inquit, videtur quod non ederent de ligno prohibito, nisi concupissent; nec concupissent, nisi tentali, nec tentarentur, nisi diserti; nec desererentur, a Deo, nisi ipsi prius desererent Deum; nec desererent Deum, nisi superbirent et similitudinem Dei miserabiliter appetissent.

S. Fulgentius in lib, ii. de Incarnatione et gratia Christi, cap. 22: « Quia primus homo in superbiam est diabolica persuasione dejectus, perdidit humilitatem. »

S. Gregorius lib. iv. Moral. cap. 9: «Duas, inquit, ad intelligendum se creaturas fecerat, angelicam videlicet et humanam; utramque vero superbia perculit, atque ab statu ingenitae rectitudinis fregit. » Eucherius lib. 1. in Gen. et alii non pauci idem docent.

Accedat Postremo etiam ratio, nam inter actus malos priores fuerunt interiores, quam exteriores, tam circa objectum intelligibile, quam circa sensibile. Cum enim pars inferior subjecta esset superiori, nec ab ea deficere posset, donec ipsa non deficeret a Deo; non potuit concupiscentia sensibilis alicujus boni in animo praevalere, nisi prius ipse animus a Deo aversus ad infima corruisset. Quare fieri non potest, ut amor erga uxorem immoderatus, primum peccatum Adami fuerit: nec solum de de amor carnalis concupiscentiae loquor, sed etiam de amore illo socialis benevolentiae, quem Bonaventura et Scotus primum peccatum statuunt. Nam et ille amor rei sensibilis erat, videlicet consortii humani, et socialis vitae, quam amittere Adamus nolens, maluit legem Dei transgredi, quam vitae sociam contristare.

Porro inter actus interiores, et circa bonum intelligibile prior est actus circa finem quam circa media, siquidem media appetuntur propter finem, non contra. Finis autem hominis in malis est excellentia propria, quae superbiae est objectum. Non igitur infidelitas, aut aliquid aliud, sed superbia primum peccatum utriusque primi parentis fuit.

Praeterea (ut sententiam Lutheri et Calvini proprie refellamus) non potuit mens primorum parentum divino lumine illustrata, in errorem induci, nisi antea per aversionem a Deo lumine illo destituta fuisset, ut Augustinus ratiocinatur lib. xiv. de civit. Dei, cap. 13. Quemadmodum nemo potest credere solem non lucere, dum solem ip¬

sum respicit: ergo infidelitatem primorum parentum- aversio a Deo, et peccatum praecessit; non igitur infidelitas primum peccatum fuit.

Adhaec mater infidelitatis est superbia, ut idem Augustinus docet in lib. de pastoribus cap. 8. Igitur superbia infidelitatem praecessit: non e contrario, nisi filiam matre antiquiorem faciamus.

Denique prior in peccatis est conversio ad bonum creatum, quam aversio a bono increato: neque enim aversio perse appetibilis est, cum non sit bona, et solum bonum sit objectum voluntatis. Itaque quia convertimur ad bonum creatum, sequitur, ut avertamur ab increato, non autem primo, et per se aversio ipsa a voluntate eligitur. At non velle Deo credere, qui est actus infidelitatis, est aversio qusedam a Deo, igitur infidelitas non est primus actus malus, sed alium aliquem priorem, quo ad bonum creatum convertimur, sequitur. Quare Scripturae divinae non uno in loco testantur, mala opera praecedentia esse causam consequentis infidelitatis I Timoth. i: Habens fidem, et bonam conscientiam, quam quidam repellentes, circa fidem naufragaverunt, et I Timoth. vi: Radix omnium malorum est cupiditas, quam quidem appetentes, erraverunt a fide.

Chapter 37 of 93